Page images
PDF
EPUB

B.C. 219.

II. brings his siege train up to

the walls, and breaches

the outworks.

The excellence of the S. artillery

tum est bellum, pluribusque partibus, vix ac-
cipientibus quibusdam opera locis, vineæ cœptæ
agi admoverique aries. Abundabat multitudine 3
hominum Pœnus ad centum quinquaginta
millia habuisse in armis satis creditur;-oppi- 4
dani ad omnia tuenda atque obeunda multifa-
riam distineri cœpti sunt: non sufficiebant.
Itaque jam feriebantur arietibus muri, quassatæ, 5
multæ partes erant; una continentibus
que
ruinis nudaverat urbem: tres deinceps turres
quantumque inter eas muri erat,cum fragore
ingenti prociderunt. Captum oppidum ea ruina 6
crediderant Poni, qua, velut si pariter utrosque
murus texisset, ita utrimque in pugnam procur-
sum est. Nihil tumultuariæ pugnæ simile erat, 7
quales in oppugnationibus urbium per occasio-
nem partis alterius conseri solent, sed justæ acies
velut patenti campo inter ruinas muri tectaque
urbis modico distantia intervallo constiterant.
Hinc spes, hinc desperatio animos irritat, Pono 8
cepisse jam se urbem, si paulum adnitatur,
credente, Saguntinis pro nudata mœnibus patria
corpora opponentibus nec ullo pedem referente,
ne in relictum a se locum hostem immitteret.
Itaque quo acrius et confertim magis utrimque 9
pugnabant, eo plures vulnerabantur nullo inter
arma corporaque vano intercidente telo. Pha- 10
larica erat Saguntinis missile telum hastili abi-
egno et cetero tereti præterquam ad extremum,
unde ferrum exstabat; id, sicut in pilo, quadra-
tum stuppa circumligabant linebantque pice;
ferrum autem tres longum habebat pedes, ut 11
cum armis transfigere corpus posset. Sed id
maxime, etiam si hæsisset in scuto nec pene-
trasset in corpus, pavorem faciebat, quod, quum 12
medium accensum mitteretur conceptumque
ipso motu multo majorem ignem ferret, arma
omitti cogebat nudumque militem ad inse-
quentes ictus præbebat. IX. Quum diu anceps i

fuisset certamen, et Saguntinis, quia præter spem resisterent, crevissent animi, Poenus, quia 2 non vicisset, pro victo esset, clamorem repente oppidani tollunt hostemque in ruinas muri expellunt, inde impeditum trepidantemque exturbant, postremo fusum fugatumque in castra redigunt.

B.C. 219.

commis

audience by

poses to

cum H., and disavow the

siege of S.

3 Interim ab Roma legatos venisse nuntiatum est; quibus obviam ad mare missi ab Hannibale qui dicerent nec tuto eos adituros inter tot tam effrenatarum gentium arma nec Hannibali in tanto discrimine rerum operæ esse legationes 4 audire. Apparebat non admissos Carthaginem The protinus ituros. Litteras igitur nuntiosque ad Roman principes factionis Barcinæ præmittit, ut præ- sioners, pararent suorum animos, ne quid pars altera refused an 1 gratificari populo Romano posset. X. Itaque, H., propræterquam quod admissi auditique sunt, ea ceed to C. 2 quoque vana atque irrita legatio fuit. Hanno Hanno prounus adversus senatum causam fœderis inagno surrender silentio propter auctoritatem suam, non 3 adsensu audientium egit, per deos fœderum arbitros ac testes senatum obtestans, ne Romanum cum Saguntino suscitarent bellum: monuisse, prædixisse se, ne Hamilcaris progeniem ad exercitum mitterent: non manes, non stirpem ejus conquiescere viri, nec umquam, donec sanguinis nominisque Barcini quisquam supersit, quietura 4 Romana fœdera. Juvenem flagrantem cupidine regni viamque unam ad id cernentem, si ex bellis bella serendo succinctus armis legionibusque vivat, velut materiam igni præbentes, ad exer¿ citus misistis. Aluistis ergo hoc incendium, quo nunc ardetis. Saguntum vestri circumsedent exercitus, unde arcentur fœdere : mox Carthaginem circumsedebunt Romanæ legiones ducibus isdem diis, per quos priore bello rupta fœdera 6 sunt ulti. Utrum hostem an vos an fortunam utriusque populi ignoratis? Legatos ab sociis

B C. 219.

et pro sociis venientes bonus imperator vester
in castra non admisit, jus gentium sustulit; hi
tamen, unde ne hostium quidem legati arcentur
pulsi, ad nos venerunt; res ex fœdere repetuntur.
Publica fraus absit, auctorem culpæ et reum
criminis deposcunt. Quo lenius agunt, segnius ?
incipiunt, eo, quum cœperint, vereor ne perse-
verantius sæviant. Egates insulas Erycemque
ante oculos proponite, quæ terra marique per
quattuor et viginti annos passi sitis. Nec puer 8
hic dux erat, sed pater ipse Hamilcar, Mars
alter, ut isti volunt. Sed Tarento, id est Italia,
non abstinueramus ex fœdere, sicut nunc Sa-
gunto non abstinemus. Vicerunt ergo dii homi- 9
nesque, et id, de quo verbis ambigebatur, uter
populus fœdus rupisset, eventus belli velut
æquus judex, unde jus stabat, ei victoriam
dedit. Carthagini nunc Hannibal vineas tur- 10
resque admovet, Carthaginis moenia quatit
ariete: Sagunti ruinæ falsus utinam vates sim
-nostris capitibus incident, susceptumque cum
Saguntinis bellum habendum cum Romanis est.
Dedemus ergo Hannibalem? dicet aliquis. Scio 11
meam levem esse in eo auctoritatem propter
paternas inimicitias; sed et Hamilcarem eo
perisse lætatus sum, quod, si ille viveret, bellum
jam haberemus cum Romanis, et hunc juvenem
tamquam furiam facemque hujus belli odi ac
detestor; nec dedendum solum ad piaculum 12
rupti fœderis, sed, si nemo deposcit, devehen-
dum in ultimas maris terrarumque oras, able-
gandum eo, unde nec ad nos nomen famaque
ejus accedere neque ille sollicitare quietæ civi-
tatis statum possit. Ego ita censeo, legatos 13
extemplo Romam mittendos, qui senatui satis-
faciant, alios, qui Hannibali nuntient, ut exer-
citum ab Sagunto abducat, ipsumque Hanniba-
lem ex fœdere Romanis dedant; tertiam lega-
tionem ad res Saguntinis reddendas decerno.'

B.C. 219.

The com

1 XI. Quum Hanno perorasset, nemini omnium certare oratione cum eo necesse fuit: adeo prope omnis senatus Hannibalis erat, infestiusque missioners locutum arguebant Hannonem quam Flaccum politely 2 Valerium, legatum Romanum. Responsum inde dismissed. legatis Romanis est bellum ortum ab Saguntinis, non ab Hannibale esse; populum Romanum injuste facere, si Saguntinos vetustissimæ Carthaginiensium societati præponat.

3 Dum Romani tempus terunt legationibus Saguntum. mittendis, Hannibal, quia fessum militem præliis operibusque habebat, paucorum iis dierum quietem dedit stationibus ad custodiam vinearum aliorumque operum dispositis. Interim animos eorum nunc ira in hostes stimulando, 4 nunc spe præmiorum accendit. Ut vero pro contione prædam captæ urbis edixit militum fore, adeo accensi omnes sunt, ut, si extemplo signum datum esset, nulla vi resisti videretur 5 posse. Saguntini ut a prœliis quietem habuerant nec lacessentes nec lacessiti per aliquot dies, ita non nocte, non die umquam cessaverant ab opere, ut novum murum ab ea parte, qua patefactum oppidum ruinis erat, reficerent. 6 Inde oppugnatio eos aliquanto atrocior quam ante adorta est; nec, qua primum aut potissimum parte ferrent opem, quum omnia variis 7 clamoribus streperent, satis scire poterant. Ipse H. brings Hannibal, qua turris mobilis omnia munimenta up a turret urbis superans altitudine agebatur, hortator the breach. aderat. Quæ quum admota catapultis balistisque per omnia tabulata dispositis muros 8 defensoribus nudasset, tum Hannibal occasionem ratus quingentos ferme Afros cum dolabris ad subruendum ab imo murum mittit. Nec erat difficile opus, quod cæmenta non calce durata erant, sed interlita luto structuræ anti9 quæ genere. Itaque latius, quam qua cæderetur, ruebat, perque patentia ruinis agmina

and widens

B.C. 219.

He gets his artillery into position.

struct an inner line of fortification.

armatorum in urbem vadebant. Locum quoque 10 editum capiunt, collatisque eo catapultis balistisque, ut castellum in ipsa urbe velut arcem imminentem haberent, muro circumdant.

Et

The S. con- Saguntini murum interiorem ab nondum capta parte urbis ducunt. Utrimque summa vi et 11 muniunt et pugnant; sed interiora tuendo minorem in dies urbem Saguntini faciunt. Simul crescit inopia omnium longa obsidione et 12 minuitur expectatio externæ opis, quum tam procul Romani, unica spes, circa omnia hostium essent. Paulisper tamen adfectos animos re- 13 creavit repentina profectio Hannibalis in Oretanos Carpetanosque, qui duo populi dilectus acerbitate consternati retentis conquisitoribus metum defectionis quum præbuissent, oppressi celeritate Hannibalis omiserunt mota arma. XII. Nec Sagunti oppugnatio segnior erat 1 Maharbale Himilconis filio-eum præfecerat Hannibal-ita impigre rem agente, ut ducem abesse nec cives nec hostes sentirent. Is et 2 proelia aliquot secunda fecit, et tribus arietibus. aliquantum muri discussit, strataque omnia recentibus ruinis advenienti Hannibali ostendit. Itaque ad ipsam arcem extemplo ductus exer- 3 citus, atroxque prælium cum multorum utrimque cæde initum, et pars arcis capta est.

Maharbal conducts the siege in his absence.

Alco re

fused all

could be accepted.

Temptata deinde per duos est exigua pacis 4 terms that spes, Alconem Saguntinum et Alorcum Hispanum. Alco insciis Saguntinis, precibus aliquid moturum ratus, quum ad Hannibalem noctu transisset, postquam nihil lacrimæ movebant, conditionesque tristes ut ab irato victore ferebantur, transfuga ex oratore factus apud hostem mansit, moriturum adfirmans, qui sub conditionibus iis de pace ageret. Postulabatur 5 autem, redderent res Turdetanis, traditoque omni auro atque argento egressi urbe cum singulis vestimentis ibi habitarent, ubi Pœnus

« PreviousContinue »