Page images
PDF
EPUB

stra expugnata sunt, atque ipse dux cum aliquot principibus capiuntur, et Cissis, propinquum castris oppidum, expugnatur. ceterum praeda oppidi parvi pretii rerum fuit, supellex barba- 8 rica ac vilium mancipiorum; castra militem ditavere non eius 9 modo exercitus, qui victus erat, sed et eius, qui cum Hannibale in Italia militabat, omnibus fere caris rebus, ne gravia impedi'menta ferentibus essent, citra Pyrenaeum relictis.

Priusquam certa huius cladis fama accideret, transgressus 61 Hiberum Hasdrubal cum octo milibus peditum, mille equitum, tamquam ad primum adventum Romanorum occursurus, postquam perditas res ad Cissim amissaque castra accepit, iter ad mare convertit. haud procul Tarracone classicos milites navales- 2 que socios vagos palantesque per agros, quod ferme fit, ut secundae res neglegentiam creent, equite passim dimisso cum magna caede, maiore fuga ad naves conpellit, nec diutius circa ea loca 3 morari ausus, ne ab Scipione opprimeretur, trans Hiberum sese recepit. et Scipio raptim ad famam novorum hostium agmine 4 acto, cum in paucos praefectos navium animadvertisset, praesidio Tarracone modico relicto Emporias cum classe rediit. vix- 5 dum digresso eo Hasdrubal aderat et Ilergetum populo, qui obsides Scipioni dederat, ad defectionem inpulso cum eorum ipsorum iuventute agros fidelium Romanis sociorum vastat. excito 6 deinde Scipione hibernis toto cis Hiberum rursus cedit agro. Scipio relictam ab auctore defectionis Ilergetum gentem cum infesto exercitu invasisset, conpulsis omnibus Atanagrum urbem, quae caput eius populi erat, circumsedit intraque dies paucos 7 pluribus quam ante obsidibus imperatis llergetes pecunia etiam multatos in ius dicionemque recepit. inde in Ausetanos prope 8 Hiberum, socios et ipsos Poenorum, procedit atque urbe eorum obsessa Lacetanos auxilium finitimis ferentes nocte haud procul iam urbe, cum intrare vellent, excepit insidiis. caesa ad duode- 9 cim milia; exuti prope omnes armis domos passim palantes per agros diffugere. nec obsessos alia ulla res quam iniqua oppugnantibus hiems tutabantur. triginta dies obsidio fuit, per quos 10 raro umquam nix minus quattuor pedes alta iacuit, adeoque pluteos ac vineas Romanorum operuerat, ut ea sola ignibus aliquo

T. Liv. XXI. XXII. Ed II.

4

62

11 tiens coniectis ab hoste etiam tutamentum fuerit. postremo, cum Amusicus, princeps eorum, ad Hasdrubalem profugisset, viginti argenti talentis pacti deduntur. Tarraconem in hiberna reditum est. Romae aut circa urbem multa ea hieme prodigia facta aut, quod evenire solet motis semel in religionem animis, multa nun2 tiata et temere credita sunt, in quis, ingenuum infantem seme3 strem in foro olitorio triumphum clamasse, et in foro boario bovem in tertiam contignationem sua sponte escendisse atque 4 inde tumultu habitatorum territum sese deiecisse, et navium speciem de caelo adfulsisse, et aedem Spei, quae est in foro olitorio, fulmine ictam; et Lanuvii hastam se commovisse et corvum in 5 aedem Iunonis devolasse atque in ipso pulvinari consedisse, et in agro Amiternino multis locis hominum species procul candida veste visas nec cum ullo congressas, et in Piceno lapidibus pluvisse, et Caere sortes extenuatas, et in Gallia lupum vigili gla6 dium ex vagina raptum abstulisse. ob cetera prodigia libros adire decemviri iussi; quod autem lapidibus pluvisset in Piceno, novemdiale sacrum edictum; et subinde aliis procurandis prope 7 tota civitas operata fuit. iam primum omnium urbs lustrata est, 8 hostiaeque maiores quibus editum est dis caesae, et donum ex auri pondo quadraginta Lanuvium Iunoni portatum est, et signum aeneum matronae Iunoni in Aventino dedicaverunt, et lectisternium Caere, ubi sortes attenuatae erant, imperatum et sup9 plicatio Fortunae in Algido; Romae quoque et lectisternium Iuventati et supplicatio ad aedem Herculis nominatim, deinde universo populo circa omnia pulvinaria indicta, et Genio maiores 10 hostiae caesae quinque, et C. Atilius Serranus praetor vota suscipere iussus, si in decem annos res publica eodem stetisset statu. 11 haec procurata votaque ex libris Sibyllinis magna ex parte levaverant religione animos.

63 Consulum designatorum alter Flaminius, cui eae legiones, quac Placentiae hibernabant, sorte evenerant, edictum et litteras ad consulem misit, ut is exercitus idibus Martiis Arimini adesset 2 in castris. hic in provincia consulatum inire consilium erat memori veterum certaminum cum patribus, quae tribunus plebis et quae postea consul prius de consulatu, qui abrogabatur, dein

de triumpho habuerat, inviso etiam patribus ob novam legem, 3 quam Q. Claudius tribunus plebis adversus senatum atque uno patrum adiuvante C. Flaminio tulerat, ne quis senator cuive senator pater fuisset maritimam navem, quae plus quam trecentarum amphorarum esset, haberet. id satis habitum ad fructus ex agris vectandos; quaestus omnis patribus indecorus visus. res per summam contentionem acta invidiam apud nobilitatem suasori legis Flaminio, favorem apud plebem alterumque inde consulatum peperit. ob haec ratus auspiciis ementiendis Latina- 5 rumque feriarum mora et consularibus aliis impedimentis retenturos se in urbe, simulato itinere privatus clam in provinciam abiit. ea res ubi palam facta est, novam insuper iram infestis 6 iam ante patribus movit: non cum senatu modo sed iam cum dis immortalibus C. Flaminium bellum gerere. consulem ante 7 inauspicato factum revocantibus ex ipsa acie dis atque hominibus non paruisse; nunc conscientia spretorum et Capitolium et sollemnem votorum nuncupationem fugisse, ne die initi magistra- 8 tus Iovi optimi maximi templum adiret, ne senatum invisus ipse et sibi uni invisum videret consuleretque, ne Latinas indiceret Iovique Latiari sollemne sacrum in monte faceret, ne auspicato 9 profectus in Capitolium ad vota nuncupanda, paludatus inde cum lictoribus in provinciam iret. lixae modo sine insignibus, sine lictoribus profectum clam furtim, haud aliter quam si exilii causa solum vertisset. magis pro maiestate videlicet imperii Ari- 10 mini quam Romae magistratum initurum et in deversorio hospitali. quam apud penates suos praetextam sumpturum, revocan- 11 dum universi retrahendumque censuerunt et cogendum omnibus prius praesentem in deos hominesque fungi officiis, quam ad exercitum et in provinciam iret. in eam legationem-legatos 12 enim mitti placuit — Q. Terentius et M. Antistius profecti nihilo magis eum moverunt, quam priore consulatu litterae moverant ab senatu missae. paucos post dies magistratum iniit, immolan- 13 tique ei vitulus iam ictus e manibus sacrificantium sese cum proripuisset, multos circumstantes cruore respersit; fuga procul 14 etiam maior apud ignaros, quid trepidaretur, et concursatio fuit. id a plerisque in omen magni terroris acceptum. legionibus 15

52

TITI LIVI LIBER XXI. CAP. 63.

inde duabus a Sempronio priori anni consule, duabus a C. Atilio praetore acceptis in Etruriam per Appennini tramites exercitus duci est coeptus.

PERIOCHA LIBRI XXI.

Initia belli Punici secundi referuntur et Hannibalis, ducis Poenorum, contra foedus per Hiberum flumen transitus; a quo Saguntinorum, sociorum populi Romani, civitas obsessa octavo mense capta est. de quibus iniuriis missi legati ad Carthaginienses qui quererentur. cum satisfacere nollent, bellum eis indictum est. Hannibal superato Pyrenaeo saltu per Gallias fusis Volcis, qui obsistere conati erant ei, ad Alpes venit et laborioso per eas transitu, cum montanos quoque Gallos obvios aliquot proeliis repulisset, descendit in Italiam et ad Ticinum flumen Romanos equestri proelio fudit; in quo vulneratum P. Cornelium Scipionem protexit filius, qui Africani postea nomen accepit. iterumque exercitu Romano ad flumen Trebiam fuso Hannibal Appenninum quoque per magnam vexationem militum propter vim tempestatium transiit. Cn. Cornelius Scipio in Hispania contra Poenos prospere pugnavit duce hostium Magone capto.

T. LIVI

AB URBE CONDITA

LIBER XXII.

Iam ver adpetebat; itaque Hannibal ex hibernis movit et 1 nequiquam ante conatus transcendere Appenninum intolerandis frigoribus et cum ingenti periculo moratus ac metu. Galli, quos 2 praedae populationumque conciverat spes, postquam pro eo, ut ipsi ex alieno agro raperent agerentque, suas terras sedem belli esse premique utriusque partis exercituum hibernis videre, ver- 3 terunt retro in Hannibalem ab Romanis odia; petitusque saepe principum insidiis, ipsorum inter se fraude eadem levitate, qua consenserant, consensum indicantium servatus erat et mutando nunc vestem, nunc tegumenta capitis errore etiam sese ab insidiis munierat. ceterum hic quoque ei timor causa fuit maturius 4 movendi ex hibernis.

Per idem tempus Cn. Servilius consul Romae idibus Martiis magistratum iniit. ibi cum de re publica rettulisset, redinte- 5 grata in C. Flaminium invidia est: duos se consules creasse, unum habere; quod enim illi iustum imperium, quod auspicium esse? magistratus id a domo, publicis privatisque penatibus, Latinis 6 feriis actis, sacrificio in monte perfecto, votis rite in Capitolio nuncupatis secum ferre; nec privatum auspicia sequi, nec sine 7 auspiciis profectum in externo ea solo nova atque integra concipere posse. augebant metum prodigia ex pluribus simul locis & nuntiata in Sicilia militibus aliquot spicula, in Sardinia autem in muro circumeunti vigilias equiti scipionem, quem manu tenuerat,

« PreviousContinue »