Page images
PDF
EPUB

et, quod metu cessisse credebant hostem, id morari victoriam rati, quod interesset amnis, clamore sublato passim sine ullius imperio, qua cuique proximum est, in amnem ruunt. Et ex 13 parte altera ripa vis ingens equitum in flumen immissa, medioque alveo haudquaquam pari certamine concursum, quippe 14 ubi pedes instabilis ac vix vado fidens vel ab inermi equite, equo temere acto, perverti posset, eques corpore armisque liber, equo vel per medios gurgites stabili, cominus eminusque rem gereret. Pars magna flumine absumpta; quidam 15 verticoso amni delati in hostes ab elephantis obtriti sunt. Postremi, quibus regressus in suam ripam tutior fuit, ex varia 16 trepidatione quum in unum colligerentur, priusquam a tanto pavore reciperent animos, Hannibal agmine quadrato amnem ingressus fugam ex ripa fecit, vastatisque agris intra paucos dies Carpetanos quoque in deditionem accepit; et iam omnia 17 trans Hiberum præter Saguntinos Carthaginiensium erant.

2

Cum Saguntinis bellum nondum erat, ceterum iam belli causa. Certamina cum finitimis serebantur, maxime Turdetanis. Quibus quum adesset idem, qui litis erat sator, nec certamen iuris, sed vim quæri appareret, legati a Saguntinis Romam missi auxilium ad bellum iam haud dubie imminens orantes. Consules tunc Romæ erant P. Cornelius Scipio et 3 Ti. Sempronius Longus. Qui quum, legatis in senatum introductis, de re publica retulissent, placuissetque mitti legatos in Hispaniam ad res sociorum inspiciendas, quibus si videre-,4 tur digna causa, et Hannibali denuntiarent, ut ab Saguntinis, sociis populi Romani, abstineret, et Carthaginem in Africam traiicerent ac sociorum populi Romani querimonias deferrent, hac legatione decreta necdum missa, omnium spe celerius 5 Saguntum oppugnari allatum est. Tunc relata de integro res ad senatum; et alii provincias consulibus Hispaniam atque 6 Africam decernentes terra marique rem gerendam censebant, alii totum in Hispaniam Hannibalemque intendebant bellum; erant, qui non temere movendam rem tantam exspectandos- 7 que ex Hispania legatos censerent. Hæc sententia, quæ tutis- 8

6

7

8

sima videbatur, vicit, legatique eo maturius missi, P. Valerius Flaccus et Q. Bæbius Tamphilus, Saguntum ad Hannibalem atque inde Carthaginem, si non absisteretur bello, ad ducem ipsum in poenam fœderis rupti deposcendum.

Dum ea Romani parant consultantque, iam Saguntum 2 summa vi oppugnabatur. Civitas ea longe opulentissima ultra Hiberum fuit, sita passus mille ferme a mari. Oriundi a Zacyntho insula dicuntur, mixtique etiam ab Ardea Rutulorum 3 quidam generis; ceterum in tantas brevi creverant opes seu maritimis seu terrestribus fructibus seu multitudinis incremento seu disciplinæ sanctitate, qua fidem socialem usque ad 4 perniciem suam coluerunt. Hannibal infesto exercitu ingressus fines, pervastatis passim agris, urbem tripertito aggreditur. 5 Angulus muri erat in planiorem patentioremque, quam cetera circa, vallem vergens; adversus eum vineas agere instituit, 6 per quas aries moenibus admoveri posset. Sed ut locus procul muro satis æquus agendis vineis fuit, ita haudquaquam prospere, postquam ad effectum operis ventum est, cœptis 7 succedebat. Et turris ingens imminebat, et murus, ut in suspecto loco, supra ceteræ modum altitudinis emunitus erat, et iuventus delecta, ubi plurimum periculi ac timoris ostende8 batur, ibi vi maiore obsistebant. Ac primo missilibus summovere hostem nec quicquam satis tutum munientibus pati; deinde iam non pro moenibus modo atque turri tela micare, sed ad erumpendum etiam in stationes operaque hostium ani9 mus erat; quibus tumultuariis certaminibus haud ferme plures 10 Saguntini cadebant quam Poni. Ut vero Hannibal ipse, dum murum incautius subit, adversum femur tragula graviter ictus cecidit, tanta circa fuga ac trepidatio fuit, ut non multum abesset, quin opera ac vineæ desererentur. Obsidio deinde per paucos dies magis quam oppugnatio fuit, dum vulnus ducis curaretur; per quod tempus ut quies certaminum erat, 2 ita ab apparatu operum ac munitionum nihil cessatum. Itaque acrius de integro coortum est bellum, pluribusque partibus, vix accipientibus quibusdam opera locis, vineæ cœptæ

agi admoverique aries. Abundabat multitudine hominum 3 Poenus (ad centum quinquaginta millia habuisse in armis satis creditur); oppidani ad omnia tuenda atque obeunda multifa- 4 riam distineri cœpti sunt; non sufficiebant itaque. Iam 5 feriebantur arietibus muri quassatæque multæ partes erant; una continentibus ruinis nudaverat urbem; tres deinceps turres, quantumque inter eas muri erat, cum fragore ingenti prociderunt. Captum oppidum ea ruina crediderant Pœni, 6 qua, velut si pariter utrosque murus texisset, ita utrinque in pugnam procursum est. Nihil tumultuariæ pugnæ simile 7 erat, quales in oppugnationibus urbium per occasionem partis alterius conseri solent; sed iustæ acies, velut patenti campo, inter ruinas muri tectaque urbis modico distantia intervallo constiterant. Hinc spes, hinc desperatio animos irritat, Pono 8 cepisse iam se urbem, si paulum annitatur, credente, Saguntinis pro nudata manibus patria corpora opponentibus nec ullo pedem referente, ne in relictum a se locum hostem immitteret. Itaque quo acrius et conferti magis utrinque pug- 9 nabant, eo plures vulnerabantur, nullo inter arma corporaque vano intercidente telo. Phalarica erat Saguntinis missile 10 telum hastili abiegno et cetera tereti præterquam ad extremum, unde ferrum exstabat; id, sicut in pilo, quadratum stuppa circumligabant linebantque pice; ferrum autem tres longum 11 habebat pedes, ut cum armis transfigere corpus posset. Sed id maxime, etiamsi hæsisset in scuto nec penetrasset in corpus, pavorem faciebat, quod, quum medium accensum mitte- 12 retur conceptumque ipso motu multo maiorem ignem ferret, arma omitti cogebat nudumque militem ad insequentes ictus præbebat. Quum diu anceps fuisset certamen, et Saguntinis, quia præter spem resisterent, crevissent animi, Pœnus, quia non vicisset, pro victo esset, clamorem repente oppidani tol- 2 lunt hostemque in ruinas muri expellunt, inde impeditum trepidantemque exturbant, postremo fusum fugatumque in castra redigunt.

Interim ab Roma legatos venisse nuntiatum est; quibus 3

9

7

8

sima videbatur, vicit, legatique eo maturius missi, P. Valerius Flaccus et Q. Bæbius Tamphilus, Saguntum ad Hannibalem atque inde Carthaginem, si non absisteretur bello, ad ducem ipsum in poenam fœderis rupti deposcendum.

Dum ea Romani parant consultantque, iam Saguntum 2 summa vi oppugnabatur. Civitas ea longe opulentissima ultra Hiberum fuit, sita passus mille ferme a mari. Oriundi a Zacyntho insula dicuntur, mixtique etiam ab Ardea Rutulorum 3 quidam generis; ceterum in tantas brevi creverant opes seu maritimis seu terrestribus fructibus seu multitudinis incremento seu disciplinæ sanctitate, qua fidem socialem usque ad 4 perniciem suam coluerunt. Hannibal infesto exercitu ingressus fines, pervastatis passim agris, urbem tripertito aggreditur. 5 Angulus muri erat in planiorem patentioremque, quam cetera circa, vallem vergens; adversus eum vineas agere instituit, 6 per quas aries moenibus admoveri posset. Sed ut locus procul muro satis æquus agendis vineis fuit, ita haudquaquam prospere, postquam ad effectum operis ventum est, cœptis 7 succedebat. Et turris ingens imminebat, et murus, ut in suspecto loco, supra ceteræ modum altitudinis emunitus erat, et iuventus delecta, ubi plurimum periculi ac timoris ostende8 batur, ibi vi maiore obsistebant. Ac primo missilibus summovere hostem nec quicquam satis tutum munientibus pati; deinde iam non pro moenibus modo atque turri tela micare, sed ad erumpendum etiam in stationes operaque hostium ani9 mus erat; quibus tumultuariis certaminibus haud ferme plures 10 Saguntini cadebant quam Pœni. Ut vero Hannibal ipse, dum murum incautius subit, adversum femur tragula graviter ictus cecidit, tanta circa fuga ac trepidatio fuit, ut non multum abesset, quin opera ac vineæ desererentur. Obsidio deinde per paucos dies magis quam oppugnatio fuit, dum vulnus ducis curaretur; per quod tempus ut quies certaminum erat, 2 ita ab apparatu operum ac munitionum nihil cessatum. Itaque acrius de integro coortum est bellum, pluribusque partibus, vix accipientibus quibusdam opera locis, vineæ cœptæ

et, quod metu cessisse credebant hostem, id morari victoriam rati, quod interesset amnis, clamore sublato passim sine ullius imperio, qua cuique proximum est, in amnem ruunt. Et ex 13 parte altera ripa vis ingens equitum in flumen immissa, medioque alveo haudquaquam pari certamine concursum, quippe 14 ubi pedes instabilis ac vix vado fidens vel ab inermi equite, equo temere acto, perverti posset, eques corpore armisque liber, equo vel per medios gurgites stabili, cominus eminusque rem gereret, Pars magna flumine absumpta ; quidam 15 verticoso amni delati in hostes ab elephantis obtriti sunt. Postremi, quibus regressus in suam ripam tutior fuit, ex varia 16 trepidatione quum in unum colligerentur, priusquam a tanto pavore reciperent animos, Hannibal agmine quadrato amnem ingressus fugam ex ripa fecit, vastatisque agris intra paucos dies Carpetanos quoque in deditionem accepit; et iam omnia 17 trans Hiberum præter Saguntinos Carthaginiensium erant.

2

Cum Saguntinis bellum nondum erat, ceterum iam belli causa. Certamina cum finitimis serebantur, maxime Turdetanis. Quibus quum adesset idem, qui litis erat sator, nec certamen iuris, sed vim quæri appareret, legati a Saguntinis Romam missi auxilium ad bellum iam haud dubie imminens orantes. Consules tunc Romæ erant P. Cornelius Scipio et 3 Ti. Sempronius Longus. Qui quum, legatis in senatum introductis, de re publica retulissent, placuissetque mitti legatos in Hispaniam ad res sociorum inspiciendas, quibus si videre-,4 tur digna causa, et Hannibali denuntiarent, ut ab Saguntinis, sociis populi Romani, abstineret, et Carthaginem in Africam traiicerent ac sociorum populi Romani querimonias deferrent, hac legatione decreta necdum missa, omnium spe celerius 5 Saguntum oppugnari allatum est. Tunc relata de integro res ad senatum; et alii provincias consulibus Hispaniam atque 6 Africam decernentes terra marique rem gerendam censebant, alii totum in Hispaniam Hannibalemque intendebant bellum; erant, qui non temere movendam rem tantam exspectandos- 7 que ex Hispania legatos censerent. Hæc sententia, quæ tutis- 8

6

« PreviousContinue »