Page images
PDF
EPUB

elaboravit, illumque huic S. C. humillime subiecit ; quae adhibita etiam quorumdam ex suis Consultoribus opera, illum ad examen revocavit. SSmus. vero D. N. Pius PP. X, in Audientia diei 28 Augusti 1903 audita de his omnibus relatione facta ab infrascripto Card. Praefecto, ex Indulgentiis in supra proposito Elencho enumeratis, eas, quae olim Tertiariis directe tributae fuerunt, benigne confirmavit, alias vero, loco earum, quibus vi communicationis gaudebant, clementer est impertitus, simulque mandavit ut in posterum praedicti Ordinis Sodales Tertiarii in saeculo viventes earum tantummodo participes evadant Indulgentiarum, iisque potiantur privilegiis et indultis, quae in praedicto Elencho recensentur. Quam concessionem eadem Sanctitas Sua perpetuis quoque futuris temporibus valituram esse voluit, absque ulla Brevis expeditione. Contrariis quibuscumque non obstantibus.

Datum Romae ex Secretaria eiusdem S. Congregationis, die I Martii 1904.

L.S.

A. Card. TRIPEPI, Praefectus.

Pro Secretario, I. M. Can. COSELLI, Substitutus.

INDULGENCES FOR INVOCATION OF MARY IMMACULATE, E SACRA CONGREGATIONE INDULGENTIARUM.

INDULGENTIAE CONCEDUNTUR RECITANTIBUS INFRASCRIPTAS INVOCATIONES IN HONOREM IMMACULATAE VIRG. MARIAE.

URBIS ET ORBIS.

Ex quo Immaculati Beatae Mariae Virginis Conceptus a f. r. Pio IX, dogmatica definitio solemniter proclamata fuit, ardens efferbuit in Christifidelibus studium prosequendi singularibus pietatis argumentis Beatissimam Virginem absque originali labe conceptam. Ad id vero studium hoc anno vertente, qui quinquagesimus advenit ab illa solemni definitione, impensius augendum, utque tam auspicatissimi Jubilaei perennis aliqua extet memoria, enixae plurium Sacrorum Antistitum, Religiosorum Ordinum Moderatorum, necnon Christifidelium postulationes SSmo. Dno. Nro. Pio Pp. X, delatae sunt, ut sacro indulgentiarum thesauro ditare dignaretur infrascriptas invocationes, quae apud christianum populum in honorem eiusdem Immaculatae Virginis iam frequentatissimae evaserunt, videlicet: V. Tota pulchra es, Maria.

R. Tota pulchra es, Maria.

V. Et macula originalis non est in Te.
R. Et macula originalis non est in Te.
V. Tu gloria Jerusalem.

R. Tu laetitia Israël.

V. Tu honorificentia populi nostri.

R. Tu advocata peccatorum.

V. O Maria.

R. O Maria.

V. Virgo prudentissima.

R. Mater clementissima.

V. Ora pro nobis.

R. Intercede pro nobis ad Dominum Jesum Christum.
V. In conceptione tua, Virgo, immaculate fuisti.
R. Ora pro nobis Patrem, cuius Filium peperisti.

ORATIO.

Deus, qui per Immaculatam Virginis Conceptionem dignum Filio tuo habitaculum praeparasti, quaesumus, ut qui ex morte eiusdem Filii tui praevisa Eam ab omni labe praeservasti: nos quoque mundos, Eius intercessione, ad Te pervenire concedas. Per eundem, etc.

Porro Sanctitas Sua, quae maxime in votis habet, ut erga Deiparam honor et pietas apud omnes succrescant, huiusmodi postulationibus libentissime annuens, in Audientia habita die 23 Martii 1904 ab infrascripto Cardinali Praefecto Sacrae Congregationis Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae, benigne concessit universis Christifidelibus: I. Indulgentiam tercentum dierum, semel in die acquirendam, supra relatas invocationes corde saltem contrito ac devote recitantibus: II. Plenariam, ab iisdem lucrandam diebus festis Immaculatae Conceptionis, Nativitatis, Purificationis, Annunciationis et Assumptionis Beatae Mariae Virginis, si memoratis diebus easdem preces devote recitaverint, simulque sacramentali confessione rite expiate sacraque Synaxi refecti, aliquam ecclesiam vel publicum sacellum adiverint, ibique ad eiusdem Sanctitatis Suae mentem pias ad Deum preces effuderint. Quas indulgentias idem Sanctissimus defunctis quoque applicabiles declaravit. Praesenti in perpetuum valituro. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Datum Romae ex Secretaria eiusdem Sacrae Congnis., die 23 Martii 1904.

L. S.

ALOIS. Card. TRIPEPI, Praef.

Pro Secretario, Ios. M. Cancus. COSELLI, Subtus.

DISPENSATION RELATING TO PAULINE MARRIAGE

E S.R. UNIV. INQUISITIONE.

CONCEDITUR DISPENSATIO SUPER INTERPELLATIONE PAULINA, OB AMENTIAM SPONSAE INFIDELIS.

Episcopus Burlingtonensis in Statibus Foederatis Americae Septentrionalis, ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus humiliter haec exponit:

G. U. 50 anno rumnatus, degens intra limites dioecesis supradicti Episcopi, matrimonium contraxit cum Bertha S., dum in statu infidelitatis ambo existebant; ex quo matrimonio habiti sunt quatuor infantes adhuc viventes.

Post annos octo a tempore huius contractus, Bertha insaniae multa dedit indicia, ita ut amplius impossibile fuerit cum ea vitam coniugalem ducere, ac proinde in aliquo valetudinario ad hanc infirmitatem curandam custodiri tradita est.

Post sex adhuc annos, cum nulla spes affulgeret sanitatis mulieris, ipse vir obtinuit decretum civile, quo declaratum est matrimonium inter G. et B. fuisse invalidum ab initio ob dictam insaniam, quam medici plures tenuerunt Berthae causatam fuisse ex iniuria quam passa est quando aetatem decem annorum ipsa habebat.

Georgius iterum matrimonium contraxit cum acatholica baptizata, Carolina C. P., ipso adhuc infideli. In hac secunda unione G. adhuc vivit, ex qua proles natae sunt, et unus infans adhuc supervivit. Dementia Berthae, prioris uxoris, ita progressa est, ut amplius non agnoscat suam filiam et credat se esse Reginam Elizabetham Anglicanam.

Nunc Georgius (viginti novem annos post primum matrimonium cum Bertha, et quindecim post secundum cum praedicta Carolina) una cum hac coniuge et tota eius familia, uno tantum excepto, baptismum susceperunt et Catholicam fidem amplexati sunt; et hanc propter rationem suppliciter exoptat ut Sanctitas Vestra dignetur solutionem prioris matrimonii in infidelitate contracti cum Bertha ei concedere ex summa potestate. Quod Georgius nunquam baptizatus erat clare constat ex testimonio plurium testium omnino fide dignorum, qui sub iuramento deposuerunt se saepe saepius audivisse matrem eius dicere cum fratre suo Georgium non esse baptizatum et de hoc facto vehementer dolere. Insuper nihil omnino in actis scriptum habere de baptismo Georgii, quamvis de aliis baptizatis

eodem tempore acta omnia habeantur. Curia diocesana Episcopi exponentis, eamdem sententiam fert, ut videbitur infra. De non baptismo Berthae, spectata qualitate probationum, non aequalis absoluta certitudo habetur, quamvis videatur adesse certitudo moralis quod et ipsan nunquam baptismum suscepit. Augusta, soror Berthae, quae octodecim annos ante Bertham nata est, sub iuramento declaravit se omnimodam certitudinem habere, nempe sororem eius Bertham nunquam fuisse baptizatam, quia in nullam religionem crediderunt neque fidem Christianum sunt professae. Ideoque ad summum esset matrimonium naturale in infidelitate contractum inter Georgium et Bertham, aliter cum Georgius certe erat infidelis tempore huius contractus, Bertha baptizata, nullum esset matrimonium propter disparitatem cultus.

Haec sunt verba Curiae matrimonialis relate ad casum : Declaratum est a R. Moderatore Curiae Dioecesanae pro tractatione rerum matrimonialium, quod haec Curia non habet iurisdictionem legitimam ad hanc causam (casum Georgii) determinandam, sed recurrendum est ad S. Sedem Apostolicam pro adiudicatione finali in hac re. Curia tamen haec vehementer inclinatur ad opinionem quod pondus probationum habetur pro valore prioris matrimonii in infidelitate contracti inter memoratas personas G. U. et B. S. propter absentiam baptismi in utroque contrahente.

Sed quia Georgius nunc baptizatus est in Ecclesia Catholica, ius habet interpellandi eius primam sponsam Bertham et quia propter Berthae conditionem insanam, nulius omnino utilitatis esset eam intervellare, ideo Curia haec intime persuasam sed habet petitionem instantem faciendam esse ad S. Sedem ut Ipsa dignetur Suam supremam potestatem Apostolicam exercere ad dissolutionem huius matrimonii in infidelitate contracti inter Georgium et Bertham ipsi oratori concedendam, ita ut Georgius posset secundas nuptas, quam iam cum dicta Carolina C. P. contraxit, regulares et validas facere. Hinc Curia haec implorat in illorum favorem clementiam S. Sedis eo quod in bona fide secundum hoc matrimonium contraxerunt et conversionem ad fidem Catholicam in qua a tempore baptismi, die 20 Augusti elapsi, sicut frater et soror vixerunt sine cohabitatione, attendentes sententiam S. Sedis G. copulam non habuit neque cum prima neque cum secunda foemina post suum baptisma. Ipse defensor vinculi matrimonialis hanc opinionem et petitionem approbat et secundat.

Hisce igitur positis, Episcopus exponens supplicat Sanctitatem Vestram pro dispensatione ab interpellatione facienda Berthae S. ut Georgius praedictus legitimum matrimonium contrahere possit cum Carolina, de qua in precibus.

Feria IV, die 9 Decembris 1903. In Congregatione Generali S. R. et U. Inquisitionis proposito suprascripto supplici libello, omnibus rite perpensis, praehabitoque RR. DD. Consultorum voto, Emi. ac Rmi. DD. S.R.E. Cardinales in rebus fidei et morum Generales Inquisitores decreverunt: Supplicandum Sanctissimo pro dispensatione ab interpellatione facienda Berthae S., ut Georgius valide possit matrimonium contrahere cum Carolina.

Feria V. loco IV., die 10 Decembris 1903, SS. D. N. Pius, divina providentia Papa X, in audientia R. P. D. Adsessori S.O. impertita benigne annuit pro gratia, iuxta Emorum Patrum suffragia. Contrariis quibuscumque non obstantibus.

I. Can. MANCINI, S.R. et U.I. Notarius.

REGULATIONS FOR THE DISCHARGE OF INTENTIONS

DECRETUM.

DE OBSERVANDIS ET EVITANDIS IN MISSARUM MANUALIUM

SATISFACTIONE.

Ut debita sollicitudine missarum manualium celebratio impleatur, eleemosynarum dispersiones et assumptarum obligationum obliviones vitentur, plura etiam novissimo tempore S. Concilii Congregatio constituit. Sed in tanta nostrae aetatis rerum ac fortunarum mobilitate et crescente hominum malitia, experientia docuit cautelas vel maiores esse adhibendas, ut piae fidelium voluntates non fraudentur, resque inter omnes gravissima studiose ac sancte custodiatur. Qua de causa Emi. S. C. Patres semel et iterum collatis consiliis, nonnulla statuenda censuerunt, quae SSmus D. N. Pius PP. X accurate perpendit, probavit, vulgarique iussit, prout sequitur.

Declarat in primis Sacra Congregatio manuales missas praesenti decreto intelligi et haberi eas omnes quas fideles oblata manuali stipe celebrari postulant, cuilibet vel quomodocumque sive brevi manu, sive in testamentis, hanc stipem tradant, dummodo perpetuam fundationem non constituant, vel talem ac tam diuturnam ut tamquam perpetua haberi debeat.

Pariter inter manuales missas accenseri illas, quae privatae alicuius familiae patrimonium gravant quidem in perpetuum,

« PreviousContinue »