Page images
PDF
EPUB

pugnam et recessum a castris vidit, extemplo equitibus dextra lævaque emissis in hostem ipse cum peditum robore mediis castris erupit. 7 Pugna raro magis ulla sæva aut utriusque partis pernicie clarior fuisset, si extendi eam 8 dies in longum spatium sivisset; nox accensum ingentibus animis prælium diremit. Itaque acrior concursus fuit quam cædes, et sicut æquata ferme pugna erat, ita clade pari discessum est. Ab neutra parte sescentis plus peditibus et 9 dimidium ejus equitum cecidit. Sed major Romanis quam pro numero jactura fuit, quia equestris ordinis aliquot et tribuni militum quinque et præfecti sociorum tres sunt inter10 fecti. Secundum eam pugnam Hannibal in Ligures, Sempronius Lucam concessit. Venienti in Ligures Hannibali per insidias intercepti duo quæstores Romani, C. Fulvius et L. Lucretius, cum duobus tribunis militum et quinque equestris ordinis senatorum ferme liberis, quo magis ratam fore cum iis pacem societatemque crederet, traduntur.

B.C. 217.

B.C. 218.

Spain.
Cn. Scipio
lands at
Emporia,

and gains

1 LX. Dum hæc in Italia geruntur, Cn 2 Cornelius Scipio in Hispaniam cum classe et exercitu missus, quum ab ostio Rhodani profectus Pyrenæosque montes circumvectus Emporiis 3 adpulisset classem, exposito ibi exercitu, orsus a adherents. Lacetanis omnem oram usque ad Iberum flumen partim renovandis societatibus partim novis 4 instituendis Romanæ ditionis fecit. Inde conciliata lenitatis clementiæque fama non ad maritimos modo populos, sed in mediterraneis quoque ac montanis ad ferociores jam gentes valuit; nec pax modo apud eos, sed societas etiam armorum parata est, validæque aliquot auxiliorum 5 cohortes ex iis conscriptæ sunt. Hannonis cis Iberum provincia erat; eum reliquerat Hannibal ad regionis ejus præsidium. Itaque, priusquam alienarentur omnia, obviam eundum

B.C. 218.

Hanno en

gages with Scipio, and is completely routed.

Scissis

taken and much booty.

Hasdrubal surprises a body of marines and sailors near. Tarraco.

ratus castris in conspectu hostium positis in aciem eduxit. Nec Romano differendum cer- 6 tamen visum, quippe qui sciret cum Hannone et Hasdrubale sibi dimicandum esse, malletque adversus singulos separatim quam adversus duos simul rem gerere. Nec magni certaminis ea 7 dimicatio fuit: sex millia hostium cæsa, duo capta cum præsidio castrorum. Nam et castra expugnata sunt atque ipse dux cum aliquot principibus capiuntur, et Scissis propinquum castris oppidum expugnatur. Ceterum præda & oppidi parvi pretii rerum fuit, supellex barbarica ac vilium mancipiorum; castra militem dita- 9 vere, non ejus modo exercitus qui victus erat, sed et ejus, qui cum Hannibale in Italia militabat, omnibus fere caris rebus, ne gravia impedimenta ferentibus essent, citra Pyrenæum relictis.

Haud 2

LXI. Priusquam certa hujus cladis fama 1 accideret, transgressus Iberum Hasdrubal cum octo millibus peditum, mille equitum tamquam ad primum adventum Romanorum occursurus, postquam perditas res ad Scissim amissaque castra accepit, iter ad mare convertit. procul Tarracone classicos milites navalesque socios vagos palantesque per agros, quod ferme fit, ut secundæ res negligentiam creent, equite passim dimisso cum magna cæde, majore fuga ad naves compellit. Nec diutius circa ea loca 3 morari ausus, ne ab Scipione opprimeretur, trans Iberum sese recepit. Et Scipio raptim 4 ad famam novorum hostium agmine acto, quum in paucos præfectos navium animadvertisset, præsidio Tarracone modico relicto Emporia cum classe rediit. Vixdum digresso eo Has- 5 drubal aderat, et Ilergetum populo, qui obsides Scipioni dederat, ad defectionem impulso, cum eorum ipsorum juventute agros fidelium Romanis sociorum vastat. Excito deinde Scipione 6

B.C. 218.

Scipio takes

hibernis toto cis Iberum rursus cedit agro. Scipio relictam ab auctore defectionis Ilergetum gentem quum infesto exercitu invasisset, measures compulsis omnibus Atanagrum urbem, quæ against the 7 caput ejus populi erat, circumsedit, intraque allies of the dies paucos, pluribus quam ante obsidibus impe- C. Takes Atanagrum ratis, llergetes pecunia etiam multatos in jus and the 8 ditionemque recepit. Inde in Ausetanos prope capital Iberum, socios et ipsos Pœnorum, procedit, Ausetani. atque urbe eorum obsessa Lacetanos auxilium finitimis ferentes nocte haud procul jam urbe, 9 quum intrare vellent, excepit insidiis. Cæsa ad duodecim millia; exuti prope omnes armis domos passim palantes per agros diffugere. Nec obsessos alia ulla res quam iniqua oppugnan10 tibus hiems tutabatur. Triginta dies obsidio fuit, per quos raro umquam nix minus quatuor pedes alta jacuit; adeoque pluteos ac vineas Romanorum operuerat, ut ea sola ignibus aliquotiens conjectis ab hoste etiam tutamentum 11 fuerit. Postremo, quum Amusicus princeps eorum ad Hasdrubalem profugisset, viginti argenti talentis pacti deduntur. Tarraconem in hiberna reditum est.

LXII. Romæ aut circa urbem multa ea 1 hieme prodigia facta aut, quod evenire solet motis semel in religionem animis, multa 2 nuntiata et temere credita sunt, in quis, ingenuum infantem semestrem in foro olitorio 3 triumphum clamasse, et foro boario bovem in tertiam contignationem sua sponte escendisse Various atque inde tumultu habitatorum territum sese 4 dejecisse, et navium speciem de cælo adfulsisse, et ædem Spei, quæ est in foro olitorio, fulmine The Sibylictam, et Lanuvi hastam se commovisse, et consulted; corvum in ædem Junonis devolasse atque in various propitiations 5 ipso pulvinario consedisse, et in agro Amiternino offered. multis locis hominum specie procul candida veste visos nec cum ullo congressos, et in

alarming portents

obscrved.

line books

B.C. 217.

Flaminius

sends word to Sempro

nius that

Piceno lapidibus pluvisse, et Cære sortes extenuatas, et in Gallia lupum vigili gladium ex vagina raptum abstulisse. Ob cetera prodigia 6 libros adire decemviri jussi; quod autem lapidibus pluvisset in Piceno, novemdiale sacrum edictum, et subinde aliis procurandis prope tota civitas operata fuit. Jam primum 7 omnium urbs lustrata est, hostiæque majores quibus editum est diis cæsæ, et donum ex 8 auri pondo quadraginta Lanuvium ad Junonis portatum est, et signum æneum matronæ Junoni in Aventino dedicaverunt, et lectisternium Cære, ubi sortes adtenuatæ erant, imperatum, et supplicatio Fortunæ in Algido; Romæ quoque et lectisternium Juventati, et 9 supplicatio ad ædem Herculis nominatim, deinde universo populo circa omnia pulvinaria indicta, et Genio majores hostiæ cæsæ quinque, 10 et C. Atilius Serranus prætor vota suscipere jussus, si in decem annos res publica eodem stetisset statu. Hæc procurata votaque ex 11 libris Sibyllinis magna ex parte levaverant religione animos.

LXIII. Consulum designatorum alter Fla- i minius, cui eæ legiones, quæ Placentiæ hibernabant, sorte evenerant, edictum et litteras ad consulem misit, ut is exercitus idibus Martiis Arimini adesset in castris. Huic in provincia 2 Ariminum. consulatum inire consilium erat memori veterum

he will take

over the forces at

certaminum cum patribus, quæ tribunus plebis et quæ postea consul prius de consulatu, qui abrogabatur, dein de triumpho habuerat, invisus 3 etiam patribus ob novam legem, quam Q. Hostility of Claudius tribunus plebis adversus senatum

the senate

to F.

atque uno patrum adjuvante C. Flaminio tulerat, ne quis senator cuive senator pater fuisset maritimam navem, quæ plus quam trecentarum amphorarum esset, haberet. Id 4 satis habitum ad fructus ex agris vectandos;

B.C. 217.

Rome with

entering

senate

quæstus omnis patribus indecorus visus. Res per summam contentionem acta invidiam apud nobilitatem suasori legis Flaminio, favorem apud plebem alterumque inde consulatum 5 peperit. Ob hæc ratus auspiciis ementiendis Latinarumque feriarum mora et consularibus aliis impedimentis retenturos se in urbe, simulato itinere privatus clam in provinciam abiit. 6 Ea res ubi palam facta est, novam insuper F. leaves iram infestis jam ante patribus movit: non out forcum senatu modo, sed jam cum diis immor- mally 7 talibus C. Flaminium bellum gerere. Consulem upon his ante inauspicato factum revocantibus ex ipsa office. The acie diis atque hominibus non paruisse; nunc decide to conscientia spretorum et Capitolium et sollem- recall him. 8 nem votorum nuncupationem fugisse, ne die initi magistratus Jovis optimi maximi templum adiret, ne senatum invisus ipse et sibi uni invisum videret consuleretque, ne Latinas indiceret Jovique Latiari sollemne sacrum in 9 monte faceret, ne auspicato profectus in Capitolium ad vota nuncupanda, paludatus inde cum lictoribus in provinciam iret. Lixæ modo sine insignibus, sine lictoribus profectum clam, furtim, haud aliter quam si exilii causa 10 solum vertisset. Magis pro majestate videlicet imperii Arimini quam Romæ magistratum initurum et in deversorio hospitali quam apud 11 penates suos prætextam sumpturum. Revocandum universi retrahendumque censuerunt et cogendum omnibus prius præsentem in deos hominesque fungi officiis, quam ad exercitum 12 et in provinciam iret. In eam legationem- Deputies legatos enim mitti placuit-Q. Terentius et sent to F.: M. Antistius profecti nihilo magis eum moverunt, quam priore consulatu litteræ moverant 13 ab senatu missæ. Paucos post dies magistratum iniit, immolantique ei vitulus jam ictus e manibus sacrificantium sese quum proripuisset,

F

he takes no

notice.

« PreviousContinue »