Page images
PDF
EPUB

rem Hasdrubal litteris ad se accersierat, actaque res etiam in senatu fuerat. Barcinis nitentibus, ut adsuesceret militiae Hannibal atque in paternas succederet opes, Hanno alterius factionis 3 princeps Et aecum postulare uidetur' inquit 'Hasdrubal, et ego 5 tamen non censeo, quod petit, tribuendum.' cum admiratione 4 tam ancipitis sententiae in se omnis conuertisset, 'Florem aetatis' inquit 'Hasdrubal, quem ipse patri Hannibalis fruendum praebuit, iusto iure eum a filio repeti censet; nos tamen minime decet iuuentutem nostram pro militari rudimento adsuefacere 10 libidini praetorum. an hoc timemus, ne Hamilcaris filius nimis 5 sero imperia inmodica et regni paterni speciem uideat, et, cuius regis genero hereditarii sint relicti exercitus nostri, eius filio parum mature seruiamus? ego istum iuuenem domi tenendum 6 sub legibus, sub magistratibus, docendum uiuere aequo iure 15 cum ceteris censeo, ne quandoque paruus hic ignis incendium ingens exsuscitet.' pauci ac ferme optimus quisque Hannoni 4 adsentiebantur; sed, ut plerumque fit, maior pars meliorem uicit.

Missus Hannibal in Hispaniam primo statim aduentu omnem exercitum in se conuertit: Hamilcarem iuuenem redditum sibi 2 20 ueteres milites credere, eundem uigorem in uultu uimque in oculis habitum oris lineamentaque intueri. dein breui effecit, ut pater in se minimum momentum ad fauorem conciliandum esset. numquam ingenium idem ad res diuersissimas, paren- 3 dum atque imperandum, habilius fuit. itaque haud facile dis25 cerneres, utrum imperatori an exercitui carior esset: neque 4 Hasdrubal alium quemquam praeficere malle, ubi quid fortiter ac strenue agendum esset, neque milites alio duce plus confidere aut audere. plurimum audaciae ad pericula capessenda, 5 plurimum consilii inter ipsa pericula erat. nullo labore aut 30 corpus fatigari aut animus uinci poterat. caloris ac frigoris 6 patientia par; cibi potionisque desiderio naturali, non uoluptate modus finitus; uigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata tempora: id, quod gerendis rebus superesset, quieti 7 datum; ea neque molli strato neque. silentio accersita; multi 35 saepe militari sagulo opertum humi iacentem inter custodias

1 accersserat ex accesserat C || 2 barchinis CM || 3 succederet CM1 succresceret M2 in marg. || 6 omnes M | 8 repeti ras. ex repetit_CM || 10 pretorum ras. ex pretorium C 11 sero CM2 sera M1 || speciem S spem CM | 12 sunt Gronov || 14 docendum ui in M erasa sunt || 16 ingeni Ĉ || 21 liniamentaque CM || 22 momentum 5 monumentum CM || 24 haud CM3 haut M1 || 26 hasdrubal alium CM3 hasdrubalium M1 || 31 non uoluptate non uoluntate CM uoluntate (om. non) H. Sauppe || 34 multi ras, ex multis C

23-28 A common some

(? Collins) must be draumed as expli he resemblance to Sall. Ing 7.3. since L. disliked I's atera Cloty 846.44 ft.

8 stationesque militum conspexerunt. uestitus nihil inter aequales excellens; arma atque equi conspiciebantur. equitum peditumque idem longe primus erat; princeps in proelium ibat, ultimus 9 conserto proelio excedebat. has tantas uiri uirtutes ingentia uitia aequabant: inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, 5 nihil ueri, nihil sancti, nullus deum metus, nullum ius iuran10 dum, nulla religio. cum hac indole uirtutum atque uitiorum triennio sub Hasdrubale imperatore meruit nulla re, quae agenda uidendaque magno futuro duci esset, praetermissa.

5 Ceterum ex quo die dux est declaratus, uelut Italia ei 10 prouincia decreta bellumque Romanum mandatum esset, nihil 2 prolatandum ratus, ne se quoque, ut patrem Hamilcarem, deinde Hasdrubalem, cunctantem casus aliquis opprimeret, Saguntinis 3 inferre bellum statuit. quibus oppugnandis quia haud dubie Romana arma mouebantur, in Olcadum prius fines ultra 15 Hiberum ea gens in parte magis quam in dicione Carthaginiensium erat induxit exercitum, ut non petisse Saguntinos, sed rerum serie finitimis domitis gentibus iungendoque tractus ad 4 id bellum uideri posset. Cartalam urbem opulentam, caput gentis eius, expugnat diripitque; quo metu perculsae, minores 20 ciuitates stipendio inposito imperium accepere. uictor exercitus opulentusque praeda, Carthaginem Nouam in hiberna est de5 ductus. ibi large partiendo praedam stipendioque praeterito cum fide exsoluendo cunctis ciuium sociorumque animis in se 6 firmatis uere primo in Vaccaeos promotum bellum. Hermandica 25 et Arbocala, eorum urbes, ui captae. Arbocala et uirtute et 7 multitudine oppidanorum diu defensa, ab Hermandica profugi exulibus Olcadum, priore aestate domitae gentis, cum se iun8 xissent, concitant Carpetanos, adortique Hannibalem regressum ex Vaccaeis haud procul Tago flumine agmen, graue praeda 30 9 turbauere. Hannibal proelio abstinuit, castrisque super ripam positis, cum prima quies silentiumque ab hostibus fuit, amnem uado traiecit,ualloque ita producto, ut locum ad transgredien10 dum hostes haberent, inuadere eos transeuntes statuit. equi

1 uestitu ras. ex uestitus C|| 2 excellens arma CM3, om. M1 || 8 hasdrubale C|| 10 declaratus C2Ma declaraturus C1 declaratis M1 || 14 haud CM2 haut M1 16 ditionem C || 18 domitis CM, om. C' || iungendoque M', in C erasum est, iungendisque M uincendoque coni. Gron. iungendoque (proxima quaeque uel ulteriora) dubit. coni. Weissenborn || 19 cartattam C 21 imperium CM imperio C1 || accepere CM accipere_M1 || 24 exoluendo C26 eorum Sanctius carta eorum uel castaeorum C cartorum ras. ex cartoerum M uaccaeorum Sigonius || 30 haud CM3 haut M1

3-17

= P. 3. 13,5-14 (betivo campaigns ofthie Sp.) DEB 176.

« PreviousContinue »