Page images
PDF
EPUB

878 52 B76

1827 V.2

L. ANNEI SENECE

DE PROVIDENTIA,

SIVE

QUARE BONIS VIRIS MALA ACCIDANT,

QUUM SIT PROVIDENTIA,

LIBER UNUS.

ARGUMENTUM LIBRI

DE PROVIDENTIA.

I. Providentiam esse, ideoque et custodem rectoremque omnium rerum, statuit et colligit Seneca e motu, ordine et constantia mundi. At quum de his pulla sit quæstio, sed de eo, quare bonis viris mala accidant, quum sit Providentia ( quæ verba tituli loco posuit Lactantius, lib. V, cap. 22, pag. 495. Heumann.) querentem amicum cum Deo in gratiam reducturus respondet primo, bonos viros a Deo amari; quin ejus similes esse, virtute conciliante, nec ab eo malis affici, ut puniantur, sed pro liberis haberi atque castigari. II. Deinde mala non esse, quæ viris bonis accidant, quippe quæ in eos cadere non possint: mala a viris bonis vinci. Si quæ tamen accidant, ea exercitationum loco sunt habenda, quibus virtus eorum magis elucescit, athletis similium, qui etiam per aspera indurantur, ac certamini, immo victoriæ, præparantur. Exemplo est Cato, cujus laudes concelebrantur. III, IV. Tum magis distincte procedit oratio ad demonstrandum, mala quæ videantur, non esse mala ; docet pro ipsis viris bonis esse, quibus accidant, sicut medicinam pro ægris. Indurantur sic etiam a Deo, qui se dignos producit in pugnam. V. Mala esse pro omnibus ; ut boni viri sic a Deo habiti ac tractati clament aliis, et ostendant, non esse bona aut mala, quæ vulgus putet: ad vera igitur illa spectent; et illa petant, hæc fugiant. Ibidem addit viros bonos et volentes excipere: præbent enim se Deo et fato. Fatum est, et ab æterno constitutum, quid gaudeas doleasque. VI. Denique repetit, mala non esse vera, quæ viris bonis accidant ; et Deum adducit pulcherrime adhortantem et ad robur excitantem. Liber præclarus est. Quam sententiam et Lactantii locus adductus confirmat : « Si quis autem volet scire plenius, cur malos et injustos Deus potentes, beatos et divites fieri sinat ; pios contra humiles, miseros, inopes esse patiatur; sumat eum Senecæ librum, cui titulus est: Quare bonis viris multa mala accidant, quum sit Providentia : in quo ille multa, non plane imperitia seculari, sed sapienter ac pæne divinitus locutus est. Deus, inquit, etc. >>

Cæterum ánoάoμátio, id quibusdam esse videtur (vid. tamen not. 2, p.6) majoris operis, cui titulus liber de Providentia, et, ut videtur, Moralium, in quibus de omni materia ad philosophiam morum spectante fusius disputaverat. (Cf. Epp. 106, 108, 109. Lactant. lib. I, cap. 16; lib. II, cap. 2 lib. VI, cap. 17, 24. )

4

Jam vero quum Epistolas postremis ævi sui annis conscripserit, et hunc librum saltem sub Nerone, quum opibus et potentia floreret Noster, exaratum esse, nulli dubitamus.

De Lucilio Juniore, Siciliæ præfecto, cui et Epistolas et Naturalium quæstionum libros inscripsit, omnia sunt incerta. Hominem humili loco natum, ingenio, doctrina ac virtute præditum, a Seneca adjutum, et ad honores quos gessit admotum esse, e Nat. Quæst. intelligimus. Poema, cui titulus est AEtna, antea Corn. Severo tribui solitum, recte a Wernsdorfo in poet, lat. minor. (nostræ ed. T. III, p. 79) Lucilio Juniori est restitutum. Plura dabimus in præfat. ad Epistolas Senecæ, ubi omnia hæc locum suum aptiorem sane quam hic nanciscentur; nam Lucilii nomen a Seneca epistolographo quodammodo ἀδιάκριτον εἰ ἀδιάτμητον est.

« PreviousContinue »