Page images
PDF
EPUB

k

montibus est, subegit: oræque huic omni præfecit Hannonem, ut fauces, quæ Hispanias Galliis jungunt, in potestate essent. Decem millia peditum Hannoni ad præsidium obtinendæ regionis data, et mille equites. Postquam per Pyrenæum saltum' traduci exercitus est cœptus, rumorque per barbaros manavit certior de bello Romano; tria millia inde Carpetanorum peditum iter averterunt. Constabat, non tam bello motos, quam longinquitate viæ insuperabilique Alpium transitu. Hannibal, quia revocare aut vi retinere eos anceps erat, ne ceterorum etiam feroces animi irritarentur, supra septem millia hominum domos remisit, quos et ipse 3 gravari militia senserat, Carpetanos quoque ab se dimissos simulans.

Assignata ad defensionem tractus illius, qui occupatus atque in officio continendus erat.

& Periculosum esse poterat eos ad revertendum, aut sequendum cogere.

est Aquitaniam.-3 Muretus et alii accommodatins legunt, quos et ipsos. Pro militia magis placet J. F. Gronovio militiam, quia rê gravari sæpius, ut Lexica docent, accusativus jungi solet.' Doering. Quos et ipsos recepit Kreyssigius.

NOTE

tani corrupte leguntur pro Ansetanis. 1 Lacetaniam] Differunt Lacetani a Laletanis et Iaccetanis. Laletani, qui Ptolemæo Laetani, Straboni Leetani, ad oram sunt, eorumque caput est Barcino : hodie l'Eresché de Barcelonne: his atque Ausetanis, itemque Castellanis et Ceretanis, contermini ad occidentem Lacetani, quos perperam Ptolemæus et Strabo Iaccetanos, Plutarchus Lacetanos verius appellat, rubricato maxime fluvio ab illis divisi inter hunc et Sicorim ab Ibero ad Pyrenæos protensi. Hodie in hoc tractu sunt Urgellitana et Solsonensis Diœceses in Catalonia. Iaccetani autem populi sunt Vasconum, sub Pyrenæo, ab Iacca civitate dicti ad Aragonem fluvium posita. L'Evesché de Jaca au Royaume d'Aragon. Recte hic Sigonius lectionem vulgarem emendat: male enim scriptum erat Aquitaniam, imperitia librario

rum, quibus ignota Lacetania.

Ut fauces, quæ Hispanias] Angustiæ vallium, quibus inter montes aditus ab una in aliam partem patet, figurate dicuntur fauces; les détroits, les passages étroits. Vulgus hodie has Pyrenæorum angustias portus appellat; atque hac de causa Hispani Navarram inferiorem, quæ ipsis est nltra Pyrenæorum transitum, vocant ultra puertos.

1 Per Pyrenæum saltum] Loca pascna et sylvosa nomine saltunm sæpe significantur, ut hic. Pyrenæus autem saltus sumitur pro Pyrenæis montibus, qui Hispanos a Gallis dividunt, ab Oceano Cantabrico ad mare Ibericum porrecti. Plerique dictos volunt ἀπὸ τοῦ πυρὸς, vel quod igne fulminis sæpenumero feriantur, vel quod injecto a pastoribus igne, sylvæ omnes, quibus vestiebantur, conflagraverint. Alii deducunt a Py

24. Inde, ne mora atque otium animos solicitarent, cum reliquis copiis Pyrenæum transgreditur, et ad oppidum Illiberi 4 castra locat. Galli quanquam Italiæ bellum inferri audiebant, tamen, quia vi subactos trans Pyrenæum Hispanos fama erat, præsidiaque valida imposita, metu servitutis ad arma consternati," Ruscinonem aliquot populi conveniunt. Quod ubi Hannibali nuntiatum est, moram magis, quam bellum, metuens, oratores ad regulos eorum misit, 'colloqui semet ipsum velle cum his; et vel illi propius Illiberi accederent, vel se Ruscinonem processurum, ut ex propinquo congressus facilior esset: nam et accepturum eos in castra sua se lætum, nec cunctanter se ipsum ad eos venturum. Hospitem enim se Galliæ, non hostem, advenisse: nec stricturum ante gladium, si per Gallos liceat, quam in Italiam venisset.' Et per nuntios quidem hæc. Ut vero reguli Gallorum, castris ad Illiberim extemplo motis, haud gravate ad Pœnum venerunt; capti donis, cum

4 Illiberim hic, et inf. propius Illiberim, Doujat. Crevier. vett. edd.

NOTE

rene Bebrycis regis filia, ab Hercule compressa, ibique sepulta. Vulgo les Monts Pyrenées. Sed aliquando latius patet hoc nomen, ita ut aliis Hispaniæ montibus, qui ad Oceanum occidentalem ab ortu ad occasum universam Hispaniam dividunt, attribuatur: immo et nonnunquam Rheticis jugis, aliisque per Illyricum, ut Alpium, ita et Pyrenæorum nomen ascribatur: vulgo Prenner.

Illiberi] Ab Hispania venientibus secundum littus Mediterranei maris, primi Gallorum ultra Pyrenæos populi occurrebant Sardones, Volcarum Tectosagum pars, ut ex Ptolemæo colligitur: in his duo præcipua memorantur oppida, Illiberis, seu Eliberri, et Ruscino; illud, ad oram situm, tempore Plinii et Melæ in vicum abierat; eratque magnæ quondam urbis et magnarum opum

tenue vestigium; postea Caucoliberim dixerunt, nunc nomen aliquatenus retinet, Collioure vulgo dic

tum.

■ Ad arma consternati] Livii phrasis, qui consternari aliquando dicit pro eo quod est concitari et commoveri cum trepidatione. Sic lib. vII. 'multitudo conjuratorum ad arma consternata.'

• Ruscinonem.... conveniunt] Eadem fuit progressu temporis Ruscinonis sors ac Illiberis. Cum enim caput totius gentis fuisset, ejus hodie nihil extat aliud, quam turris quam vulgo nominant, la tour de Roussillon juxta Perpinianum; unde comitatui nomen, quem natura ususque antiquus Galliæ assignavere. Recen tiora sæcula modo Hispanis, modo Gallis, partim fœderibus, partim armorum vi addixerunt.

bona pace exercitum per fines suos præter Ruscinonem oppidum transmiserunt.

25. In Italiam interim nihil ultra, quam Iberum transisse Hannibalem, a Massiliensium legatis Romam perlatum erat: cum perinde, ac si Alpes jam transisset, Boii, solicitatis Insubribus, defecerunt; nec tam ob veteres in populum Romanum iras, quam quod nuper, circa Padum, Placentiam Cremonamque' colonias in agrum Gallicum deductas ægre patiebantur. Itaque, armis repente arreptis, in eum ipsum agrum impetu facto, tantum terroris ac tumultus fecerunt, ut non agrestis modo multitudo, sed ipsi triumviri Romani, qui ad agrum venerant assignandum,' diffisi Placentiæ mœnibus, Mutinam confugerint,' C. Lutatius, C. Servilius, T. Annius. Lutatii nomen haud dubium est. Pro C. Servilio et T. Annio, Q. Acilium et C. Herennium habent quidam annales: alii P. Cornelium Asinam et C. Papirium Masonem. Id quoque dubium est, legati, ad expostulandum missi ad Boios, violati sint, an in triumviros agrum metantes impetus sit factus. Mutinæ cum

h

Metiendo disterminantes agrum.

[ocr errors]

5 Omnes scripti, omnes editi ante Frobenium: violati sint incertum an in triumviros. Sed præcessit: Id quoque dubium est:' ergo alterum supervacaneum. Concedo : sed non, quod illi voluerunt. Videtur enim scripsisse Livius Id quoque, legati ad expostulandum missi ad Boios violati sint, incertum, an

NOTÆ

P Nuper, circa Padum] Hoc ipso anno deductæ fuerant illæ coloniæ a triumviris, qui hoc capite memorantur; ex Asconio, Polybio, et Epit. Liv. XX.

¶ Placentiam] Ananum, seu Anamanum, vel potius Ambarrorum Italicorum caput fuit Placentia, ad dextram Padi ripam, qua Trebia sese in Padum effundit, nunc Italis Piacenza, Gallis Plaisance; in ditione ducis Parmensis, quæ pars Longobardiæ Cispadanæ.

r Cremonamque] Cenomanorum Italicorum, (quos Plinius juxta Massi

liam prins in Volcis habitasse scribit,) urbs fuit inprimis Cremona, ad lævam Padi, infra Placentiam: nomen adhuc retinet in Mediolanensi ducatu.

• Triumviri Romani, qui ad agrum venerant assignandum] Novis scilicet colonis Placentiam et Cremonam deducendis.

* Mutinam confugerint] Boiorum fuit urbs Mutina, inter Padum et Apenninum sita: nunc Italis Modena, nobis Modene, Ducatus sui caput, qui Estensi genti paret.

obsiderentur, et gens, ad oppugnandarum urbium artes rudis, pigerrima eadem ad militaria opera, segnis intactis assideret muris; simulari cœptum de pace agi: evocatique ab Gallorum principibus legati ad colloquium, non contra jus modo gentium, sed violata etiam, quæ data in id tempus erat, fide, comprehenduntur; negantibus Gallis, nisi obsides sibi redderentur, eos dimissuros. Cum hæc de legatis nuntiata essent, et Mutina præsidiumque in periculo esset, L. Manlius prætor, ira accensus, effusum agmen ad Mutinam ducit. Sylvæ tunc circa viam erant, plerisque incultis.6 Ibi, inexplorato profectus, in insidias præcipitatus, multaque cum cæde suorum ægre in apertos campos emersit. Ibi castra communita; et, quia Gallis ad tentanda ea defuit spes, refecti sunt militum animi, quanquam ad c. cecidisse satis constabat. Iter deinde de integro cœptum, nec, dum per patentia loca ducebatur agmen, apparuit hostis ; ubi rursus sylvæ intratæ, tum postremos adorti, cum magna trepidatione ac pavore omnium, octingentos 10 milites occiderunt, sex signa ademere. Finis et Gallis " territandi, et pavendi Romanis fuit, ut e saltu invio atque impedito evasere. Inde, apertis locis facile tutantes agmen,

7

in triumviros agrum metantes impetus sit factus. Hoc enim quoque ordine verborum Flor. Gud, tres Pal.' J. F. Gronov. Ad Boios missi Donjat. Crevier. -6' Locis addunt cum Sigonio Mss. nonnulli; quod certe intelligendum est.' Stroth.-7 Dele copulativam, ut sit: ibi inexplorato profectus, in insidias præcipitatus, multa cum cæde suorum... ægre emersit. Sic Andreas, Tar. Ven. Bec. Ascens. Moguntina. Justinus lib. XXXII. Dum suos in prælium revocat, in transitu fossæ equo præcipitatus, a multitudine hostium oppressus est. Nisi malis, præcipitatur.' J. F. Gronov.-8' Ad C. cecidisse; dedimus quod certe in uno Ms. est, et ad reliquorum Msstorum lectionem proxime accedit; quanquam facile crediderim, majoris numeri notam excidisse, vel absumtam esse a præpositionis ad posteriori litera; ita ut legendum esset, quanquam ad DC. cecidisse, &c. In ed. Mediol. est, quanquam accisas res satis constabat; quod omnes deinceps editores servarunt, licet in nullo, quantum scimus, extet codice. Mss. offerunt quanquam cecidisse, ad cladisse, accedisse, accecidisse, accidisse, occidisse, accessisse, et Gudianus ad C. cecidisse.' Stroth. Quanquam sexcentos cecidisse' dat Kreyssigins.-9 Olim legebatur cum apparuit hostis.—10 Mss. DCC.-11 Vet. lib. apud Sigon. Finis et inde Gallis.—

NOTE

■ Plerisque incultis] Intellige locis, quæ passim ibi intra et circum syl

vas, omni hominum cultu destituta, tesquis ac dumetis obsita horrebant.

[blocks in formation]

Romani Tanetum, vicum propinquum Pado, contendere. Ibi se munimento ad tempus commeatibusque fluminis et Brixianorum Gallorum 13 auxilio, adversus crescentem in dies multitudinem hostium, tutabantur.

26. Qui tumultus repens postquam est Romam perlatus, et Punicum insuper Gallico bello auctum Patres acceperunt; C. Atilium prætorem cum una legione Romana et quinque millibus sociorum, delectu novo a consule conscriptis, auxilium ferre Manlio jubent: qui sine ullo certamine (abscesserant enim metu hostes) Tanetum pervenit. Et P. Cornelius, in locum ejus, quæ missa cum prætore fuerat, transcripta 14 legione nova, profectus ab Urbe sexaginta ' longis navibus, præter oram Etruriæ Ligurumque et inde Salyum montes, pervenit Massiliam,16 et ad proximum ostium Rhodani (pluribus enim divisus amnis

15

Subitus Gallorum motus.

k

Nova legione conscripta in locum illius quam prætor Atilius in Galliam Cisalpinam duxerat.

12 Al. Cannetum.-13 Flor. et Gud. et Brixianorum etiam Gallorum. 14 Conj. Rupert. conscripta vel scripta.-15 Profectus ab Urbe, sex. Non navibus, sed itinere pedestri ab Urbe profectus est; nam, ut narrat Polybius III. 41. Pisa inde demum, ubi classis in ancoris commorabatur, iter navale ingressus est. Feci igitur post Urbe interpunctionem.' Doering.—16 Al.

NOTÆ

* Tanetum] Octo millia passuum a Parma versus ortum, ad Niciam amnem, Tanetum est, in veterum Boiorum finibus, adhuc nomen servans ; dicitur enim Tanedo.

▾ Brixianorum Gallorum] Cenomanorum populus Brixiani fuerunt, a Brixia urbe dicti, quæ hodie Italis Brescia vocatur, nostris Bresse.

* Et inde Salyum montes, pervenit Massiliam] Ita cum manuscriptis præcipuis veteres editiones, id est, præter montes. At posteriores habent, et inde Salyum, mox pervenit Massiliam, quod ex anterioribus referendum esset ad oram, Etruriæ nempe, Ligurum, et inde Salyum. Porro Salyos, qui et Sallyes, populi erant

Galliæ, inter Alpes et Rhodanum ; quorum postea caput Aquæ Sextiæ: et priscis temporibus a Druentia fluvio ad mare pertingebant, plana magnam partem regione.

a Ad proximum ostium Rhodani] Rhodanus, vulgo le Rhône, (diversus a Rodano, qui in Vistulam, non procul Gedano influit, hodie Rodaune,) inter quatuor præcipua Galliæ flu. mina non postremum obtinet locum. Is ex Adula monte, quæ pars Alpium, non procul Rheni ac Ticini fontibus ortus, per Lemanum lacum, segnemque deferens Ararim, nec minus seipso torrentes Isaram ac Druentiam, pluribus ostiis in Mediterra-` neum egeritur mare. Horum tria

« PreviousContinue »