Page images
PDF
EPUB

IV. An Crux cum imagine Crucifixi, in medio altaris inter candelabra collocanda, etiam in altari, ubi Sanctissimum asservatur, collocari possit immediate ante eius tabernaculum; aut super ipsum vel in postica eius parte collocari debeat?

Et Sacra Rituum Congregatio, ad relationem subscripti Secretarii, exquisito voto Commissionis Liturgicae, omnibusque mature perpensis, rescribendum censuit :

Ad I. Quoad primam partem, id passim ne fiat, et cum venia Ordinarii in singulis casibus obtenta. Quoad alteram partem nempe quod deficiente pyxide, sacra Hostia inter corporalia asservetur, huismodi abusus est omnino eliminandus.

Ad II. Non licere.

Ad III. Affirmative ad primam partem. Negative ad secundam.

Ad IV. Crux collocetur inter candelabra, nunquam ante ostiolum tabernaculi. Potest etiam collocari super ipsum tabernaculum, non tamen in throno ubi exponitur Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum.

Atque ita rescripsit, die 11 Iunii 1904.

L. S.

S. Card. CRETONI, Praef.

D. PANICI, Archiep. Laodicen. Secret.

BEATIFICATION OF DOMINICAN MARTYRS

E SACRA CONGREGATIONE RITUUM

TUNQUINEN.-DECRETUM

BEATIFICATIONIS SEU DECLARATIONIS MARTYRII VEN. SERVORUM DEI FRANCISCI GIL DE FEDERICH, MATTHAEI ALONSO LEZINIANA, HYACINTHI CASTANEDA, ET VINCENTII LIEM A PACE, SACERDOTUM ORDINIS PRAEDICATORUM, AB IDOLORUM CULTORIBUS IN ODIUM CATHOLICAE RELIGIONIS INTERFECTORUM

[ocr errors]

SUPER DUBIO

An constet de martyrio eiusque causa, itemque de signis, seu miraculis, in casu et ad effectum de quo agitur ?'

Catholicae Fidei nostrae, penes multos nutanti propter diuturnas ei structas insidias congestasque criminationes, magnum profecto robur accedit ex martyrum invicta constantia usque ad cruentam vitae iacturam pro Christi causa tuenda.

[ocr errors]

Armantur enim filiorum animi dum patrum recensentur triumphi'1 Utque habet Cyprianus: Virtus est tanta martyrii, ut per eam credere etiam ille cogatur, qui voluit occidere." Haec exempla fortitudinis eademque incitamenta virtutis pluries profecta sunt a strenuis Dominicianae Familiae alumnis, qui sacris expeditionibus cum fructu exaequante labores tamdiu operam navant. Eorum hodie Institutum nova martyrum acies illustrat ad Beatorum Caelitum honores propositorum. Hi sunt Ven. Dei Servi FRANCISCUS GIL DE FEDERICH, MATTHAEUS ALONSO LEZINIANA, HYACINTHUS CASTANEDA et VINCENTIUS LIEM A PACE.

Horum priores duo, FRANCISCUS GIL DE FEDERICH et MATTHAEUS ALONSO Leziniana, Hispani ambo et in ipsa patria Fratrum Praedicatorum Ordinem adhuc adolescentes professi, ac vehementi desiderio accensi longinquas easque barbaras terras peragrandi, ut erroris caligine obcaecatis Evangelii lucem afferrent, votique tandem compotes effecti ad religiosam provinciam SSmi. Rosarii in Insulas Philippinas transiere. Tunquinense dein iter aggressi in tot pericula se coniecerunt, tot adversa tulere, ut sententiam confirmarent, vix martyres effici nisi eos, qui a Deo multis prius aerumnis sunt exerciti et quasi praeparati ad martyrium.' Christiana religione iampridem in Tunquino proscripta, prior ethnicam crudelitatem expertus est FRANCISCUS, diutius tolerato squalore carceris, vinculorum pondere militum contumeliis diuturnisque vexationibus. Eum. brevi MATTHAEUS est consequutus, cuius in appetenda poena capitis singularis extitit aemulatio. Damnatus enim perpetuo carcere firmissime obstatus est velle sese adiung, FRANCISCO cum eoque obtruncari. Cuius voti ubi compos factus est, ambo Crucem manu gestantes ad supplicii locum tracti sunt. Ibi, Christi fidem iterato professi caeterosquadhortati ut eidem sincere adhaererent, unico ensis ictu decollati ceciderunt XI Cal. Februar. an. MDCCXLV.

Sex lustris ab hoc triumpho nondum exactis, aliud nobile par Dominicianae Familiae Fratrum, HYACINTHUS CASTANEDA, Hispanus, et VINCENTIUS LIEM A PACE, Tunquinensis, novis coronis Ordinem suum Ecclesiamque decorarunt. Horum alter HYACINTHUS, quum annos quinque Apostolicum munus in

[blocks in formation]

Tunquino impigre sancteque obivisset, tandem comprehensus biduo cibi potusque expers, huc illuc pertractus ad magistratum adducitur. Inde in arundineam caveam tam arctam depressamque detruditur, ut neque standi locus esset neque cubandi. Haud ita multo post captus etiam laborum eius passionisque socius VINCENTIUS, non dissimili immanitate in similem foveam coniectus est. Mox ad regem deducti, in eiusque conspectu catholicam Fidem invicto animo professi, capitali poena plectuntur. Ac HYACINTHUS quidem, elevata Cruce fusis precibus et recitato Apostolorum symbolo, capite truncatus est VII Id. Novembr. ann. MDCCLXXIII. VINCENTIUS autem, cui in eadem causa constituto oblata evadendi opportunitas fuit, quod capitalis illa lex indigenas non afficeret, sociae mortis aemulatione incensus, pari exitus genere eodemque die Apostolatus sui cursum felicissime sonsummavit. De quibus Pius Pp. VI paulo post, in allocutione habita Idibus Nov. MDCCLXXV, palam professus est, ex aequali causa, ex aequali supplicio aequalem consummati Martyrii palmam esse ab utroque reportatam.

Quatuor horum sacerdotum sanctitatis gloriosique interitus fama cito pervulgata, quum prodigiorum etiam iubar accessisset, super eorundem martyrio instituta est actio et canonicae inquisitiones, cum ordinaria, tum Apostolica auctoritate confectae. Quibus absolutis habitisque legitimis et validis, Summi Pontificis venia, peculiari PP. Cardinalium coetui commissa est Causa, cum voto etiam Consultorum Officialium ut suam in re sententiam aperirent. Quo in conventu, habito undecimo Cal. Apriles volv. anni a Rmo. Cardinali Raphaële Pierotti proposito Dubio: 'An constet de martyrio eiusque causa, itemque de signis, seu miraculis in casu et ad effectum de quo agitur ?' omnes qui aderant Rmi. Cardinales et PP. Consultores, suo quisque suffragio constare censuerunt. Beatissimus Pater, audita a Rmo. Cardinali Aloisio Tripepi S.R. Congregationi Pro-Praefecto de omnibus relatione, decretoriam sententiam suam aperire distulit, divini luminis praesidium a Patre luminum impensius deprecaturus.

Tandem hodierna die Dominica secunda post Pascha quae nomen habet a recurrente Evangelio: Ego sum Pastor bonus, idem SSmus. Pater, sacro pientissime litato, nobiliorem aulam Vaticanam ingressus ac pontificio solio assidens, ad se accersivit Rmos. Cardinales Seraphinum Cretoni S.R. Congregationi Praefectum eiusve vice et loco Aloisium Tripepi ipsius S.R.C.

Pro-Praefectum et Raphaëlem Pierotti Causae Relatorem, una cum R.P. Alexandro Verde S. Fidei Promotore meque infrascripto Secretario, iisque coram solemniter edixit: Constare de martyrio eiusque causa, itemque de signis seu miraculis Ven. Dei Servorum FRANCISCI GIL De FederICH, MATTHAEI ALONSO LEZINIANA, HYACINTHI CASTANEDA et VINCENTII LIEM A PACE in casu et ad effectum de quo agitur.'

Hoc autem Decretum publici iuris fieri et in acta SS. RR. Congr. referri iussit die decimo quinto Cal. Maias anno MDCCCCIV.

L. S.

S. Card. CRETONI, Praef.

D. PANICI, Archiep. Laodicen., Secret.

FRANCISCAN STUDENTS FOR MISSIONS IN AMERICA

E SACRA CONGREGATIONE RITUUM

ORDINIS MINORUM

CIRCA TRANSLATIONEM ALUMNORUM MINORITICARUM PERTINENTIUM AD COLLEGIA MISSIONUM, IN AMERICA

Beatissime Pater:

Nonnulli Superiores Collegiis Missionum in America Seraphico Fratrum Minorum Ordini commissarum praefecti ad Sanctitatis Tuae pedes humillime provoluti, sequentia exponunt:

Apostolicae Litterae in foma Brevis, quibus Summus Pontifex Pius IX sub die 12 Iunii anno 1877. Missiones Minoriticas in America existentes voluit esse regendas, sub titulo: 'De Missionariis in Collegio admittendis et dimittendis' num. LXI permittunt Religiosis, qui in aliquo Collegio professionem religiosam tamquam eiusdem filii emiserunt, ut post decennium ab eorum solemni professione vel ordinatione sacerdotali transactum, prouti respective de Laicis vel Clericis sermo habeatur, possint, servata Constitutionum Generalium forma, ad aliud Missionum Collegium, vel ad aliam Instituti Seraphici Provinciam transmeare. In numero autem LXIV ipsius Apostolicae Bullae edicitur, ut nemo qui Collegium Missionum quacumque ex causa et quandocumque dereliquerit, valeat ad Collegium redire, nisi perrogata Patrum Discretorum Collegii sententia, duas saltem ex tribus suffragiorum partibus orator sibi favorabiles reportarit.

Nihilominus, quum novissimae, (antiquioribus hac in re

VOL. XVI.

2 N

consonae) Constitutiones Generales Fratrum Minorum, ab Apostolica Sede iam die 15 Maii 1897 approbatae, sub Cap. II, Paragr. XII, num. 83, inhibeant Religiosis agendam in aliena Provincia incorporationem, nisi vel expressa Ministri Generalis facultate muniantur, vel biennium saltem in nova eiusmodi Provincia transegerint; hinc graviores a multis difficultates excitantur super filiis Collegiorum, qui etsi alibi moram trahant, nihilominus ante biennium expletum sive ante definitivam in alieno Collegio seu Provincia incorporationem, reverti ad Collegium, cuius adhuc secundum generales Ordinis leges sunt filii, aliquando postularent. Itaque humillimi Oratores enixe Sanctitatem Tuam rogant, ut omnium concordiae efficacius hac in re obtinendae, sequentia eisdem resolvere Dubia dignetur.

I. Utrum suffragia a Patribus Discretis Collegii unice sint ferenda pro eiusdem filiis, qui iam definitive in alio Missionum Collegio sive in alia Provincia incorporati, ad suum Collegium reverti petant; an etiam pro filiis ad suum redire Collegium exoptantibus, qui licet in alieno Collegio seu Provincia moram traxerint, nondum tamen definitivam illic adscriptionem impetrarunt ?

II. Et quatenus affirmativa detur ad utramque prioris Dubii partem responsio: Si Religiosus, reditum implorans, duas favorabiles ex tribus suffragiorum partibus non retulerit, cuinam Collegio vel Provinciae tunc adscriptus esse censeatur ?

Et Deus etc.

Sacra Congregatio Eminentissimorum et Reverendissimorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium negotiis et consultationibus Episcoporum et Regularium praeposita, attentis expositis, super praemissis Dubiis respondendum censuit, prout respondet:

[ocr errors]

Ad I. Affirmative, ad primam partem; Negative, ad secundum.

[ocr errors][merged small]

Datum Romae e Secretaria eiusdem Sacrae Congregationis, hac die 1 Martii, 1904.

LXS.

D. Card. FERRATA, Praef.

PHILIPPUS GIUSTINI, Secret.

« PreviousContinue »