Page images
PDF
EPUB

1912

TITI LIVII PATAVINI

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA

LIBRI QUINQUE PRIORES.

AD

OPTIMAS EDITIONES CASTIGATI,

CANTABRIGIÆ:

EXCUDEBANT HILLIARD ET METCALF.

MDCCCX.

NARVAID COLLEGE LIBRARY

GIFT OF GEORGE ARTHUR PLIMPTON

JANUARY 25, 1924

[merged small][ocr errors]

LIBER PRIMUS.

EPITOME.

1. II. ADVENTUS Æneæ in Italiam, et res ab eo gestæ referuntur. III. Ascanii regnum Albæ, et deinceps Silviorum. IV. Numitoris filia, a Marte compressa, nati Romulus et Remus. V. Amulius obtruncatus. VI: Urbs a Romulo condita, VIII. Scnatus lectus. IX. Cum Sabinis bellatum. X. Opima spolia Jovi Feretrio lata. XIII. In curias populus divisus. XIV. XV. Fidenates et Vejentes victi. XVI. Romulus consecratus. XVIII. &c. Numa Pompilius ritus sacrorum tradidit ; Jano templum constituit; ejusque portam, pacatis omnibus circa populis, primusclausit; cum dea Egeria sibi congressus nocturnos esse simulans, feroces populi animos ad religionem perpu. lit. XXII. &c. Tullus Hostilius Albanos bello petiic. XXV. Posthæc trigeminorum pugna. XXVI. Horatius absolutus. XXVIII. Metti Fuffetii supplicium. XXIX. Alba diruta. XXX. Albani in civitatem recepti. Sabinis bellum indictum. XXXI. Ad postremum fulmine Tullus absumptus, XXXII Ancus Martius ceremonias, a Numa institutas, renovavit. XXXIII. Latinis victis, et ad civitatem adscitis, montem Aventinum assignavit; Politorium, urbem Latinorum, bello repetitam, quam prisci Latini occupaverant, diruit, pontem sublicium in Tiberim fecit. Janiculum collem urbi addidit, fines imperii protulit. Ostiam condidit. Regnavit annos viginti quatuor. XXXIV. Eoregnante, Lucumo Damarati Corinthii filius, a Tarquiniis, Etruriæ civitate, Romam venit; et, in ami. citiam Anci receptus, Tarquinii nomen ferrecæpit; et post mortem Anci regnum excepit. XXXV. Centum additis, Patrum numerum auxit. Latinos subegit, Circum designavit, ludos edidit. XXXVI. Sabinorum bello petitus, equitum centurias ampliavit. Tentandæ scientiæ causa

« PreviousContinue »