Page images
PDF
EPUB

Hasdrubalem, cunctantem casus aliquis opprimeret, Saguntinis 3 inferre bellum statuit. quibus oppugnandis quia haud dubie Romana arma movebantur, in Olcadum prius fines - ultra Hiberum ea gens in parte magis quam in dicione Carthaginiensium erat - induxit exercitum, ut non petisse Saguntinos, sed rerum serie, finitimis domitis gentibus iungendoque tractus ad id 4 bellum videri posset. Cartalam, urbem opulentam, caput gentis eius, expugnat diripitque; quo metu perculsae minores civitates stipendio inposito imperium accepere. victor exercitus opulen5 tusque praeda Carthaginem novam in hiberna est deductus. ibi large partiendo praedam stipendioque praeterito cum fide exsolvendo cunctis civium sociorumque animis in se firmatis vere 6 primo in Vaccaeos promotum bellum. Hermandica et Arbocala, eorum urbes, vi captae. Arbocala et virtute ei multitudine oppi7 danorum diu defensa; ab Hermandica profugi exulibus Olcadum, priore aestate domitae gentis, cum se iunxissent, concitant Car8 petanos adortique Hannibalem regressum ex Vaccaeis haud pro9 cul Tago flumine agmen grave praeda turbavere. Hannibal proelio abstinuit castrisque super ripam positis, cum prima quies silentiumque ab hostibus fuit, amnem vado traiecit valloque ita producto, ut locum ad transgrediendum hostes haberent, invadere 10 eos transeuntes statuit. equitibus praecepit, ut, cum ingressos aquam viderent, adorirentur impeditum agmen; in ripa elephan 11 tos quadraginta autem erant - disponit. Carpetanorum cum appendicibus Olcadum Vaccaeorumque centum milia fuere, in12 victa acies, si aequo dimicaretur campo. itaque et ingenio feroces et multitudine freti et, quod metu cessisse credebant hostem, id morari victoriam rati, quod interesset amnis, clamore sublato passim sine ullius imperio, qua cuique proximum est, in amnem 13 ruunt. at ex parte altera [ripae] vis ingens equitum in flumen im

missa, medioque alveo haudquaquam pari certamine concursum, 14 quippe ubi pedes instabilis ac vix vado fidens vel ab inermi equite equo temere acto perverti posset, eques corpore armisque liber, equo vel per medios gurgites stabili, comminus eminusque 15 rem gereret. pars magna flumine absumpta; quidam verticoso 16 amni delati in hostes ab elephantis obtriti sunt. postremi, qui

bus regressus in suam ripam tutior fuit, ex varia trepidatione cum in unum colligerentur, priusquam a tanto pavore reciperent animos, Hannibal agmine quadrato amnem ingressus fugam ex ripa fecit vastatisque agris intra paucos dies Carpetanos quoque in deditionem accepit. et iam omnia trans Hiberum praeter Sa- 17 guntinos Carthaginiensium erant.

Cum Saguntinis bellum nondum erat, ceterum iam belli 6 causa certamina cum finitimis serebantur, maxime Turdetanis. quibus cum adesset idem, qui litis erat sator, nec certamen 2 iuris, sed vim quaeri appareret, legati a Saguntinis Romam missi auxilium ad bellum iam haud dubie imminens orantes. consules tunc Romae erant P. Cornelius Scipio et Ti. Sempro- 3 nius Longus. qui cum legatis in senatum introductis de re publica rettulissent, placuissetque mitti legatos in Hispaniam ad res sociorum inspiciendas, qui, si videretur digna causa, et Hanni- 4 bali denuntiarent, ut ab Saguntinis, sociis populi Romani, abstineret, et Carthaginem in Africam traicerent ac sociorum populi Romani querimonias deferrent, hac legatione decreta necdum 5 missa omnium spe celerius Saguntum oppugnari adlatum est. tunc relata de integro res ad senatum; et alii provincias consulibus 6 Hispaniam atque Africam decernentes terra marique rem gerendam censebant, alii totum in Hispaniam Hannibalemque intendebant bellum; erant qui non temere movendam rem tantam 7 expectandosque ex Hispania legatos censerent. haec sententia, 8 quae tutissima videbatur, vicit, legatique eo maturius missi, P. Valerius Flaccus et Q. Baebius Tamphilus, Saguntum ad Hannibalem atque inde Carthaginem, si non absisteretur bello, ad ducem ipsum in poenam foederis rupti deposcendum.

Dum ea Romani parant consultantque, iam Saguntum summa 7 vi oppugnabatur. civitas ea longe opulentissima ultra Hiberum 2 fuit, sita passus mille ferme a mari. oriundi a Zacyntho insula dicuntur, mixtique etiam ab Ardea Rutulorum quidam generis ; ceterum in tantas brevi creveraní opes seu maritimis seu terre- 3 stribus fructibus, seu multitudinis incremento, seu disciplinae sanctitate, qua fidem socialem usque ad perniciem suam coluerunt. Hannibal infesto exercitu ingressus fines pervastatis passim 4

6

5 agris urbem tripertito adgreditur. angulus muri erat in planiorem patentioremque quam cetera circa vallem vergens. adversus eum vineas agere instituit, per quas aries moenibus admoveri 6 posset. sed ut locus procul muro satis aequus agendis vineis fuit, ita haudquaquam prospere, postquam ad effectum operis ventum 7 est, coeptis succedebat. et turris ingens imminebat, et murus, ut in suspecto loco, supra ceterae modum altitudinis emunitus erat, et iuventus delecta, ubi plurimum periculi ac timoris 8 ostendebatur, ibi vi maiore obsistebant. ac primo missilibus submovere hostem nec quidquam satis tutum munientibus pati; deinde iam non pro moenibus modo atque turri tela micare, sed ad erumpendum etiam in stationes operaque hostium animus 9 erat; quibus tumultuariis certaminibus haud ferme plures Sa10 guntini cadebant quam Poeni. ut vero Hannibal ipse, dum mu

8

rum incautius subit, adversum femur tragula graviter ictus cecidit, tanta circa fuga ac trepidatio fuit, ut non multum abesset, quin opera ac vineae desererentur.

Obsidio deinde per paucos dies magis quam oppugnatio fuit, dum vulnus ducis curaretur. per quod tempus ut quies certaminum erat, ita ab adparatu operum ac munitionum nihil ces2 satum. itaque acrius de integro coortum est bellum, pluribusque partibus, vix accipientibus quibusdam opera locis, vineae coeptae 8 agi admoverique aries. abundabat multitudine hominum Poenus; ad centum quinquaginta milia habuisse in armis satis creditur; 4 oppidani ad omnia tuenda atque obeunda multifariam distineri 5 coepti non sufficiebant. itaque iam feriebantur arietibus muri, quassataeque multae partes erant; una continentibus ruinis nudaverat urbem; tres deinceps turres quantumque inter eas muri 6 erat cum fragore ingenti prociderant. captum oppidum ea ruina crediderant Poeni; qua, velut si pariter utrosque murus texisset, 7 ita utrimque in pugnam procursum est. nihil tumultuariae pugnae simile erat, quales in oppugnationibus urbium per occasionem partis alterius conseri solent, sed iustae acies velut patenti campo inter ruinas muri tectaque urbis modico distantia 8 intervallo constiterant. hinc spes, hinc desperatio animos inritat Poeno cepisse iam se urbem, si paulum adnitatur, credente, Sa

guntinis pro nudata moenibus patria corpora opponentibus, nec ullo pedem referente, ne in relictum a se locum hostem immitteret. itaque quo acrius et confertim magis utrimque pugnabant, 9 eo plures vulnerabantur nullo inter arma corporaque vano intercidente telo. phalarica erat Saguntinis missile telum hastili 10 abiegno et cetera tereti praeterquam ad extremum, unde ferrum extabat; id, sicut in pilo, quadratum stuppa circumligabant linebantque pice; ferrum autem tres longum habebat pedes, ut cum 11 armis transfigere corpus posset. sed id maxime, etiam si haesisset in scuto nec penetrasset in corpus, pavorem faciebat, quod, 12 cum medium accensum mitteretur conceptumque ipso motu multo maiorem ignem ferret, arma omitti cogebat nudumque militem ad insequentes ictus praebebat. cum diu anceps fuisset certamen, 9 et Saguntinis, quia praeter spem resisterent, crevissent animi, Poenus, quia non vicisset, pro victo esset, clamorem repente 2 oppidani tollunt hostemque in ruinas muri expellunt, inde impeditum trepidantemque exturbant, postremo fusum fugatumque in castra redigunt.

Interim ab Roma legatos venisse nuntiatum est. quibus ob- 3 viam ad mare missi ab Hannibale, qui dicerent nec tuto eos adituros inter tot tam effrenatarum gentium arma, nec Hannibali in tanto discrimine rerum operae esse legationes audire. apparebat non admissos protinus Carthaginem ituros. litteras 4 igitur nuntiosque ad principes factionis Barcinae praemittit, ut praepararent suorum animos, ne quid pars altera gratificari Romanis posset. itaque, praeterquam quod admissi auditique sunt, 19 ea quoque vana atque inrita legatio fuit. Hanno unus adversus 2 senatum causam foederis, magno silentio propter auctoritatem suam, non cum adsensu audientium, egit, per deos foederum 3 arbitros ac testes senatum obtestans, ne Romanum cum Saguntino suscitarent bellum: monuisse, praedixisse se, ne Hamilcaris progeniem ad exercitum mitterent; non manes, non stirpem eius conquiescere viri, nec umquam, donec sanguinis nominisque Barcini quisquam supersit, quietura Romana foedera. ‘iuvenem ↳ flagrantem cupidine regni viamque unam ad id cernentem, si ex bellis bella serendo succinctus armis legionibusque vivat,

velut materiam igni praebentes ad exercitus misistis. aluistis 5 ergo hoc incendium, quo nunc ardetis. Saguntum vestri circumsedent exercitus, unde arcentur foedere; mox Carthaginem circumsedebunt Romanae legiones ducibus iisdem dis, per quos 6 priore bello rupta foedera sunt ulti. utrum hostem an vos an fortunam utriusque populi ignoratis? legatos ab sociis et pro sociis venientes bonus imperator vester in castra non admisit, ius gentium sustulit; hi tamen, unde ne hostium quidem legati arcentur, pulsi ad nos venerunt; res ex foedere repetunt; ut publica fraus absit, auctorem culpae et reum criminis deposcunt. 7 quo lenius agunt, segnius incipiunt, eo, cum coeperint, vereor ne perseverantius saeviant. Aegatis insulas Erycemque ante oculos proponite, quae terra marique per quattuor et viginti annos passi sitis. nec puer hic dux erat, sed pater ipse Hamilcar, 8 Mars alter, ut isti volunt. sed Tarento, id est Italia, non abstinueramus ex foedere, sicut nunc Sagunto non abstinemus. 9 pugnaverunt ergo di hominesque, et id, de quo verbis ambigebatur, uter populus foedus rupisset, eventus belli velut aequus 10 iudex decernens, unde ius stabat, ei victoriam dedit. Carthagini nunc Hannibal vineas turresque admovet; Carthaginis moenia quatit ariete; Sagunti ruinae - falsus utinam vates sim-nostris capitibus incident, susceptumque cum Saguntinis bellum 11 habendum cum Romanis est. 'dedemus ergo Hannibalem?' dicet aliquis. scio meam levem esse in eo auctoritatem propter paternas inimicitias; sed et Hamilcarem eo perisse laetatus sum, quod, si ille viveret, bellum iam haberemus cum Romanis, et hunc iuvenem tamquam furiam facemque huius belli odi ac de 12 testor; nec dedendum solum ad piaculum rupti foederis existimo sed, si nemo deposceret, devehendum in ultimas maris terrarumque oras, ablegandum eo, unde nec ad nos nomen famaque eius accidere neque ille sollicitare quietae civitatis statum possit. 13 ego ita censeo, legatos extemplo Romam mittendos, qui senatui satisfaciant, alios, qui Hannibali nuntient, ut exercitum ab Sagunto abducat, ipsumque Hannibalem ex foedere Romanis dedant; tertiam legationem ad res Saguntinis reddendas decerno'. 11 cum Hanno perorasset, nemini omnium certare oratione cum eo

« PreviousContinue »