Page images
PDF
EPUB

oratione P. Scipionis, quam censor habuit ad populum de moribus, inter ea, quae reprehendebat quod contra maiorum instituta fierent, id etiam eum culpavisse, quod filius adoptivus patri adoptatori inter praemia patrum prodesset. Verba ex ea oratione haec sunt: In alia tribu patrem, in alia filium suffragium ferre; filium adoptivum tam procedere, quam si [ex] se natum habeat; absentes censeri iubere, ut ad censum nemini necessum sit venire.

V, xix.

497. ARGUMENTS ADDUCED BY NIGIDIUS TO SHOW THE NATURAL AS DISTINCT FROM THE CONVENTIONAL ORIGIN OF LANGUAGE.

Nomina verbaque non positu fortuito, sed quadam vi et ratione naturae facta esse, P. Nigidius in Grammaticis Commentariis docet; rem sane in philosophiae dissertationibus celebrem. Quaeri enim solitum apud philosophos, púσa tà ὀνόματα sint, ἢ θέσει. In eam rem multa argumenta dicit, cur videri possint verba esse naturalia magis, quam arbitraria. Ex quibus hoc visum est lepidum et festivum: Vos, inquit, cum dicimus, motu quodam oris conveniente cum ipsius verbi demonstratione utimur, et labias sensim primores emovemus, ac spiritum atque animam porro versum, et ad eos, quibuscum sermocinamur, intendimus. At contra cum dicimus nos; neque profuso intentoque flatu vocis, neque proiectis labris pronuntiamus: sed et spiritum et labias quasi intra nosmetipsos coerceHoc idem fit et in eo, quod dicimus tu et ego, et tibi et mihi. Nam sicuti, cum adnuimus et abnuimus, motus quidam ille vel capitis vel oculorum a natura rei, quam significat, non abhorret : ita in his vocibus quasi gestus quidam oris et spiritus naturalis est. Eadem ratio est in Graecis quoque vocibus, quam esse in nostris animadvertimus.

mus.

X, iv.

498. THE USE OF RARE WORDS A SIGN OF BAD TASTE.

Est adeo id vitium plerumque serae eruditionis, quam Graeci ouabíav appellant, ut, quod nunquam didiceris, diu ignoraveris, cum id scire aliquando coeperis, magni facias quo in loco cunque et quacunque in re dicere. Veluti Romae, nobis praesentibus, vetus celebratusque homo in causis, sed repentina et quasi tumultuaria doctrina praeditus, cum apud praefectum urbis verba faceret, et dicere vellet, inopi quendam miseroque victu vivere et furfureum panem esitare, vinumque eructum et fetidum potare: Hic,' inquit, 'eques Romanus apludam edit, et floces bibit.' Adspexerunt omnes, qui aderant, alius alium, primo tristiores turbato et requirente vultu, quidnam illud utriusque verbi foret; post deinde, quasi nescio quid Tusce aut Gallice dixisset, universi riserunt. Legerat autem ille, 'apludam' veteres rusticos frumenti furfurem dixisse; idque a Plauto in comoedia, si ea Plauti est, quae Astraba inscripta est, positum esse. Item 'floces' audierat prisca voce significare vini faecem e vinaceis expressam, sicuti fraces ex oleis: idque apud Caecilium in Polumenis legerat, eaque sibi duo verba ad orationum ornamenta servaverat. Alter quoque, a lectionibus id genus paucis åreɩpókaλos, cum adversarius causam differri postularet: Rogo, praetor,' inquit, subveni, succurre: quonam usque nos bovinator hic demoratur?' Atque id voce magna ter quaterque inclamavit, 'bovinator est.' Commurmuratio fieri coepta est a plerisque, qui aderant, quasi monstrum verbi admirantibus. At ille, iactans et gestiens: 'Non enim Lucilium,' inquit, 'legistis, qui tergiversatorem bovinatorem dicit.' Est autem in Lucilii undecimo versus,

6

'Hic strigosus, bovinatorque ore improbus duro.'

XI, vii, 3-10.

499. A QUARREL BETWEEN TWO GRAMMARIANS AS TO THE VOCATIVE OF EGREGIUS.'

6

6

6

[ocr errors]

Defessus ego quondam ex diutina commentatione, laxandi levandique animi gratia, in Agrippae campo deambulabam : atque ibi duos forte grammaticos conspicatus non parvi in urbe Roma nominis, certationi eorum acerrimae adfui; cum alter in casu vocativo 'vir egregi' dicendum contenderet, alter ‘vir egregie.' Ratio autem eius, qui egregi' oportere dici censebat, huiuscemodi fuit: Quaecunque, inquit, nomina seu vocabula recto casu numero singulari 'us' syllaba finiuntur, in quibus ante ultimam syllabam posita est 'i' littera, ea omnia casu vocativo 'i' littera terminantur: ut Coelius Coeli, modius modi, tertius terti, Accius Acci, Titius Titi,' et similia omnia: sic igitur egregius,' quoniam 'us' syllaba in casu nominandi finitur, eamque syllabam praecedit 'i' littera, habere debebit in casu vocandi 'i' litteram extremam, et idcirco egregi,' non egregie' rectius dicetur. Nam divus' et 'rivus' et 'clivus' non 'us' syllaba terminantur, sed ea, quae per duo 'u' scribenda est; propter cuius syllabae sonum declarandum, reperta erat nova littera F, quae digamma appellabatur. Hoc ubi ille alter audivit: O, inquit, egregie grammatice, vel, si id mavis, egregiissime, dic, oro te, 'inscius' et 'impius' et 'sobrius' et ' ebrius' et 'proprius' et 'propitius' et 'anxius' et 'contrarius,' quae 'us' syllaba finiuntur, in quibus ante ultimam syllabam 'i' littera est, quem casum vocandi habent? Me enim pudor et verecundia tenet, pronuntiare ea secundum tuam definitionem. Sed cum ille paulisper, oppositu horum vocabulorum commotus, reticuisset, et mox tamen se collegisset, eandemque illam, quam definierat, regulam retineret et propugnaret, diceretque, et 'proprium' et 'propitium' et 'anxium' et 'contrarium' itidem in casu vocativo dicendum, quia et 'adversarius' et 'extrarius' ita diceretur: 'inscium' quoque et 'impium' et 'ebrium' et sobrium' insolentius quidem paulo, sed rectius per 'i' litteram, non per 'e,' in casu eodem pronuntiandum; eaque inter eos contentio cum longius duceretur, non arbitratus ego, operae pretium esse, eadem ista haec diutius audire, clamantes compugnantesque illos reliqui.

XIV, v.

500. AMATORY VERSES BY A FRIEND OF GELLIUS, BASED ON AN EPIGRAM BY PLATO.

Hoc distichon amicus meus ouk aμovσos adulescens in pluris versiculos licentius liberiusque vertit: qui quoniam mihi quidem visi sunt non esse memoratu indigni, subdidi,

Dum semihiulco savio
Meum puellum savior,
Dulcemque florem spiritus
Duco ex aperto tramite ;
Animula aegra et saucia
Cucurrit ad labias mihi,
Rictumque in oris pervium
Et labra pueri mollia,
Rimata itineri transitus,
Ut transiliret, nititur.

Tum si morae quid plusculae
Fuisset in coetu osculi
Amoris igni percita

Transisset, et me linqueret:
Et mira prorsum res foret,
Ut ad me fierem mortuus
Ad puerum intus viverem.

XIX, xi, 2.

L. APULEIUS, FL. CIRC. 160 A. D.

501. THE REASON OF THE REFLECTION IN A MIRROR.

Nam saepe oportet non modo similitudinem suam, verum etiam similitudinis ipsius rationem considerare: num, ut ait Epicurus, profectae a nobis imagines, velut quaedam exuviae, iugi flore a corporibus manantes, cum leve aliquid et solidum offenderunt, illisae reflectantur et retro expressae contra versum respondeant: an, uti alii philosophi disputant, radii nostri, seu

mediis oculis proliquati et lumini extrario mixti atque inuniti, uti, Plato arbitratur; seu tantum oculis profecti sine ullo foris adminiculo, ut Archytas putat; seu intentu aeris fracti, ut Stoici rentur; cum alicui corpori incidere spisso et splendido et levi, paribus angulis, quibus inciderant, resultent ad faciem suam reduces, atque ita quod extra tangant et visant, id intra speculum imagiuentur. Videnturne vobis debere philosophi haec omnia vestigare et inquirere, et cuncta specula vel uda vel suda soli videre? Quibus, praeter ista quae dixi, etiam illa ratiocinatio necessaria est, cur in planis quidem speculis ferme pares obtutus et imagines videantur; in tumidis vero et globosis omnia defectiora; at contra in cavis auctiora: ubi, et cur laeva cum dexteris permutentur: quando se imago eodem speculo tum recondat penitus, tum foras exserat: cur cava specula, si exadversum soli retineantur, appositum fomitem accendunt: qui fiat uti arcus in nubibus varie, duo soles aemula similitudine visantur alia praeterea eiusdem modi plurima, quae tractat volumine ingenti Archimedes Syracusanus, vir in omni quidem geometria multum ante alios admirabili subtilitate; sed haud sciam an propter hoc vel maxime memorandus, quod inspexerat speculum saepe ac diligenter.

Apol., 426-429.

502. POVERTY IS MORE CONDUCIVE TO VIRTUE THAN

RICHES.

Enim paupertas olim philosophiae vernacula est, frugi, sobria, parvo potens, aemula laudis, adversum divitias possessa, habitu secura, cultu simplex, consilio benesuada: neminem unquam superbia inflavit, neminem impotentia depravavit, neminem tyrannide efferavit: delicias ventris et sensuum neque vult ullas neque potest. Quippe haec et alia flagitia divitiarum alumni solent. Maxima quaeque scelera si ex omni memoria hominum percenseas, nullum in illis pauperem reperies: uti contra, haud temere inter illustres viros divites comparent; sed quemcumque in aliqua laude miramur, eum paupertas ab incunabulis nutricata est. Paupertas, inquam, prisca apud secula omnium civitatum conditrix, omnium artium repertrix, omnium peccatorum inops, omnis gloriae munifica, cunctis laudibus apud omnes

« PreviousContinue »