Page images
PDF
EPUB

Polyæn. Strateg. VIII. 15.

triæ affectibus aliis omnibus anteferre satis didicisse. Verum enimvero, quicquid in hoc adolescente metuendum fuit transactum est; bona autem, quæ mens illius indolesque, ac sub me non ineptissimo magistro, uti vobis visus sum, instituta et exercita virtus pollicentur, adhuc expectari possunt, nisi spem istam, non quidem iniqua, sed tamen intempestiva severitate præcidimus. Multis initio rerum gerendarum impegisse, ad prudentiam et cautionem profuit: qui erroris admoniti, mediocria sæpe damna ingenti utilitate redemerunt.

6. Et nescio an non ad fortunæ potius invidiam, quam hominis cujusquam peccatum referri verius sit, quod et reipublicæ nostræ, et Fabiæ gentis diuturna felicitas mediocri detrimento castigata est: quanquam benevolentia magis hæc Deorum, quam invidia vocanda sit, cujus beneficio adversus exitiabilem superbiam, quæ res nimium secundas sequi solet, non tam damnosa civitati clade, quam ad documentum efficaci, conditionis humanæ admonemur. Quicquid id est, Quirites, mihi certe sinistri aliquid præsagiebat animus, cum die comitiorum solicite vobiscum agerem, ne filium meum consulem faceretis. Cum enim Val. Max. patrem meum, avum, proavum, alios majores meos sæpissime, adhæc meipsum quinquies hoc magistratu functum esse cogitarem, incipiebam vereri, ut eadem in gente summos honores continuari, vel Dii, vel homines, animo satis æquo paterentur. Atque utinam vel isto tempore preces meæ valuissent; vel vobis beneficium vestrum tueri placeret! ne quod honoris causa, me recusante, tribuistis filio meo, inaudita hactenus ignominia occasio utrique fieret; vosque temeritatis argueremini, quos, si priorem de Q. Fabio sententiam alio judicio rescinditis, aut dedisse imperium sine causa, aut abrogasse, posteri credent.

iv. 1. 5.

[ocr errors]

7. At si mitiora decreveritis, et vestra vobis auctoritas, et Fabiæ gentis existimatio salva erit, errorque juvenilis, uti cum aliquo reipublicæ damno commissus est, ita majore cum ejus emolumento emendabitur. Sed quis spondere hoc ausit? Ego, Quirites; ego pro filio meo Val. Max. sponsorem me reipublicæ dabo: et, quod senatui populoque Romano, deinde nostræ domui felix faustumque sit,

v. 7. 1.

consuli legatus ibo, particeps futurus omnis fortunæ, quam aut invenire dabitur, aut facere. Viget adhuc animus; neque, ut in hac ætate, virium corporis pœnitet: possum perferre militiæ labores, possum in acie stare, et, si nihil aliud, memoria veterum pugnarum terrere hostes, alacritatem augere nostrorum; et, quod caput est, possum adolescentiam consulis, quæ sola rerum secius gestarum causa est, regere consilio, et ætatis præfervidæ impetus senili cautione temperare. Nisi filii ingenium tenerem, eumque recte monenti morem esse gesturum confiderem, nollem in fine prope vitæ sine dedecore actæ, post tot consulatus ex sententia mea vestraque gestos, post ingentes victorias et illustres triumphos, tot annorum laboribus periculisque partam belli domique gloriam, unius juvenis inconsulta temeritati corrumpendam permittere.'

8. Huic orationi nec ad movendos præsentium animos pondus, nec ad sponsionem melioris eventus fides defuit. Summo omnium consensu legatione decreta, rebus omni- Dio apud Vales. bus intentissima cura provisis, non minore favore speque profectus consul est, quam paulo ante conviciis et indignatione redierat. In itinere deinde et castris nihil non ex disciplina veterisque imperatoris artibus curatum est: et socii, quos Q. Fabius pater multis beneficiis et virtutis admiratione devinxerat, ad omnia quæ imperabantur, præsto fuere. Milites etiam ipsi, delendæ ignominiæ cupidi, confisique consiliis ejus ducis, sub quo eandem illam gentem a se patribusque suis sæpe fusam fugatamque meminerant, copiam cum hoste confligendi dari votis omnibus desiderabant. Neque minores a recenti victoria Samnitibus animi erant: ita cum hi partum decus retinere, illi recuperare amissum niterentur, summis utrimque viribus concursum est. 9. Et jam deteriore loco res Romana esse cœperat, Oros. III. consulemque ipsum dux hostium C. Pontius Herennius. cum delecta manu circumveniebat; cum, animadverso filii periculo, Maximus in confertum Samnitium agmen admisso equo se intulit. Secutus est equitum globus, supra solitam alacritatem pudore accensus, si tot florentissimi juvenes animis et robore a sene vincerentur. Hic impetus totius prælii fortunam traxit. Sustinuere primum Roma

22.

Zonar.

runt.

næ legiones hostem, equitatus audacia animatæ, mox impulerunt; frustra obnitente Herennio, qui omnibus boni et ducis et militis muneribus eo die functus, dum redintegrare ordines, retinere fugientes, obsistere ingruentibus tendit, neque inhibere fugam suorum potuit, et opportunitatem evadendi ipse amisit. Capta cum duce millia Samnitium quatuor: ad millia viginti prælium et fuga hauseEtiam castra hostium in potestatem redacta sunt, cum ingenti præda, quam statim agri hostium late vastati, passimque expugnata, aut dedita oppida luculenter auxeEutrop. II. runt. Tanta rerum commutatio accessione unius hominis facta est, ut paulo ante victor exercitus a victo cæderetur : et eum imperatorem, a quo fusus fugatusque consul fuerat, ipse nunc captivum abduceret, ingens populo Romano spectaculum, et ornamentum triumphi sui: quem anno sequente ad urbem reversus summa omnium voluntate impetravit.

Zonar.

10. Dum hæc a Fabiis in Samnio administrantur, etiam alter consul, D. Brutus, cui Falisci provincia evenerat, prosperis rebus usus est. Quippe adjutus a Sp. Carvilio legato, (nam et Bruto legatum adjungi placuerat,) viro bellorum et hostis gnaro, adversus quem superiore anno consul rem feliciter gesserat, et ceteræ Etruriæ partem non exiguam perpopulatus est, et Faliscos occurrere ausos prælio vicit. His rebus in urbem nuntiatis, cum tempus comitiorum venisset, consulesque a rebus gerendis avocari parum e republica videretur, interregnum est initum. Liv. XXVII. Interrex L. Postumius Megellus, comitiis quæ ipse habebat, consul declaratus est: nullo ad eam diem exemplo, Liv. 111.35. præterquam Appii Claudii, quod bonus nemo probaverat. 11. Sed Postumius non minore arrogantia magistratum

6.

[ocr errors]

gessit, quam acceperat. Jam primum nobilitate generis, et tertio tum consulatu inepte ferox, collegam ejus anni C. JuDionys, ap. nium Brutum, plebeium hominem, ut se longe inferiorem, olim habebat despectui. Ut vero de provinciis agi cœptum est, neque comparare cum Bruto, neque sortiri voluit, 'administrationem Samnitici belli extra ordinem' poscens,

Vales.

A. U. C. 461. A. C. 291. L. to Coss.
Post. Megello 111. C. Jun. Bru-

[ocr errors]

x. 33.

'tanquam sibi debitam,' quod duobus prioribus consula- Liv. IX. 44. tibus res sese magnas adversus eundem illum hostem gessisse' diceret. Multis in senatu contentionibus jactato negotio, cum C. Junius se hominem novum adversus Suidas in Ποστούμιος. gratiam et potentiam college jus suum obtinere non posse Dionys. videret, ad extremum, 'ne discordia consulum bono publico fraudi esse, sponte se cedere' testatus est.

Val. Max.

1. 8. 2.

XV.

12. Premebat adhuc urbem agrosque pertinax contagionis malum; quod tertium jam annum expertis omnia, neque divina ope ulla, neque humana pelli potuerat. Igitur sive Sibyllinis ex libris, sive Delphici oraculi admonitu Ovid. Met. (nam hoc quoque traditur) decem legati missi sunt, qui Esculapium ab Epidauro, qua in urbe natus esse credebatur, Romam arcesserent. Quanquam enim perplexum Pausan. 11. satis responsum erat, neque providere eventum rei Patres Ovid. poterant, obsequendum tamen Diis statuerunt; ipsos viam explicaturos esse rati, qua possent eorum fata procedere. Res inde mira dictu sequitur, sed multis fidisque auctoribus, ipsaque structura ædis, quæ tum in Tiberis insula facta dedicataque est, compertæ veritatis. Cum apud Epidaurios mandata legati Romani edidissent, excepti Val. Max. quidem benigne, sed quia parum liquebat quid concedi posset, ut ipsi deportarent, quicquid ex usu videretur, in templum Esculapii deducti sunt.

Rom. 94.

13. Apud Græcos ferme locis apricis excelsisque numi- Plut. Q. nis istius constitutæ sedes sunt. Epidaurii quoque quin- Liv. XLV. que millibus passuum ab urbe distans templum habebant, 28. celeberrima iis temporibus fama, donisque hominum, qui valetudinem credebant ibi recepisse, prædives. Huc adducti, dum ingentis molis simulacrum, Thrasymedis Parii Pausan. 11. nobili ingenio fabrefactum, admirantur, ingens repente serpens ex ipsis adytis prolapsus animos omnium horrore

e

d C. Junius se hominem novum] Hanc C. Junium Dionysius quidem dicit fuisse τῶν νεωστὶ παρελθόντων εἰς γνῶσιν. Sed hac verba benigna interpretatione mollita possunt ita accipi, ut C. Junius ex ea domo ortus fuisse dicatur, quæ non ita pridem ad honores pervenisset. At vero

homo novus is est qui nullas ima-
gines habet, cujus majorum ne-
mo honores gessit. C. Junius
autem patrem habuisse videtur
C. Junium Bubulcum Brutum,
ter consulem, censorem, dicta-
torem, et bis magistrum equi.
tum. Crev.

e Repente serpens] Qua arte

Auct. de

22.

Paul. Diac.

11. 11.

Val. Max.

[ocr errors]

summo et religione perfudit. Sacerdotes enim venerabundi, vir. illustr. ipsum in hoc angue numen esse, et nonnunquam hac Ovid. Val. forma conspici, salutari semper ostento,' clamitabant. Max. Biduo conspectus in templo serpens, deinde iterum reconHist. Misc. ditus est: tertio die per medios spectantium venerantiumque cœtus recta perrexit ad portum ubi Romana triremis stabat; quam ingressus, in tabernaculo Q. Ogulnii, qui Liv. Epit. princeps legationis erat, multiplici spirarum orbe se comAuctor de posuit. Ferebatur antiquitus fabula, eundem illum Æsvir. illustr. culapium, forma serpentis indutum, aliquando Epidauro Sicyonem mularum jugis deportatum fuisse, Nicagora quadam, Echetimi uxore, deducente.

XI.

Pausan.

vir. illustr.

Ovid.

Ovid.

Ibi

14. Læti ergo prodigio Romani, tanquam præsentem Deum veherent, vela dedere, paucisque diebus interjectum Auctor de mare pérmensi prosperrimo cursu Antium tenuerunt. cum inhorrescens mare navigationem impediret, prorepens ex navigio serpens, qui totum per iter quietus ibi se tenuerat, in vestibulum fani, quod ea urbe celeberrimum erat, Val. Max. allabitur, eoque loco tres continuos dies exigit, magno cum metu legatorum ne avelli inde non posset, quod toto eo tempore ad consuetos cibos non reverterat; donec navigio redditum magna cum alacritate Romam detulerunt. Ad spectaculum incredibilis rei tota effusa civitate, passim in ripa fluminis quo subvehebatur positæ aræ sunt, accensique odores, et victimæ cæsæ. Jam ad eum locum perventum erat, ubi divisus modico intervallo Tiberis insulam efficit; cum relicta nave serpens eam insulam, quæ post Æsculapii vocata est, natatu petens, cerni ulterius ab hominibus desiit. Patres delectum a Deo locum interpretati, Liv. Epit. decreverunt, ut eadem in sede templum Æsculapio strueretur.' Morbi, sive illa ope, sive quod alioquin desituri Tabul. mar- fuerant, cessavere. Templum mox insignibus donariis, et mor. apud hominum, qui remediis salutaribus ab eo numine se adjutos de Arte ferebant, prædicatione nobilitatum est.

Sueton.

Claud. 25.

X1.

Mercurial.

Gymnast.

1. 1.

Dionys. ap.
Vales.

15. L. Postumius consul superbiam, in urbe adversus collegam suum exercitam, etiam in provinciam detulit. Cum enim Q. Fabius Gurges, qui priore anno consul

fieri hoc sine numine ullo Deo-
rum potuerit, egregie docebit

Lucianus in Alexandro, sive
Pseudomanti. Clericus.

« PreviousContinue »