Page images
PDF
EPUB

iure non poterat, quavis iniuria inimico exitium machinari, cui rei mors indigna Palamedis testimonium dat. Ergo et metus periculi hortabatur, eum interimere, a quo supplicium verebatur, et consuetudo peccandi maleficii suscipiendi removebat dubitationem. Omnes enim cum minima peccata cum caussa suscipiunt, tum vero illa, quae multo maxima sunt maleficia, aliquo certo emolumento inducti suscipere conantur. Si multos induxit in peccatum pecuniae spes, si complures scelere se contaminaverunt imperii cupiditate, si multi leve compendium fraude maxima commutarunt: cui mirum videbitur, istum a maleficio propter acerrimam formidinem [sibi] non temperasse? Virum fortissimum, integerrimum, inimicitiarum persequentissimum, iniuria lacessitum, ira exsuscitatum homo timidus, nocens, conscius sui peccati, insidiosus, inimicum incolumem esse noluit; cui tandem hoc mirum videbitur? Nam cum feras bestias videamus alacres et erectas vadere, ut alteri bestiae noceant: non est incredibile putandum, istius quoque animum ferum, crudelem atque inhumanum cupide ad inimici perniciem profectum; praesertim cum in bestiis nullam neque bonam neque malam rationem videamus, in isto plurimas et pessimas rationes semper fuisse intelligamus. Si ergo pollicitus sum, me daturum caussam, qua inductus Ulixes accesserit ad maleficium, et si inimicitiarum acerrimam rationem et periculi metum intercessisse demonstravi, non est dubium, quin confiteatur caussam maleficii fuisse. Ergo absolutissima est argumentatio ea, quae ex quinque partibus constat; sed ea non semper necesse est uti. Tum enim complexione supersedendum est, si res brevis est, ut facile memoria comprehendatur; tum exornatio praetermittenda est, si parum locuples ad amplificandum et exornandum res videtur esse. Sin et brevis erit argumentatio, et res tenuis aut humilis, tum et exornatione et complexione supersedendum est. In omni argumentatione de duabus partibus postremis haec, quam exposui, ratio est habenda. Ergo amplissima est argumentatio quinquepartita; brevissima est tripartita; mediocris, sublata aut exornatione aut complexione, quadripartita.

Rhet. ad Herenn., II, xix.

106. GESTURE SHOULD BE ACCOMMODATED TO THE
NATURE OF THE PLEADING.

De figura vocis satis dictum est: nunc de corporis motu dicendum videtur. Motus est corporis gestus et vultus moderatio quaedam, quae pronuntianti convenit et probabiliora reddit ea quae pronuntiantur. Convenit igitur in vultu pudorem et acrimoniam esse; in gestu nec venustatem conspicuam nec turpitudinem, ne aut histriones aut operarii videamur esse. Ad easdem igitur partes, in quas vox est distributa, motus quoque corporis ratio videtur esse accommodanda. Nam si erit sermo cum dignitate, stantes in vestigio, levi dexterae motu loqui oportebit, hilaritate, tristitia, mediocritate vultus ad sermonis sententias accommodata; sin erit in demonstratione sermo, paululum corpus a cervicibus demittemus; (nam hoc est a natura datum, ut quam proxime tum vultum admoveamus ad auditores, si quam rem docere eos et vehementer instigare velimus); sin erit in narratione sermo, idem motus poterit idoneus esse, qui paulo ante demonstrabatur in dignitate; sin in iocatione, vultu quamdam debebimus hilaritatem significare, sine commutatione gestus. Si contendemus per continuationem, brachio celeri, mobili vultu, acri aspectu utemur; sin contentio fiet per distributionem, celeri proiectione brachii, inambulatione, pedis dextri rara supplosione, acri et defixo aspectu uti oportebit. Si utemur amplificatione per cohortationem, paulo tardiore et consideratiore gestu conveniet uti, similibus ceteris rebus, atque in contentione per continuationem; sin utemur amplificatione per conquestionem, feminis plangore et capitis ictu, nonnumquam sedato et constanti gestu, maesto et conturbato vultu uti oportebit. Non sum nescius, quantum susceperim negotii, qui motus corporis exprimere verbis, imitari scriptura conatus sim voces. Verum nec hoc confisus sum posse fieri, ut de his rebus satis commode scribi posset; nec, si id fieri non posset, hoc quod feci fore inutile putabam, propterea quod hic admonere voluimus, quod oporteret: reliqua trademus exercitationi. Hoc scire tamen oportet, pronuntiationem bonam id perficere, ut res ex animo agi videatur.

Rhet. ad Herenn., III, xv.

M. TERENTIUS VARRO, 116-28 B. C.

107. DESCRIPTION OF A STORM.

Repente noctis circiter meridie,

Cum pictus aer fervidis late ignibus
Caeli choreas astricas ostenderet,
Nubes aquali frigido velo leves
Caeli cavernas aureas subduxerant,
Aquam vomentes inferam mortalibus;
Ventique frigido se ab axe eruperant,
Phrenetici septentrionum filii,
Secum ferentes tegulas ramos syrus.
At nos caduci naufragi ut ciconiae,
Quarum bipennis fulminis plumas vapor
Percussit, alte maesti in terram cecidimus.

Sut. Menipp. Marcipor, fr. ap. Non., 451, 11; 46, 10.

108. HOST AND GUEST.

(Lepidissimus liber est M. Varronis ex saturis Menippeis qui inscribitur Nescis quid vesper serus vehat, in quo disserit de apto convivarum numero deque ipsius convivii habitu cultuque. Dicit autem) convivarum numerum incipere oportere a Gratiarum numero et progredi ad Musarum, id est proficisci a tribus et consistere in novem, ut cum paucissimi convivae sunt, non pauciores sint quam tres, cum plurimi, non plures quam novem. Nam multos (inquit) esse non convenit, quod turba plerumque est turbulenta, et Romae quidem stat, sedet Athenis, nusquam autem cubat. Ipsum deinde convivium constat (inquit) ex rebus quattuor et tum denique omnibus suis numeris absolutum est, si belli homunculi conlecti sunt, si electus locus, si tempus lectum, si apparatus non neglectus. Nec loquaces autem (inquit) convivas nec mutos legere oportet, quia eloquentia in foro et apud subsellia, silentium vero non in convivio sed in cubiculo esse debet. Sermones igitur id temporis habendos (censet) non super rebus anxiis aut tortuosis sed iucundos atque invitabiles

et cum quadam inlecebra et voluptate utiles, ex quibus ingenium nostrum venustius fiat et amoenius. Quod profecto (inquit) eveniet si de id genus rebus ad communem vitae usum pertinentibus confabulemur, de quibus in foro atque in negotiis agendi non est otium. Dominum autem (inquit) convivii esse oportet non tam lautum quam sine sordibus, et in convivio legi non omnia debent sed ea potissimum quae simul sint ßipeλn et delectent. (Neque non de secundis quoque mensis, cuius modi esse eas oporteat, praecipit. His enim verbis utitur:) bellaria (inquit) ea maxime sunt mellita quae mellita non sunt, téμμaσiv enim cum éve societas infida. (Quod Varro in loco hoc dixit bellaria, ne quis forte in ista voce haereat, significat id vocabulum omne mensae secundae genus, nam quae éμμara Graeci aut тpaynμara dixerunt, ea veteres nostri bellaria appellaverunt.)

Sat. Menipp., ap. Gell., XIII, 11.

109. THE DIFFICULTIES WHICH BESET THE SCIENTIFIC

ETYMOLOGIST.

Quae ideo sunt obscuriora, quod neque omnis impositio verborum exstat, quod vetustas quasdam delevit; nec quae exstat, sine mendo omnis imposita; nec quae recte est imposita cuncta manet (multa enim verba litteris commutatis sunt interpolata); neque omnis origo est linguae e vernaculis verbis ; et multa verba aliud nunc ostendunt, aliud ante significabant, ut hostis, nam tum eo verbo dicebant peregrinum, qui suis legibus uteretur, nunc dicunt eum, quem tum dicebant perduellem. In quo genere verborum aut casu erit illustrius unde videri possit origo, inde repetam. Ita fieri oportere apparet, quod recto casu quom dicimus impos obscurius est esse a potentia, quam quom dicimus impotem; et eo obscurius fit si dicas pos quam impos, videtur enim pos significare potius pontem quam potentem. Vetustas pauca non depravat, multa tollit. Quem puerum vidisti formosum, hunc vides deformem in senecta. Tertium saeculum non videt eum hominem quem vidit primum. Quare illa quae iam maioribus nostris ademit oblivio fugitiva, secuta sedulitas Muti et Bruti retrahere nequit. Non, si non potuero indagare, eo ero tardior; sed velocior ideo si quivero; non

mediocreis enim tenebrae in silva ubi haec captanda; neque eo quo pervenire volumus semitae tritae; neque non in tramitibus quaedam obiecta, quae euntem retinere possent. Quo verborum novorum ac veterum discordia omnis. In consuetudine communi quot modis literarum commutatio sit facta qui animadverterit, facilius scrutari origines patietur verborum; reperiet enim esse commutata, ut in superioribus libris ostendi, maxime propter bis quaternas causas. Literarum enim fit demptione aut additione, et propter earum adtractionem aut commutationem, item syllabarum productione aut correptione: quae quoniam in superioribus libris, quoius modi essent, exemplis satis demonstravi, hic commonendum esse modo putavi.

L. L., V, iii.

110. AN EXAMPLE OF VARRO'S METHOD OF INVESTIGATING ETYMOLOGIES (TERRA.')

Terra' dicta ab eo, ut Aelius scribit, quod teritur; itaque terra in Augurum libris scripta cum R. uno. Ab eo colonis locus communis qui prope oppidum relinquitur, 'territorium,' quod maxime teritur; hinc linteum quod teritur corpore, 'extermentarium;' hinc in messi 'tritura,' quod tum frumentum teritur; et trivolum,' qui teritur: hinc fines agrorum 'termini,' quod eae parteis propter limitare iter maxime teruntur; itaque hinc, quod is in Latio aliquot locis dicitur, ut apud Accium, non terminus sed termen, hinc Graeci quoque répμova; pote vel illinc; Evander enim, qui in Palatium venit, e Graecia Arcas. 'Via' sicut 'iter,' quod ea vehendo teritur, iter itu; 'actus,' quod agendo teritur; etiam 'ambitus' est quod circumeundo teritur, fam ambitus circuitus, ab eoque XII Tabularum interpretes ambitus parietis circuitum esse describunt. Igitur tera 'terra,' et ab eo poëtae appellarunt summa terrae quae sola teri possunt, sola terrae.'

L. L., V, iv, 21, 22.

« PreviousContinue »