Page images
PDF
EPUB

manu cæsi1. Fortis et egregia fati conventio2, sed quæ non deceat magnitudinem nostram 3 tam turpe est Ca toni mortem ab ullo petere, quam vitam . Liquet mihi3, cum magno spectasse gaudio Deos, quum jam ille vir, acerrimus sui vindex ", alienæ saluti consulit, et instruit discedentium fugam: dum etiam studia nocte ultima

forte animum suum ita alloqueretur.

1. Jam Petreius et Juba.....cœsi. Si Hirtium loc. laud. cap. 93, 94, aliosque auctores audias, et M. Cato prius sibi ipsi manus intulit, quam Petreius et Juba, et Petreius a Juba, hic a servo interfectus est. Sic enim Hirtius, in re tali maxime probabilis scriptor : « Rex interim Juba, ab omnibus civitatibus exclusus, desperata salute, quum omnia conatus esset, cum Petreio, ut per virtutem interfecti esse viderentur, ferro inter se depugnant. Firmior imbecilliorem Juba Petreium facile ferro consumpsit. Deinde ipse sibi quum conaretur gladio trajicere pectus, nec posset, precibus a servo suo impetravit ut se interficeret, idque obtinuit.» Diversa tamen narratio de his rebus fuisse videtur in antiquitate. Florus, v. g. lib. IV, valentiorem Petreium dicit, hoc modo: « Juba, quam se recepisset in regiam, magnifice epulatus cum Petreio, fugæ comite, super mensas et pocula interficiendum se ei præbuit: ille et regi suffecit et sibi. » In hoc autem consentit Florus cum Seneca, quod id factum narrat antequam manus sibi inferret Cato. Livius, quantum ex Epitom. lib. CXIV colligitur, de Petreio cum Floro facit, de tempore dissentit. Prius enim narrat mortem Catonis. Dio Cass. lib. XLIII, Senecam sequi videtur; Hirtium Appianus. Cæterum et Noster in historia parum accuratus, xp (hoc jam

8

non semel notavimus), id potissimum, de Rhetorum more, sequitur, unde splendida magis ac vivida efflo

rescat oratio.

2. Fortis.... conventio. Id est, pactum inter ipsos de accelerando mutuis ictibus fato, de morte sibi invicem inferenda.

3. Magnitudinem nostram. Emphatice pro meam. Cato ipse loquitur. Hoc sententiam infra elucidat

4. Tam turpe est..... vitam. Vitam ab hoste erepturo precari, turpissimum et ignavi ingenii; mortem, quum vivere liceat, petere, fortitudinem habet magnamque constantiam; fortius multo tamen hanc aliquem sua sibi manu dare, neque externi adjumenti indigum, neque sanguini suo suas manus admovere reformidantem.

5. Liquet mihi, etc. Non jam Cato loquitur, sed Annæus.

6. Acerrimus sui vindex. Hoc est, vindicans se acerrime in libertatem, non vindictam petens.

7. Instruit discedentium fugam. Ordinat, digerit, monetque discedere in Hispaniam parantes, qua via, qua nave, quibus artibus, quorum auxilio optatos locos deveniant. Sic enim mori certus, commilitonum vitæ Cato consuluit.

8. Studia. Platonis inclytum dialog. Phædonem, de anima et immortalitate, legisse dicitur Plutarcho. Unde in jam laudato gallici vatis Dithyrambo, de Catone:

Immobile, il entend la tempête qui gronde,

tractat, dum gladium sacro pectori infigit, dum viscera spargit', et illam sanctissimam animam, indignamque 9 quæ ferro contaminaretur, manu educit. Inde crediderim fuisse parum certum et efficax vulnus2 ; non fuit Diis immortalibus satis, spectare Catonem semel : retenta ac revocata virtus est, ut in difficiliori parte se ostenderet3. Non enim tam magno animo mors initur, quam repetitur. Quidni libenter spectarent alumnum

suum,

tam claro ac memorabili exitu evadentem? mors illos consecrat quorum exitum, et qui timent, laudant.

Et tient, en méditant l'éternité profonde, Un poignard d'une main, et de l'autre, Platon. Porro notandum sedulo est in Phædone illam quoque quæstionem in medium trahi, An liceat manus sibi afferre, et denegatum homini a Socrate tantum juris. Quod advertens Nostras J.-J. Rousseau, dum hanc quæstionem ex professo adit excutit— que in clarissimo opere Nouvelle Héloïse (Trois. Part. Lettr. XXI et XXII), ait in priore : «....Et la preuve » qu'on ne peut tirer de cet immortel » ouvrage aucune bonne objection » contre le droit de disposer de sa » propre vie, c'est que Caton le lut >> par deux fois tout entier la nuit » même qu'il quitta la terre. » Vid. ib. et quæ præcedunt, tum Epistol. poster. paul. ante fin. quid in causa esse conjiciat, cur Græcorum sapientissimo non obsecutus fortissimus Romanorum se in libertatem et aliam vitam sua manu miserit.

1. Viscera spargit. Nam quum non intimo pectori adhæsisset mucro, accurrentesque famuli obligato jam jam vulneri fomenta pararent, ipse viscera traxit e corpore, sparsitque humi.

2. Inde..... vulnus. Noli hæc rejicula putare: primo enim adspectu

4

[blocks in formation]

3. Retenta ac revocata...... ostenderet. Quum vulnus, quod sibi fecerat, obligatum resolvit. Vid. not. 1. Inde difficiliori parte, id est, morte repetita.

4. Mors illos consecrat... laudant. Quam non ὑπερβολικαὶ illæ laudes, apparet ex orator. poetarumque, etiam Augusto Neronique assentantium consensione. Quorum loca, sublimia omnia (tam vere et ex animo sublimem virum mirabantur), collegit, comparavit Montaigne (Essais, Liv. I, c. 36, fin.); ipse non minus egregie ( eod. cap. paul. ant.): « Ce personnage-là feut véritablement » un patron que nature choisit pour » montrer jusques où l'humaine vertu » et fermeté pouvait atteindre. » Senecæ perpetuus æmulator J.-J. Rousseau, Epist. jam commendata (xXXII, post med. part.) : « A son nom saint >> et auguste, tout ami de la vertu >> doit mettre son front dans la poussière, et honorer en silence la mémoire du plus grand des hommes. »

[ocr errors]
[ocr errors]

17

III. Sed jam procedente oratione ostendam, quam non sint, quæ videntur, mala. Nunc illud dico, ista quæ tu vocas aspera, quæ adversa et abominanda, primum pro ipsis esse', quibus accidunt; deinde pro universis, quorum major Diis cura est, quam singulorum2; post hæc, volentibus accidere3, ac dignos malo esse, si nolint. His adjiciam, fato ista fieri, et recte eadem lege bonis evenire, qua sunt boni: persuadebo inde tibi, ne unquam boni viri miserearis; potest enim miser dici, non potest esse. Difficillimum, ex omnibus quæ proposui, videtur quod primum dixi: pro ipsis esse quibus eveniunt ista, quæ horremus ac tremimus. « Pro ipsis est,

III. ARG. Ordine dicendorum indicato, docet, quæ aspera et adversa videantur pro ipsis esse, quibus accidant.

1. Pro ipsis esse. Hoc est, fausta magis quam tristia et sæva, re quidem vera, esse; et prosperarum rerum numero ab iis etiam appendenda qui hæc patiuntur. O fortunatos nimium, sua si bona norint, Quot miseros!..... Scilicet pro h. 1. idem est ac gratia ( græc. Smp, gallic. pour, en faveur ); non idem ac secundum (græc. xaf'ús, gall. proportionnellement); hinc enim ille sensus oriretur: Quæ aspera atque adversa dicimus, hæc secundum mentem nostram sunt, hæc animi habitum et statum sequuntur : ita ut, si boni nos sumus, bona sint ; si mali et in libidinem proni, mala. Sensus quidem in se nec absurdus, nec inelegans, sed quem sequentia haud rectum neque genuinum demonstrant.

2. Universis...... singulorum. Harum vocum viros est, quæ ubi cæterarum exceptione apparuit, phrasis tota clara ac dilucida est. Nempe mundum totum, et, ut Græci dice

5

[blocks in formation]

Ma

4. Eadem lege. Pro secundum eamdem legem. Namque, si rem penitus excusseris, quæ est lex hominis boni primaria, quæ intimo pectori insculpta opinio? Bonum unum quid et idem cum virtute esse, lum unum quid et idem esse cum Vitio, et vice versa. Clarissime sic efferrent Græci : Τὸ ἀγαθὸν ἡ ἀρετὴ, τὸ κακὸν ἡ φαυλότης, vel captando expressius ávτív, qua præmissa, evidens id jam est : Τὸ καλόν τε καὶ γαθὸν, ἡ καλοκαγαθία· τὸ κακὸν, ἡ κακία.

5. Persuadebo. Hæc pars in fine deest temporum injuria. Tractavit tamen hær sæpe alias: exempli cau

[ocr errors][merged small]

2

3

1

>> inquis, in exsilium projici, in egestatem deduci libe>> ros, conjugem efferre, ignominia affici, debili>> tari ? » Si miraris hoc pro aliquo esse 3, miraberis quosdam ferro et igne curari, nec minus fame ac siti. Sed si cogitaveris tecum, remedii causa quibusdam et radi ossa et legi, et extrahi venas, et quædam amputari membra, quæ sine totius pernicie corporis hærere non poterant hoc quoque patieris probari tibi, quædam incommoda pro his esse, quibus accidunt, tam mehercules, quam quædam quæ laudantur atque appetuntur, contra eos esse, quos delectaverunt; simillima cruditatibus ebrietatibusque et cæteris, quæ necant per voluptatem. 3 Inter multa magnifica Demetrii nostri, et hæc vox est,

:

sa, in lib. Consolationis ad Marciam,

1. Ignominia. Conf. de Ira, lib. I, cap. 16, 2.

2. Debilitari. Debilem esse, de membris vulneratis et confractis in usu est. Græv. ad Cicer. Agrar. II, cap. 33. Quamvis et de morbis aliquando dicitur quæ non vulneratum hominem afficiunt. Sic apud Tacitum, Hist. lib. I, c. 9, quum Hordeonium Flaccum debilem pedibus ille dicit, eum podagra laboravisse inter doctos convenit. Sic et in iis Mecenatis : « Debilem facito manu, Debilem pede, coxa, etc.» Hoc ego loco de publica pœna crudeli, qua quis unum alterumve corporis membrum amitteret, dictum esse puto.

3. Si miraris hoc pro aliquo esse. Eodem argumento Simplicius, philosophus quarti sæculi, utitur: E οὖν τὴν τῶν σωμάτων ἰατρικὴν γυμνάζουσαν, καὶ καίουσαν, καὶ κατατείνουσαν, καὶ μόρια ἀποκόπλουσαν, καὶ τὰ τοιαῦτα τοῖς ἀφείδως κολαζομένοις ἀνθρώποις ποιοῦσαν, οὐ κακὸν λέγομεν, ἀλλ ̓ ἀγαθὸν καὶ χάριν καὶ μισθὸν τελοῦμεν

τοῖς ἰατρεύουσι· διὰ τί τὴν τοῦ Θεοῦ ἰατρείαν οὐκ ἀγαπῶμεν ;

4. Radi ossa et legi. In curandis ulceribus aliquando non raduntur modo,, sed et exciduntur, ut videre est apud Celsum, lib. VIII; quibus autem exciduntur, iis etiam vivis leguntur. Porro legebantur ossa mortuorum, ita ut legere os sa vocabulum sit Necrologici lexici, unde vividius de vivis dicitur.

5. Extrahi venas. Exemp, caus. in varicibus vena aut exciditur, eximitur, aut aduritur: de qua varicum curandorum ratione duplici agit Celsus, lib. VII, cap. 31, pag. 493, sq. Bip. Præfero Lipsianæ interpretationi: extrahi venas, id est, sanguinem e venis, metonymia usitata, uti poculum obduci. Agitur enim de duriore morbi curatione, uti de ossibus scalpello purgandi causa ab inflammatione, etc. rasis et lectis, e vulnere detractis. Conf. Consol. ad Marc. cap. 22, 1. De Benef. lib. V, cap. 24, 3..

6. Demetrii nostri. Demetrius Cy

a qua recens sum : sonat adhuc et vibrat in auribus meis. «< Nihil, inquit, mihi videtur infelicius eo, cui » nihil unquam evenit adversi1. » Non licuit enim illi se experiri. Ut ex voto illi fluxerint omnia, ut ante votum, male tamen de illo Dii judicaverunt 3; indignus visus est, a quo vinceretur aliquando fortuna, quæ ignavissimum quemque refugit, quasi dicat : Quid ego istum mihi adversarium assumam? statim arma submittet; non opus est in illum tota potentia mea; levi comminatione pelletur, non potest sustinere vultum meum. Alius cir- 4 cumspiciatur, cum quo conferre possimus manum : pudet congredi cum homine vinci parato. Ignominiam judicat gladiator, cum inferiore componi : et scit eum sine gloria vinci, qui sine periculo vincitur. Idem facit fortuna; fortissimos sibi pares quærit, quosdam fastidio transit. Contumacissimum quemque et rectissimum aggreditur,

nicus philosophus fuit, qui Senecæ temporibus floruit; proptereaque ab auctore dicitur noster. Vid. de eo ad lib. de Benef. VII, cap. 1, 2; cap. 2, 1; cap. 8, 2. Ep. xx, 62, etc. quorum locorum primo magnum eum appellat etiamsi maximis comparetur. Præclarum ejus fragmentum exstat ap. Stobæum Serm. lib. VI, fin. pag. 60 (213 Schow.). Cf. Fabricii Bibl. Græc. Vol. III, pag. 515. Harl.

1. A qua recens sum. Ab illa quidem voce recens, sæpe substantivus pendet, quem jungit aut ab, aut ex. Martial. lib. VII, Epigr. 93: «Non ab amore recens hircus.» Cicero quoque, quamvis alio, sed non ita absimili sensu, ad Herenn. lib. II, cap. 10: « Homerus qui recens ab illorum ætate fuit. »

2. Nihil unquam evenit adversi. Perpulchre et acutissime Lagrange:

<< Celui qu'on ne peut féliciter d'aucun malheur. » Hæc enim vis est tou evenit quo aliquid secundi factum esse innuitur, et to adversi quo mala et tristes casus denuntiantur.

3. Male tamen de illo Dii judicaverunt. Iniquam, ait Ruhkopf, de eo tulerunt sententiam. Optime, modo iniquam memineris h. 1. esse non honestam, non decoram. Hunc Dii esse angusti et infirmi animi virum credunt. Hæc, et quæ sequuntur ingeniosissima sunt et nova : nullus ante Annæum sic de prosperis, de adversis rebus locutus erat. Multi quidem infortuniis consolatores sese admoverant, quidam dixerant in calamitatibus vim magni animi se maxime exserere, et maximis laudibus dignam præstare: at nullus, hoc modo Deos e cælo suo in res humanas inducens ita magnifice dixerat: Vos, infelices, Dii magni æstimant, quum

« PreviousContinue »