At fubfidium longe defideratiffimum præbuit humaniffimus et eruditiffimus J. A. FABRICIUS is enim ad me codicum * Regii Pithoanique collationes mifit. Et ad Regium quidem MS. omnium qui noti funt vetuftiffimum, velut ad Cynofuram, dirigenda videbatur hæc editio. Quinetiam non paucas emendationes memoravi, quæ perfpicaciffimo fummi Bentlei debentur ingenio; plurefque memoraram, fi vir celeberrimus, ut facere ftatuerat, in Animadverfionibus huic libro fubjungendis oftendiffet, quibus fundamentis nixæ fuerint. Cum tamen ea fpes decolaffet; multas lectiones, quas ille recipiendas judicarat, a fide codicum pendere declaravimus: id quod, ut opinor, Lectorem juvabit; hoc enim modo non temere nec fine gravi caufa vulgatam lectionem deferi videbit. His opibus inftru&tus, multas, nifi fallor, mendas fuftuli, quibus folennis incuria librariorum fimul ac audacia nimia Criticorum Ciceronem macularant. In reliquis adnotationibus id egi ut dogmata paulo obfcuriora aut *Editionem Seb. Gryphii, 1535. cum codice Regio contulit vir doctus, A. D. 1623. et cum MS. Francifci Pithai, A. D. 1597. Mutilus Pithoeanus, nec incipit nifi paullo poft initium lib. ii. cap. 19. adeoque diverfus eft ab eo, quem Gulielmius adhibuit. hiftorias non ita pervulgatas illuftrarem: tritas enim et obvias non attingendas putavi. Fruftra itaque de Herculis laboribus, de Alemæonis et Oreftis infania, de Sardanapali luxu, ac id genus aliis, hic quærentur Commentarii. Ubique proftant Lexica, ex quibus affatim hauriri poteft talium næniarum cognitio. Plerofque Græcorum fcriptorum locos, quos vertit Cicero, jamdudum indicarunt Petr. Victorius, Joach. Camerarius, et Henr. Stephanus. In nonnullis etiam teftimoniis ad Hiftoriam spectantibus præivit Fr. Fabricius: fed ea perpauca funt et vix unquam fine auctario prolata. Hæc fuere memoranda, quoniam candoris eft, per quos profecerim, ingenue confiteri. Forfan etiam utiles fuiffent M. A. Mureti notæ in primam Tufculanam : fed eas, quamvis fedulo quæfitas, reperire non contigit. Vale. 1709 TESTIMONIA DE MS. REGIO. CL. SALMASIUs in Epiftola ad CL. SARRAVIUM, pagg. 235, 236. UNO ac perpetuo ductu fine ullo interftitio voces omnes exarari folebant, et fententiæ etiam continuari: nifi quod, ubi perfecta fuerat, non in eadem linea alteram aufpicabantur; fed principium alterius lineæ five verfus inchoabant. Inde nata diftinctio per verfus, qui majores aut minores erant, prout fententia pluribus aut paucioribus verbis abfolvebatur. Interdum quippe duas, interdum tres aut plures lineas finguli verfus occupabant. Græci siyos appellant. Opera autem ipfa numerabantur per verfus, quorum fumma in fine libri fubducta notabatur. Inde TAds Bixio de grandi volumine dicebant. Diu duravit hæc ratio. In veteri codice Epiftolarum Pauli, qui penes Puteanos eft ad finem, totius Scripturæ facræ librorum sxquarşlav notatam invenies. Quæftiones Tufculanas in antiquiffimo exemplari Bibliothecæ Regiæ ita per verfus diftinétas reperis. Idem SALMASIUS in Prolegomenis ad SOLINUM, cap. v. SCIENDUM extare in Bibliotheca Regis codicem Tufculanarum Quæftionum manu exaratum fatis magnæ vetuftatis ; in quo non ordine continuo, ficut in aliis tralatitium eft, libri defcripti feruntur, fed faltuatim per inæquales periodos, eo prorfus modo quo Biblia facra videmus. MARQUARDUS GUDIUS ad PHEDRI lib. i. fab. 25. EXSTAT Lutetiæ in Bibliotheca Regia Ciceronis Tufculanarum Quæftionum codex vetuftiffimus et incomparabilis, per verfus diftinctus. |