Page images
PDF
EPUB

245.2 cases of the Gorgian fig. 1bókwia. Wellmann Style

83

[ocr errors][merged small]

5

potestas ei facta sit, aliquid ex his [rebus] remissurum; sed 9 uel haec patienda censeo potius, quam trucidari corpora uestra, rapi trahique ante ora uestra coniuges ac liberos belli iure sinatis'.

Ad haec audienda cum circumfusa paulatim multitudine per- 14 mixtum senatui esset populi concilium, repente primores secessione facta, priusquam responsum daretur, argentum aurumque omne ex publico priuatoque in forum conlatum in ignem ad id raptim factum conicientes eodem plerique semet ipsi prae10 cipitauerunt. cum ex eo pauor ac trepidatio totam urbem per- 2 uasisset, alius insuper tumultus ex arce auditur. turris diu quassata prociderat, perque ruinam eius cohors Poenorum impetu facto cum signum imperatori dedisset nudatam stationibus custodiisque solitis hostium esse urbem, non cunctandum in 3 15 tali occasione ratus,Hannibal totis uiribus adgressus urbem momento cepit, signo dato, ut omnes puberes interficerentur. quod imperium crudele, ceterum prope necessarium cognitum ipso euentu est: cui enim parci potuit ex iis, qui aut inclusi cum 4 coniugibus ac liberis domos super se ipsos concremauerunt aut 20 armati nullum ante finem pugnae quam morientes fecerunt? captum oppidum est cum ingenti praeda. quamquam pleraque 15 ab dominis de industria corrupta erant, et in caedibus uix ullum discrimen aetatis ira fecerat, et captiui militum praeda fuerant, tamen et ex pretio rerum uenditarum aliquantum pecuniae 2 25 redactum esse constat et multam pretiosam supellectilem uestemque missam Carthaginem.

Octauo mense, quam coeptum oppugnari, captum Sagun- 3 tum quidam scripsere; inde Carthaginem Nouam in hiberna Hannibalem concessisse; quinto deinde mense, quam ab Carthagine 30 profectus sit, in Italiam peruenisse. quae si ita sunt, fieri non 4 potuit, ut P. Cornelius Ti. Sempronius consules fuerint, ad quos et principio oppugnationis legati Saguntini missi sint et qui in suo magistratu cum Hannibale, alter ad Ticinum amnem, ambo aliquanto post ad Trebiam, pugnauerint. aut omnia breuiora 5 35 aliquanto fuere, aut Saguntum principio anni, quo P. Cornelius

1 hiis C rebus CM, del. Woelfflin || 6 esse C || 8 omme C || 9 raptim, C3M2 raptum C'M1 || 12 impetu C et ex impetus M || 13 imperatori 5 Valla imperator CM | 17 (non) necessarium Maur. Mueller progr. Stendal 1866 p. 2 || 18 euentum C iis C his M || 19 congremauerunt C || 23 fecerat M et ex fercerat C || 25 supellectilem M2 superlectilem CM1 || 29 ab C3M ad C30 ita C2M ta C1 31 ti. 5 t. CM || 32 sint C2M sunt C1 || 33 magistratum C1, corr. C3 | 35 fuere C3M fere C1

Ti. Sempronius consules fuerunt, non coeptum oppugnari est, 6 sed captum. nam excessisse pugna ad Trebiam in annum Cn. Seruili et C. Flamini non potest, quia C. Flaminius Arimini consulatum iniit, creatus a Ti. Sempronio consule, qui post pugnam ad Trebiam ad creandos consules Romam cum uenisset, 5 comitiis perfectis ad exercitum in hiberna rediit.

16 Sub idem fere tempus et legati, qui redierant ab Carthagine, Romam rettulerunt omnia hostilia esse, et Sagunti exci2 dium nuntiatum est; tantusque simul maeror patres misericordiaque sociorum peremptorum indigne et pudor non lati 10 auxilii et ira in Carthaginienses metusque de summa rerum cepit, uelut si iam ad portas hostis esset, ut tot uno tempore motibus 3 animi turbati trepidarent magis quam consulerent: nam neque hostem acriorem bellicosioremque secum congressum nec rem 4 Romanam tam desidem umquam fuisse atque inbellem. Sardos 15 Corsosque et Histros atque Illyrios lacessisse magis quam exercuisse Romana arma, et cum Gallis tumultuatum uerius quam 5 belligeratum; Poenum hostem ueteranum,trium et uiginti annorum militia durissima inter Hispanas gentes, semper uictorem, duci acerrimo adsuetum, recentem ab excidio opulentissimae 20 6 urbis Hiberum transire, trahere secum tot excitos Hispanorum populos, conciturum auidas semper armorum Gallicas gentes: cum orbe terrarum bellum gerendum in Italia ac pro moenibus Romanis esse.

17 Nominatae iam antea consulibus prouinciae erant; tum 25 sortiri iussi. Cornelio Hispania, Sempronio Africa cum Sicilia 2 euenit. sex in eum annum decretae legiones et socium quantum 3 ipsis uideretur et classis quanta parari posset. quattuor et uiginti peditum Romanorum milia scripta et mille octingenti equites, sociorum quadraginta milia peditum, quattuor milia et 30 quadringenti equites; naues ducentae uiginti quinqueremes, celo4 ces uiginti deducti. latum inde ad populum, uellent iuberent populo Carthaginiensi bellum indici; eiusque belli causa suppli

1 fuerint ras. ex fuerunt M|| 2 tribiam M1, corr. M2 || 3 seruilii C3 flaminii C3 || 5 cum uenisset CM2 conuenisset M1 || 8 retulerunt M || 10 indigne C3M indigne et pugne C1 || laci C || 12 hostis CM2, om. M1 || motibus C et ras. ex remotibus M || 15 roma nam tam C || 16 illyricos C1, corr. C2 || 19 durissimum Ruehl Mus. Rhen. 32 (1877) 327 || militiae durissimae J. H. Voss | 20 opulentissima C1, corr. C3 || 21 hiberim ut uid. M1, corr. M2 || 27 euenit CM2 uenit M1 || 29 milia C et ras. ex milias M scribta C || 30 xT peditum C xl peditum M || п et cccc CM || 31 ccxxv remes (riemes C) quinque celoces xx CM

« PreviousContinue »