Page images
PDF
EPUB

cum serenissimi vultus hilaritate, te et intelligere omnia quæ dicerentur, et favere dicenti testareris, adeo sum voluptate et admiratione captus, ut exinde non jam ut meam tantummodo regnorumque Tuorum, sed ut omnium virtutum ingeniorumque Principem, colendam esse statuerem. Atque eundem sequenti biennio favorem sum expertus, quoties Ubsaliam regressa, de rebus

quas

mandaveras verba facientem audivisti. Subinde vero majoribus me cumulatura beneficiis, nihil tale non sperantem modo, sed ne cogitantem quidem, in aulam evocasti : ubi quæ statim, aut mox a te acceperim, vix longo sermone possem enumerare. Præfecisti me Bibliothecæ Tuæ, qua nulla sub initia statim sua fuit locupletior, cujusque auxilio etiam in his concinnandis Supplementis maximopere sum adjutus. Historiographi titulum imposuisti, ut res nostra memoria gestas gerendasque, cum Tibi videretur, posteritati traderem. Habitationem in Regia Tua, non commodissimam modo, sed etiam (quod magis, ut in loco celeberrimo, mirum est) tranquillissimam; salarium, ut re ipsa experior, invidiosum, tribuisti. Et cum hæc longe maxima viderentur, effecisti ut præ illis, quæ secuta sunt, possint leviora censeri. Cum enim Græcarum literarum amore flagrares, sensus eminentissimorum in civili sapientia hominum ab ipsorum ore cupiens haurire, nescio quomodo ignarum quid ageretur, sed sensim irretitum, ad istud magisterium ita propulisti, ut tum demum me serio docere intelligerem, cum Te jam multa serio viderem didicisse. Ista Tua arte factum est, ut eo tempore, quod intra proximum biennium Regina regnans, et belligerans, et Comitia sæpe, et Senatum quotidie, et negotia alia plurima indesinenter habens, huc impendere potuisti, jam eo processeris, ut post experimenta in Polybio, in Plutarcho facta, Platonem (at quem virum !) ita legas, ut operæ meæ vix leviter egens, cursim exponas eleganti Latinitate verbisque significantissimis : adeoque nonnunquam vitia versionis, ab eruditissimis hominibus magno labore

procuratæ, per Te animadvertas, atque veris rationibus coarguas. Quibus ex rebus omnibus tantum tamque varium purissimæ voluptatis fructum capio, ut apud intimos familiarium simpliciter fateri soleam, me, si quid ad officium istud impendi temporis, aut laboris, aut denique cogitationum et fidelis curæ, (molestias enim, conscientiam testor, sensi nunquam,) id omne mihi cujuslibet horæ pretio, quam apud te exigere licuit, abunde pensatum arbitrari. Ut enim alia taceam, quantum in hoc uno est, Clarissimæ Regum adesse quotidie, apud Te conspici, a Te respici, familiaris speciem, locum, gratiam obtinere ? Certe tanta mihi felicitas mea visa est, ut non injuria timere jam ipsam inciperem. Quanquam enim per gratiam Dei quotidie me his omnibus exspolio, deserere haud deseri certus, tamen imbecillitate animi, et felicitate nimia poteram insolescere, nisi certis argumentis in tempore docuisses, tantam fortunam non tam alieni meriti, quam Tuæ voluntatis et gratiæ donum esse. Ceterum in hoc ipso, quod tantum esse dixi, quot sunt eximia et propria ? Tantum vocationi meæ et studiis mancipatus, hoc est, ut qui optimo jure, liber, nullis ab officio meo alienis ministeriis deteror : nec tempori modo valetudinique, sed etiam modestiæ ac pudori meo consulis. Non appareo, nisi cum studia tractantur : ne ad hæc quidem injussus irrumpo, ut otiosus et mutus spectator astem, cum temporis deperditi detrimento subiturus etiam ludibrium stolide ostentatæ familiaritatis. Nec operam meam vilem habes. Nihil tractamus quod tegi, nihil quod excusari sit opus. Dignas eas curas homine, dignas Rege, fateri cogitur, quisquis non mavult imperitiam suam inscitiamque confiteri. Atque hactenus eorum retuli partem, quæ mihi præstitisti. Sed urgent locumque residuum postulant quæ cum in alios contuleris, tanto magis in me collata esse judico, quod etiam pro aliis meæ preces valuerunt. Qua in confessione profecto subvereor, non modo ne mihi possit esse invidiosa, sed etiam ne Tuam quoque Majestatem incessere audeant homines, quasi ad concedenda, quæ peterentur, æquo fueris indulgentior. Quibus respondeo, me haud dubie agnoscere et mirari bonitatem Tuam, quæ meritis meis longe majora tribuerit; sed tamen illos etiam facile æqualia aut potiora impetraturos, si respicere velint, quæ ego respexi. At quænam ista sunt? Primum, ne quid peterem, quod in se non esset æquum: alterum, ne, quod officio Majestatique Principis meæ non congrueret: tertium illud erat, quod per omnia ista commoda, quæ aliis impetravi, ne unius quidem, quod sciam, oboli pretio factus sum locupletior. Ceterum in his angustiis, ubi cogitare p'ura quam scribere licet, multa veniunt in mentem, quæ cogor prætermittere. Hoc tamen dicam, me dubitare, utrum ob parva beneficia, quæ me deprecante hominibus tribuisti, an ob magna plus Tibi debeam. Nam ut in his pretium rerum, ita in illis humanitatis majus est, quod animum istum quantælibet magnitudinis capacem interdum ad tam exigua demisisti. Regem fuisse accepimus, qui, philosopho petente drachmam, conveniens hoc Regi munus esse negaverit; atque, eodem mox petente talentum, negaverit hoc conveniens esse philosopho. Tu eodem illo sophismate magnificentius usa es: in parvis, quæ me deceret accipere respiciens; in majoribus, quæ Te dare. Ergo pari clementia et miserorum aliquot hominum (quos ob hoc ipsum Tibi commendavi, quod quia miseri erant, eorum nemo miserebatur) habuisti rationem : et id fecisti, quod adhuc vix proferre audeo, tum ob magnitudinem rei, tum ob magnitudinem gratiarum, quas Tibi, cum debeam amplissimas, in præsentia minime possum explicare. Sed fortassis ego sum ineptus, qui Tua beneficia putem ullius oratione disertius, quam Tuis factis operibusque laudari posse ; aut mea egere commendatione, quod Vangionum urbi majorem pecuniæ, in militum stipendium debitæ, partem clementissime remisisti. Quo beneficio conservatam illam esse reor, et rite atque ordine facturam, si Te tanquam alteram conditricem suam, in omne deinceps ævum, quam poterit exquisitissimis honoribus colendam arbitretur. Habebis igitur et Vangionum Rempublicam, et me privatim, in perpetuum hac obligatione devinctos, et in solidum debendi reos. Nec enim dicere queam, uter majori Tibi jure omnia debeat, quæ accepit hoc beneficium, an qui impetravit. Potestne adhuc superesse quicquam, quod his omnibus, quæ dicta sunt, æquandum, aut etiam præferendum videatur? Est certe. Meliorem enim me facere promisisti, non modo ut omnes, legibus moribusque; neque ut multos, exemplo; sed, ut neminem adhuc alium, quadam quasi conversandi solicitudine curaque, Spopondisti namque mecum inquisituram, hoc est, ostensuram, quales oporteat esse viros prudentes, quibusque possint vestigiis deprehendi. Hoc autem cum didicero, multo me quam sim in præsentia meliorem fore confido. Istud igitur promissum tanti facis ? inquies. Tanti, DOMINA, ut isthac obligatione Te ne regni quidem accepta parte cupiam liberare. Neque vero Tibi, quandocumque jusseris, mentem illam veris clarisque rationibus approbare defugio. Atque hoc Tibi præstare neque injucundum erit, ut conjicio, neque difficile, quæ ad ejus prudentiæ fastigium eniteris, qualem inter eos, qui volunt eruditi videri, facilius invenias, qui doceant, quam qui noverint. Hac igitur re merito glorior, qua non alios modo hominum felicitate videor supergredi, sed Salomonis etiam ministros, quos ob auditam Regis sapientiam merito beatos prædicari sentio, beatiores tamen futuros, si etiam peculiari quadam cura, quod non legitur, instituere ipsos ac edocere voluisset. Verum, ut animadverto, quem mihi nec animus, nec argumentum fecisset, eum charta facit scribendi modum. Desinam igitur, DOMINA, cum Tuam Majestatem suppliciter fuero veneratus, ut non tam libellum istum Tibi dedicari putes, quam totum meum animum, affectum, studium, quicquid denique sum, et possum, et habeo, ut Tua causa simpliciter velim omnia, nulla cum exceptione cujusquam rei, nisi quæ vel conscientiam meam læderet, vel vires egrederetur. SERENISSIMA. ET. OPTIMA. REGINA Deus. Te. Servet. INCOLUMEM! Vovebam Holmiæ, A. D. xv. Kal. Decembres, Anno Christiano MDCXLIX.

Delph. et Var. Clas.

Livius.

5 A

1402

LECTORI BENEVOLO S. P.

CAUSA mihi scribendi, justæ VOCATIONIS officium, et voluntas ejus, cui post Deum obedire maxime debeo. Materia, vetus Romana Historia, quatenus a Livio quondam exposita, post ple. ramque Auctoris ejus partem deperditam, in multis aliis Antiquorum libris varie dispersa, latuit verius, quam extitit. Hanc ego pro virili parte erui, contexui, etiam expolivi: hactenus utique, ut situs atque squalor detergeretur : festinanter certe, quartum decimum intra nensem, postquam iterum Bibliothecæ meæ copia facta, libris effectis quadraginta quinque ; quanquam impedirent morbi, curationes, molestiæ negotiorum, calumniæ litium, quarum rerum nunquam lætior seges fuit. Adhibui tamen diligentiam et judicium quod potui. Et tibi quidem judicare licet, Benigne Lector; me vero non piget confiteri de animi mei sententia, me neutiquam metuere, ne quis ex omnibus his scriptoribus, qui sunt in hominum manu, aliquid efficiat in hoc genere concinnius, copiosius, verius. Neque tamen is sum, qui me nusquam erravisse putem. Sed sicubi impegi, rem ita comparatam intelliges fuisse, ut non sine ratione quadam erraverim ; hoc est, ut errorem esse hominis, non pecudis, appareat. Monitus autem gratanter emendabo quod opus fuerit; et, si tibi studium meum probari cognovero, posteriorem quoque Tomum, quamprimum ejus rei facultas dabitur, extrudam. Vale. Dab. Vormatiæ, ex Museo meo, A. D. IV. Kal. Septembr. Anno Christiano MDCLIV.

Hoc monitum præfixum reperitur librorum, nempe a libro xlvi. ad editioni Supplementorum Livianorum xcv. In illa editione monitum hoc appi 1662. , Argentorati et Franco- carebat nota loci et temporis, quæ furti, quæ præter decem libros jam postea adjecta in Doujatiana est. ante Holmiæ editos continebat ad. Crev. huc supplementa quinquaginta Livii

« PreviousContinue »