Page images
PDF
EPUB

accepisse beneficium, et supinis quidem manibus, ubi illud ratio ad dignos perducit:(non quo libet casus et consilii indigens impetus differt : quod ostentare libet, et inscribere sibi 1. Beneficia tu vocas, quorum auctorem 2 fateri pudet ? At illa quanto gratiora sunt, quantoque in partem interiorem animi nunquam exitura descendunt, quum delectant cogitantem magis, a quo, quam quid acceperis? Crispus Passienus3 solebat dicere, quorumdam se judicium malle, quam beneficium : quorumdam beneficium malle, quam judicium; et subjiciebat exempla : Malo, aiebat, divi Augusti judicium: malo Claudii be3 neficium. Ego vero nullius puto expetendum esse beneficium, cujus vile judicium est. Quid ergo ? Non erat accipiendum a Claudio quod dabatur ? Erat: sed sicut a Fortuna, quam scires statim posse malam fieri. Quid ergo ista inter se mixta dividimus ? Non est beneficium, cui deest pars optima, datum esse judicio. Alioquin pecunia ingens si non ratione, nec recta voluntate donata est, non magis beneficium est, quam thesaurus 5. Multa sunt autem, quæ oportet accipere, nec debere ".

qui illud nequiter profusurus sit. Huetus hic adscripserat margini : « auctore beneficii gloriari. Sequentia indicant. Perperam exponit Lipsius. >> Sed festinanti hæc excidisse videntur doctissimo præsuli. Temeritatem enim beneficii vetat Seneca.

1. Non quo libet...differt. Sic codd. opt. Erasm. et al. non quod quilibet. Ad sensum, suppl. quod ante non, etc.

2. Quod ostentare.... sibi : quo beneficio accepto jactare possis et te dignum ferre. Lipsius cepit de dante beneficia; explicat enim illa, inscri

bere sibi, se auctorem profiteri : nexu tamen hanc expositionem repudiante. 3. Crispus Passienus, qui Neroni vitricus, Agrippinæ alter maritus: amoni ingenii orisque diserti. Vide Lips. ad Taciti Annal. XII, et cf. Sen. Nat. Quæst. IV præf. Plin.; U.N. XVI, 44, post med.; Sueton. Ner. 6.

4. Claudii. Imperatoris fatui qui multa donare solebat: parcior fuit Augustus, sed dedit prudenter.

5. Quam thes. Quem forte inveneris, et nemini nisi fortunæ debueris. 6. Nec debere. Nec pro iis obligari.

DE BENEFICIIS

LIBER SECUNDUS.

LIBRI SECUNDI.

Assumit et repetit alterum membrum, Quemadmodum Beneficia danda ? Varia dat præcepta : ut Libenter, Cito, Sine dubitatione. Quædam Palam, quædam in Secreto. Sed omnia tamen sine superbia, aut jactatione. Deinde, Quæ nocitura, non dare, nec si petant: non item Turpia, et infamiæ futura. Denique Personæ æstimandæ, et qui dat, et qui accipit : ut decora sint utrique. Pars altera libri, Ipse accipiens quomodo se gerat? A quibus capiat, et Quomodo? inprimis Grate. Ex occasione, quid faciat ingratos, Superbia, Avaritia, Invidia. Pluribus deinde de Gratitudine, eamque constare voluntate, ubi res deficit.... LIPS.

AD

ÆBUTIUM LIBERALEM

DE BENEFICIIS

LIBER SECUNDUS.

I. INSPICIAM

2

NSPICIAMUS, Liberalis, virorum optime, id quod ex priore parte' adhuc superest, Quemadmodum dandum sit beneficium cujus rei expeditissimam videor monstraturus viam. Sic demus, quomodo vellemus accipere : ante omnia libenter, cito, sine ulla dubitatione. Ingratum est beneficium, quod diu inter manus dantis hæsit, quod quis ægre dimittere visus est, et sic, tanquam sibi eriperet. Etiamsi quid moræ intervenit, evitemus omni modo, ne deliberasse videamur 3. Proximus est a a

I. ARG. Pergit docere, quod in primi libri fine jam tractavit, quemadmodum beneficia danda sint; et dari jubet libenter, cito, sine ulla dubitatione, imo antequam aliquis te rogaverit. Quod fusius persequitur; dicens nihil sæpe injucundius viro qui viriles animos habet, quam ro

gare.

1. Ex priore parte. Nempe ex parte antecedente, quæ a capite 12,

53 usque ad finem libri I pertinuit.

2. Expeditissimam. Facillimam, quam nec nostri Ethices doctores, inprimis Kant ejusque asseclæ repudiant, ut necessarie consentaneam principio morum.

3. Evitemus omni modo ne deliberasse videamur. H. e. videamur non potuisse rem optatam continuo præstare, minime vero noluisse, aut ambiguam voluntatem habuisse.

2

negante', qui dubitavit, nullamque iniit 2 gratiam. Nam quum in beneficio jucundissima sit tribuentis voluntas ; qui nolentem se tribuisse ipsa cunctatione testatus est, non dedit, sed adversus ducentem 3 male reti3 nuit". Multi autem sunt, quos liberales facit frontis infirmitas". Gratissima sunt beneficia parata, facilia et occurrentia 6, ubi nulla mora fuit', nisi in accipientis verecundia. Optimum est, antecedere desiderium cujusque proximum, sequi illud melius, occupare antequam rogemur; quia quum homini probo ad rogandum

1. Proximus est a negante. Exquisitior hæc lectio apparet in bonis codd. mss. Erasmus aliique Proximus est autem negante.

2. Iniit gratiam Cod. Naz. aliique boni codd. suadent, non quod Erasmus habuit, mereturg. Nullamque iniit gratiam. Imo dolorem et fastidium, dum deliberat, affert. Ipse Noster infra, cap. 5: « Nihil æque amarum quam diu pendere. Æquiore quidam animo ferunt præcidi spem suam quam trahi.Quid? tu non intelligis tantum te gratiæ demere, quantum moræ adjicis? Inde illæ voces quas ingenuus dolor exprimit : Fac, si quid facis, et Nihil est tanti. Malo jam neges. » Cf. et Martial. lib. VI. epigramm. XVII, in Phœbum, cujus is finis est: «Jam rogo, Phylli, nega. » Idem, lib. VII, epigr. XLII : «Primum est, ut præstes, si quid te, Cinna, rogabo; Illud deinde sequens, ut cito, Cinna, neges. Diligo præstantem, non odi, Cinna, negantem. Sed tu nec præstas, nec cito, Cinna,

negas.»

3. Adversus ducentem. Moventem ad beneficia voluntatem.

4. Male retinuit. I. nimis diu ea tenuit. Gruterus tamen cum Lipsio Nannium Miscellan. IV, 23 (in Gru

teri Lampad. crit. Vol. I, p. 1286 sq.) Horat. Ep. I, 10, 48 explicantem sequuntur, desumptam putantes hanc locutionem a comica Græcorum saltatione, quam xópdxxx appellabant, ex Aristoph. Nub. 540, 555. ed. Brunck. satis nota: in qua præsultor funem ducit, quem alii eodem fune apprehenso præeuntem sequuntur.

5. Frontis infirmitas. Pudor negandi. Nam quum frons (Plin. H. N. II, 57) tristitiæ, hilaritatis, clementiæ ideoque pudoris sit index, quumque firma frons ap. Senecam de Tranq. An. c. 4, 2 occurrat: recte Quintil. 12, 5, 4 imbecilla frons et nostro infirmitas frontis dici potuit. Laudat hunc locum Is. Casaubonus, ad Theophrast. Charact. p. 152 edit. Fischer.

6. Parata, facilia et occurrentia. Sic cod. Naz. aliique optimi codd. et edd. ap. Grut. et Gron. At Erasmus aliique facile occurrentia. Facile est interdum promptum, nulla difficultate paratum. Hæc respondent superioribus illis libenter, cito, sine ulla dubitatione.

7.Ubi nulla mora fuit,nisi.Sic cod. Naz. cum aliis bonis codd. At Erasm. Pincianus et Vincentius Bellov. IX, 107 Spec. hist. nulla intervenit mora.

« PreviousContinue »