Page images
PDF
EPUB

que necessitates vobis quam captivis vestris fortuna circum4 dederit; dextra laevaque duo maria claudunt nullam ne ad effugium quidem navem habentes; circa Padus amnis, maior ac violentior Rhodano; ab tergo Alpes urgent, vix integris vobis 5 ac vigentibus transitae. hic vincendum aut moriendum, milites, est, ubi primum hosti occurristis. et eadem fortuna, quae necessitatem pugnandi imposuit, praemia vobis ea victoribus proponit, quibus ampliora homines ne ab dis quidem immortalibus 6 optare solent. si Siciliam tantum ac Sardiniam parentibus nostris ereptas nostra virtute reciperaturi essemus, satis tamen ampla pretia essent; nunc quidquid Romani tot triumphis partum congestumque possident, id omne vestrum cum ipsis dominis futurum 7 est. in hanc tam opimam mercedem, agitedum, dis bene iuvantibus 8 arma capite. satis adhuc in vastis Lusitaniae Celtiberiaeque 9 montibus pecora consectando nullum emolumentum tot laborum periculorumque vestrorum vidistis; tempus est iam opulenta vos ac ditia stipendia facere et magna operae pretia mereri tantum itineris per tot montes fluminaque et tot armatas gentes emensos. hic vobis terminum laborum fortuna dedit; hic dignam mercedem emeritis stipendiis dabit. nec quam magni nominis 11 bellum est, tam difficilem existimaritis victoriam fore; saepe et contemptus hostis cruentum certamen edidit, et incliti populi 12 regesque perlevi momento victi sunt. nam dempto hoc uno fulgore nominis Romani quid est, cur illi vobis comparandi sint? 13 ut viginti annorum militiam vestram cum illa virtute, cum illa fortuna taceam, ab Herculis columnis, ab Oceano terminisque ultimis terrarum per tot ferocissimos Hispaniae et Galliae populos vincentes huc pervenistis; pugnabitis cum exercitu tirone hac ipsa aestate caeso, victo, circumsesso a Gallis, ignoto adhuc 15 duci suo ignorantique ducem. an me in praetorio patris clarissimi imperatoris, prope natum, certe eductum, domitorem Hispaniae Galliaeque, victorem eundem non Alpinarum modo gentium sed ipsarum, quod multo maius est, Alpium, cum semestri 16 hoc conferam duce, desertc e exercitus sui? cui si quis demptis signis Poenos Romanosque hodie ostendat, ignoraturum certum habeo, utrius exercitus sit consul. non ego illud parvi aestimo,

10

milites, quod nemo est vestrum, cuius non ante oculos ipse saepe militare aliquod ediderim facinus, cui non idem ego virtutis spectator ac testis notata temporibus locisque referre sua possim decora. cum laudatis a me miliens donatisque, alumnus 18 prius omnium vestrum quam imperator, procedam in aciem adversus ignotos inter se ignorantesque. quocumque circumtuli 44 oculos, plena omnia video animorum ac roboris, veteranum peditem, generosissimarum gentium equites frenatos infrenatosque, vos socios fidelissimos fortissimosque, vos, Carthaginienses, cum 2 pro patria tum ob iram iustissimam pugnaturos. inferimus bel- 3 lum infestisque signis descendimus in Italiam tanto audacius fortiusque pugnaturi quam hostis, quanto maior spes maiorque est animus inferentis vim quam arcentis. accendit praeterea et stimu- 4 lat animos dolor, iniuria, indignitas. ad supplicium depoposcerunt me ducem primum, deinde vos omnes, qui Saguntum oppugnassetis; deditos ultimis cruciatibus adfecturi fuerunt. crudelissima ac 5 superbissima gens sua omnia suique arbitrii facit. cum quibus bellum, cum quibus pacem habeamus, se modum imponere aequum censet. circumscribit includitque nos terminis montium fluminumque, quos non excedamus; neque eos, quos statuit, terminos observat. 'ne transieris Hiberum! ne quid rei tibi sit cum Sa- 6 guntinis!' 'nusquam te vestigio moveris!' parum est quod veter- 7 rimas provincias meas Siciliam ac Sardiniam ademisti? adimis etiam Hispanias? et, si inde cessero, in Africam transcendes. transcendes autem? transcendisse dico. duos consules huius anni, unum in Africam, alterum in Hispaniam miserunt. nihil usquam nobis relictum est, nisi quod armis vindicarimus. illis timidis et 8 ignavis esse licet, qui respectum habent, quos sua terra, suus ager per tuta ac pacata itinera fugientes accipient; vobis ne cesse est fortibus viris esse et omnibus inter victoriam mortemque certa desperatione abruptis aut vincere aut, si fortuna dubitabit, in proelio potius quam in fuga mortem oppetere. si 9 hoc bene fixum omnibus, si destinatum animo est, iterum dicam: vicistis; nullum contemptu mortis telum ad vincendum homini ab dis immortalibus acrius datum est.'

His adhortationibus cum utrimque ad certamen accensi 45

2 militum animi essent, Romani ponte Ticinum iungunt tutandique pontis causa castellum insuper imponunt; Poenus hostibus. opere occupatis Maharbalem cum ala Numidarum, equitibus quingentis, ad depopulandos sociorum populi Romani agros 3 mittit; Gallis parci quam maxime iubet principumque animos ad defectionem sollicitari. ponte perfecto traductus Romanus exercitus in agrum Insubrium quinque milia passuum a Victu4 mulis consedit. ibi Hannibal castra habebat; revocatoque propere Maharbale atque equitibus, cum instare certamen cerneret, nihil umquam satis dictum praemonitumque ad cohortandos milites ratus, vocatis ad contionem certa praemia pronuntiat, 5 in quorum spem pugnarent: agrum sese daturum esse in Italia, Africa, Hispania, ubi quisque velit, immunem ipsi, qui accepisset, liberisque; qui pecuniam quam agrum maluisset, ei se 6 argento satisfacturum; qui sociorum cives Carthaginienses fieri vellent, potestatem facturum; qui domos redire mallent, daturum se operam, ne cuius suorum popularium mutatam secum 7 fortunam esse vellent. servis quoque dominos prosecutis libertatem proponit, binaque pro iis mancipia dominis se redditu8 rum. eaque ut rata scirent fore, agnum laeva manu, dextra silicem retinens, si falleret, Iovem ceteros que precatus deos, ita se mactarent, quem ad modum ipse agnum mactasset, se9 cundum precationem caput pecudis saxo elisit. tum vero omnes, velut dis auctoribus in spem suam quisque acceptis, id morae, quod nondum pugnarent, ad potienda sperata rati, proelium uno animo et voce una poscunt.

46

Apud Romanos haudquaquam tanta alacritas erat super 2 cetera recentibus etiam territos prodigiis; nam et lupus intraverat castra laniatisque obviis ipse intactus evaserat, et examen 3 apum in arbore praetorio imminente consederat. quibus procuratis Scipio cum equitatu iaculatoribusque expeditis profectus ad castra hostium ex propinquo copiasque, quantae et cuius generis essent, speculandas obvius fit Hannibali et ipsi cum 4 equitibus ad exploranda circa loca progresso. neutri alteros primo cernebant; densior deinde incessu tot hominum equorumque oriens pulvis signum appropinquantium hostium fuit. con

sistit utrumque agmen et ad proelium sese expediebant. Scipio 5. iaculatores et Gallos equites in fronte locat, Romanos sociorumque quod roboris fuit in subsidiis; Hannibal frenatos equites in medium accipit, cornua Numidis firmat. vixdum clamore 6 sublato iaculatores fugerunt inter subsidia ad secundam aciem. inde equitum certamen erat aliquamdiu anceps; dein, quia turbabant equos pedites intermixti, multis labentibus ex equis aut desilientibus, ubi suos premi circumventos vidissent, iam magna ex parte ad pedes pugna venerat, donec Numidae, qui in cor- 7 nibus erant, circumvecti paulum ab tergo se ostenderunt. is pavor perculit Romanos, auxitque pavorem consulis vulnus periculumque intercursu tum primum pubescentis filii propulsatum hic erat iuvenis, penes quem perfecti huiusce belli laus est, 8 Africanus ob egregiam victoriam de Hannibale Poenisque appellatus. fuga tamen effusa iaculatorum maxime fuit, quos primos 9 Numidae invaserunt, alius confertus equitatus consulem in medium acceptum non armis modo sed etiam corporibus suis protegens in castra nusquam trepide neque effuse cedendo reduxit. servati consulis decus Coelius ad servum natione Ligurem de- 10 legat. malim equidem de filio verum esse, quod et plures tradidere auctores, et fama obtinuit.

Hoc primum cum Hannibale proelium fuit, quo facile appa- 47 ruit equitatu meliorem Poenum esse, et ob id campos patentes, quales sunt inter Padum Alpesque, bello gerendo Romanis aptos non esse. itaque proxima nocte iussis militibus vasa silentio 2 colligere castra ab Ticino mota festinatumque ad Padum est, ut ratibus, quibus iunxerat flumen, nondum resolutis sine tumultu atque insectatione hostis copias traiceret. prius Placen- 3 tiam pervenere, quam satis sciret Hannibal ab Ticino profectos; tamen ad sescentos moratorum in citeriore ripa Padi segniter ratem solventes cepit. transire pontem non potuit, ut extrema resoluta erant, tota rate in secundam aquam labente. Coelius 4 auctor est Magonem cum equitatu et Hispanis peditibus flumen extemplo tranasse, ipsum Hannibalem per superiora Padi vada exercitum traduxisse elephantis in ordinem ad sustinendum impetum fluminis oppositis. ea peritis amnis eius vix fidem fe- 5

48

cerint; nam neque equites armis equisque salvis tantam vim fluminis superasse veri simile est, ut iam Hispanos omnes inflati travexerint utres, et multorum dierum circuitu Padi vada petenda fuerunt, qua exercitus gravis impedimentis traduci pos6 set. potiores apud me auctores sunt, qui biduo vix locum rate iungendo flumini inventum tradunt; ea cum Magone equites et 7 Hispanorum expeditos praemissos. dum Hannibal, circa flumen legationibus Gallorum audiendis moratus, traicit gravius peditum agmen, interim Mago equitesque ab transitu fluminis diei unius 8 itinere Placentiam ad hostes contendunt. Hannibal paucis post diebus sex milia a Placentia castra communivit et postero die in conspectu hostium acie derecta potestatem pugnae fecit. Insequenti nocte caedes in castris Romanis, tumultu tamen 2 quam re maior, ab auxiliaribus Gallis facta est. ad duo milia peditum et ducenti equites vigilibus ad portas trucidatis ad Hannibalem transfugiunt, quos Poenus benigne adlocutus et spe ingentium donorum accensos in civitates quemque suas ad sol8 licitandos popularium animos dimisit. Scipio caedem eam signum defectionis omnium Gallorum esse ratus contactosque eo 4 scelere velut iniecta rabie ad arma ituros, quamquam gravis adhuc vulnere erat, tamen quarta vigilia noctis insequentis tacito agmine profectus ad Trebiam fluvium iam in loca altiora 5 collesque impeditiores equiti castra movet. minus quam ad Ticinum fefellit; missisque Hannibal primum Numidis, deinde omni equitatu turbasset utique novissimum agmen, ni aviditate praedae 6 in vacua Romana castra Numidae devertissent. ibi dum perscrutantes loca omnia castrorum nullo satis digno morae pretio tempus terunt, emissus hostis est de manibus, et cum iam transgressos Trebiam Romanos metantesque castra conspexissent, 7 paucos moratorum occiderunt citra flumen interceptos. Scipio nec vexationem vulneris in via iactati ultra patiens et conlegam — iam enim revocatum ex Sicilia audierat — ratus expectandum, locum, qui prope flumen tutissimus stativis est visus, delectum 8 communiit. nec procul inde Hannibal cum consedisset, quantum victoria equestri elatus, tantum anxius inopia, quae per hostium agros euntem nusquam praeparatis commeatibus maior in dies

« PreviousContinue »