Page images
PDF
EPUB

6

6

B.C. 221.

of the

army,

Hanno opion to send posed moH. to

Spain,

B.C. 224.

plo juvenis Hannibal in prætorium delatus imperatorque ingenti omnium clamore atque adsensu appellatus erat, favor plebis sequeretur. 2 Hunc vixdum puberem Hasdrubal litteris ad se B.C. 221. arcessierat: actaque res etiam in senatu fuerat, Barcinis nitentibus, ut adsuesceret militia Hannibal atque in paternas succederet opes: 3 Hanno, alterius factionis princeps, Et æquum postulare videtur,' inquit, Hasdrubal, et ego tamen non censeo quod petit tribuendum.' + Quum admiratione tam ancipitis sententiæ in se omnes convertisset, Florem ætatis,' inquit, 'Hasdrubal, quem ipse patri Hannibalis fruendum præbuit, justo jure eum a filio repeti censet; nos tamen minime decet juventutem nostram pro militari rudimento adsuefacere 5 libidini prætorum. An hoc timemus, ne Hamilcaris filius nimis sero imperia immodica et regni paterni speciem videat, et, cujus regis genero hereditarii sint relicti exercitus nostri, 6 ejus filio parum mature serviamus? Ego istum juvenem domi tenendum, sub legibus, sub magistratibus docendum vivere æquo jure cum ceteris censeo, ne quandoque parvus hic ignis 1 incendium ingens exsuscitet.' IV. Pauci ac ferme optimus quisque Hannoni adsentiebantur; sed, ut plerumque fit, major pars meliorem vicit.

Missus Hannibal in Hispaniam primo statim adventu omnem exercitum in se convertit: 2 Hamilcarem juvenem redditum sibi veteres milites credere, eundem vigorem in vultu vimque in oculis, habitum oris lineamentaque 3 intueri. Dein brevi effecit, ut pater in se minimum momentum ad favorem conciliandum esset. Numquam ingenium idem ad res diversissimas, parendum atque imperandum, habilius fuit. Itaque haud facile discerneres, utrum imperatori an exercitui carior esset :

H.'s great popularity with the

army.

B.C. 224.

H.'s splendid quali

ties as a soldier.

The dark side of his character.

B.C. 221.

neque Hasdrubal alium quemquam præficere 4
malle, ubi quid fortiter ac strenue agendum
esset, neque milites alio duce plus confidere aut
audere. Plurimum audaciæ ad pericula capes-
senda, plurimum consilii inter ipsa pericula
erat. Nullo labore aut corpus fatigari aut ani- 5
mus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia 6
par; cibi potionisque desiderio naturali, non
voluptate modus finitus; vigiliarum somnique
nec die nec nocte discriminata tempora: id, 7
quod gerendis rebus superesset, quieti datum;
ea neque molli strato neque silentio arcessita;
multi sæpe militari sagulo opertum humi jacen-
tem inter custodias stationesque militum con-
spexerunt. Vestitus nihil inter æquales excel- 8
lens; arma atque equi conspiciebantur. Equitum
peditumque idem longe primus erat, princeps
in prælium ibat, ultimus conserto prælio exce-
debat. Has tantas viri virtutes ingentia vitia 9
æquabant: inhumana crudelitas, perfidia plus
quam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus
deum metus, nullum jus jurandum, nulla religio.
Cum hac indole virtutum atque vitiorum tri- 10
ennio sub Hasdrubale imperatore meruit, nulla
re, quæ agenda videndaque magno futuro duci
esset, prætermissa.

V. Ceterum ex quo die dux est declaratus, 1 velut Italia ei provincia decreta bellumque Romanum mandatum esset, nihil prolatandum ratus, ne se quoque, ut. patrem Hamilcarem, 2 deinde Hasdrubalem, cunctantem casus aliquis opprimeret, Saguntinis inferre bellum statuit. HI. reduces Quibus oppugnandis quia haud dubie Romana 3 arma movebantur, in Olcadum prius fines ultra Iberum ea gens in parte magis quam in Carthage. ditione Carthaginiensium erat-induxit exercitum, ut non petisse Saguntinos, sed rerum serie, finitimis domitis gentibus, jungendoque tractus ad id bellum videri posset. Cartalam urbem 4

Cartala,

and winters at New

opulentam, caput gentis ejus, expugnat diripitque; quo metu perculsæ minores civitates stipendio imposito imperium accepere. Victor exercitus opulentusque præda Carthaginem No5 vam in hiberna est deductus. Ibi large partiendo prædam stipendioque præterito cum fide exsolvendo cunctis civium sociorumque animis in se firmatis, vere primo in Vaccæos promotum 6 bellum. Hermandica et Arbocala eorum urbes

B. C. 221.

Vaccæi ;

vi captæ. Arbocala et virtute et multitudine B.C. 220. 7 oppidanorum diu defensa. Ab Hermandica pro- Campaign fugi exsulibus Olcadum, priore æstate domita against gentis, quum se junxissent, concitant Carpetanos, battle on 8 adortique Hannibalem regressum ex Vaccæis the Tagus haud procul Tago flumine agmen grave præda 9 turbavere. Hannibal prœlio abstinuit, castrisque super ripam positis, quum prima quies silen tiumque ab hostibus fuit, amnem vado trajecit, valloque ita producto, ut locum ad transgrediendum hostes haberent, invadere eos transeuntes 10 statuit. Equitibus præcepit, ut, quum ingressos aquam viderent, adorirentur impeditum agmen, in ripa elephantos-quadraginta autem erant 11-disponit. Carpetanorum cum appendicibus Olcadum Vaccæorumque centum millia fuere, in12 victa acies, si æquo dimicaretur campo. Itaque et ingenio feroces et multitudine freti et, quod metu cessisse credebant hostem, id morari victoriam rati, quod interesset amnis, clamore sublato passim sine ullius imperio, qua cuique 13 proximum est, in amnem ruunt. Et ex parte altera ripæ vis ingens equitum in flumen immissa, medioque alveo haudquaquam pari cer14 tamine concursum, quippe ubi pedes instabilis ac vix vado fidens vel ab inermi equite equo temere acto perverti posset, eques corpore armisque liber, equo vel per medios gurgites stabili, 15 comminus eminusque rem gereret. Pars magna flumine absumpta; quidam verticoso amni delati

B.C. 220.

B.C 219

Ambassa

dors come from

to Rome

for assistance.

in hostes ab elephantis obtriti sunt. Postremi, 16 quibus regressus in suam ripam tutior fuit, ex varia trepidatione quum in unum colligerentur, priusquam a tanto pavore reciperent animos, Hannibal agmine quadrato amnem ingressus fugam ex ripa fecit, vastatisque agris intra paucos dies Carpetanos quoque in deditionem accepit. Et jam omnia trans Iberum præter 17 Saguntinos Carthaginiensium erant.

VI. Cum Saguntinis bellum nondum erat, 1 ceterum jam belli causa certamina cum finitimis serebantur, maxime Turdetanis. Quibus quum 2 adesset idem, qui litis erat sator, nec certamen juris, sed vim quæri appareret, legati a Saguntinis Romam missi auxilium ad bellum jam haud dubie imminens orantes. Consules tunc Romæ 3 erant P. Cornelius Scipio et Ti. Sempronius Saguntum Longus. Qui quum legatis in senatum introductis de re publica retulissent, placuissetque mitti legatos in Hispaniam ad res sociorum inspiciendas, quibus si videretur digna causa, et 4 Hannibali denuntiarent, ut ab Saguntinis, sociis populi Romani, abstineret, et Carthaginem in Africam trajicerent ac sociorum populi Romani querimonias deferrent-hac legatione decreta 5 necdum missa, omnium spe celerius Saguntum oppugnari adlatum est. Tunc relata de integro 6 res ad senatum; et alii provincias consulibus Hispaniam atque Africam decernentes terra marique rem gerendam censebant, alii totum in Hispaniam Hannibalemque intenderant bellum; erant qui non temere movendam rem tantam, 7 expectandosque ex Hispania legatos censerent. 8 Hæc sententia, quæ tutissima videbatur, vicit ; legatique eo maturius missi P. Valerius Flaccus strate with et Q. Bæbius Tamphilus Saguntum ad Hannibalem atque inde Carthaginem, si non absisteretur bello, ad ducem ipsum in pœnam fœderis rupti deposcendum.

Commis

sioners sent to remon

H.

B.C. 219.

Saguntum.

trenches.

VII. Dum ea Romani parant consultantque, 2 jam Saguntum summa vi oppugnabatur. Civitas ea longe opulentissima ultra Iberum fuit, sita passus mille ferme a mari. Oriundi a Zacyntho insula dicuntur, mixtique etiam ab Ardea Rutu3 lorum quidam generis; ceterum in tantas brevi creverant opes seu maritimis seu terrestribus fructibus seu multitudinis incremento seu disciplinæ sanctitate, qua fidem socialem usque ad 4 perniciem suam coluerunt. Hannibal infesto exercitu ingressus fines pervastatis passim agris 5 urbem tripertito adgreditur. Angulus muri erat H. opens in planiorem patentioremque quam cetera circa his vallem vergens: adversus eum vineas agere insti6 tuit, per quas aries moenibus admoveri posset. Sed ut locus procul muro satis aequus agendis vineis fuit, ita haudquaquam prospere, postquam ad effectum operis ventum est, cœptis succedebat. 7 Et turris ingens imminebat, et murus, ut in suspecto loco, supra ceteræ modum altitudinis emunitus erat, et juventus delecta, ubi plurimum periculi ac timoris ostendebatur, ibi vi 8 majore obsistebant. Ac primo missilibus submovere hostem nec quicquam satis tutum munientibus pati, deinde jam non pro manibus modo atque turri tela micare, sed ad erumpen- Sorties from dum etiam in stationes operaque hostium ani9 mus erat; quibus tumultuariis certaminibus haud ferme plures Saguntini cadebant quam 10 Poeni. Ut vero Hannibal ipse, dum murum H. woundincautius subit, adversum femur tragula graviter ed. ictus cecidit, tanta circa fuga ac trepidatio fuit, ut non multum abesset, quin opera ac vineæ desererentur.

1

VIII. Obsidio deinde per paucos dies magis quam oppugnatio fuit, dum vulnus ducis curaretur. Per quod tempus ut quies certaminum erat, ita ab apparatu operum ac munitionum 2 nihil cessatum. Itaque acrius de integro coor

the town.

« PreviousContinue »