Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

III. 7. 10.

XIII.

lum Romanum adjuvandum esse' dictitantes: et quanquam illorum opera Romani non sunt usi, senatu respondente, se consuevisse talia bella suscipere, quæ suo Val. Max. milite geri possent;' fœdus tamen inter utrumque populum quarto renovatum est. Prioribus capitibus additum, ut, Liv. Epit. sive Romanus populus, sive Pœnus cum Pyrrho fœdus faceret, nominatim exciperetur, ut his populis invicem Polyb. 111. auxiliari liceret, uter eorum bello peteretur; utque quoties utrivis eorum auxilio opus esset, naves a Carthaginiensibus præberentur; stipendia suis quisque daret; auxilia Punica Romanos mari juvarent; exire navibus invita ne cogerentur.'

25.

48. Quo confecto, per speciem pacis concilianda Pyr- Justin. rhum adierat Mago, speculaturus consilia regis, quem in Siciliam acciri Carthaginienses audierant; classemque Romanis obtulerant, non tam illorum caritate curaque, quam ut Pyrrhus, Italico bello implicatus, res Pœnorum in insula magnis successibus efflorescentes non everteret. Tum quoque fretum, qua in Siciliam trajectus est, magno Diod. Ecl. numero navium observabant, Rhegii quidem obsidendi ex 1, xxII. studium præferentes, sed verius, ut Pyrrho transmittere cupienti viam intercluderent. His igitur de causis ad Siciliensia negotia adjecit animum: spes ipsi magnas faciente cum rerum ipsarum statu, tum etiam legationibus Siculorum, quæ aliæ super alias ex insula venientes, omnium votis expeti eum' affirmabant, tanquam unicum levamen malorum, quibus miserrima terrarum nunquam acerbius conflictata esse videbatur.'

ex 1, xxi.

49. Nam post Agathoclis miserabilem magis quam in- Diod. Ecl. dignum exitum, Mono quidam, Ægesta Siciliæ urbe oriundus, qui et venenum regi dederat, affectata tyrannide, a Syracusanis Hiceta prætore pulsus, ad Carthaginiensium opes se contulerat. Ita bellum gravius, et Syracusanis adversum fuit, per quod tamen privatim opes Hicetæ creverunt: qui postea versis in Agrigentinum Phintiam armis Diod. Ecl. inquietam diu insulam tenuit; donec Thonionis cujusdam audacia principatu, quem nonum jam annum obtinebat, pelleretur. Thonioni dominationem retinere nitenti exortus est adversarius ex Syracusana nobilitate Sosistratus:

ex l. xxii.

24. Diodor.

[ocr errors]

diuque certatum inter hos armis est, insulam, quæ SyraLiv. xxv. cusanæ urbis pars est, (ipsi Nasum' vocant,) obtinente Thœnione, cum in cetera urbe Sosistratus tyrannidem ageret. Postremo cum utrimque nihil ex his discordiis præter communem interitum imminere cernerent, vocandum esse Pyrrhum consensu decreverunt: qui gener AgaAppian. ap. thoclis, filio ex Lanassa suscepto, successioni proximus, Fulv. Ursin. animoque et viribus ad constituendas res Siciliæ suffecturus habebatur. His accedebant Agrigentini Leontinique principes, qui et ipsi suarum urbium, totiusque adeo insulæ imperium offerentes, una voce rogabant, ut quamprimum in Siciliam trajiceret, fessis rebus, et laboranti sub barbarorum armis libertati, præsentia sua succursurus.'

Plut. in Pyrrho. Just. XVIII.

2.

Diodor.

Plut.

Appian.

Plut.

50. Carthaginienses enim, Syracusanorum agris vastatis, ipsam quoque urbem classe centum navium et pedestri quinquaginta millium exercitu terra marique clauserant. Igitur Pyrrhus, non ultra differendum ratus, Cineam, cujus ingenio fideque plurimum uti consueverat, præmittit, cum Siculis civitatibus conditiones legesque fœderum et amicitiæ compositurum. Ipse socios discessum ægre ferentes consolatus, si a Romanis premerentur, e vicina insula in tempore affuturum esse, novorum etiam sociorum accessione instructiorem,' spopondit. Cum autem præsidium in urbe Tarentina relicturus esset, ægre passi Tarentini, ut sibi vel præstaret promissum auxilium iis conditionibus quibus venisset, aut saltem urbem suam relinqueret liberam,' postulaverunt. Neutra res impetrari potuit, nihil æqui respondente Pyrrho, sed jubente suum tempus expectari.

51. Has inter curas Epirotæ regis, consulibus bellum adversus ceteros hostes facilius fuit. Res itaque contra Liv. Epit. Etruscos, Lucanos, Bruttios, et Samnites prospere gestas

XIII.

hoc tempore lego. Cum Etruscis minus fuisse certaminum apparet, quod ex eo bello triumphatum non est. Neque cum universa gente, sed cum una aut altera civitate pugnatum esse puto, quæ a Samnitibus discessu Pyrrhi se nudari sentientibus acrius solicitatæ, posita nuper adversus Romanos arma resumserint. Ceteris in populis, uti major aliquanto belli moles, ita victoria illustrior fuit. C. Fa

bricius consul, profecto, ut conjectura est, in Etruscum bellum collega, quod Epirotis cessantibus unus consularis exercitus sufficere videretur, Lucanos, Bruttios, Tarentinos, Eutr. 1. 11. Cic. pro Samnitesque cecidit: civitates aliquot, in quibus et Heracleam, astrinxit fœderibus: deque his populis omnibus 22. ante diem Idus Decembres triumphavit.

Balbo, c.

Fasti Ca

pitol.

52. Comitiis deinde peractis consules in annum sequentem designati sunt P. Cornelius Rufinus iterum, C. Junius Brutus iterum. Cum Rufino nobiles etiam alii Quintilian. petierant; sed hic ut fieret, effecit Fabricii favor: qui x11. 1. tempora reipublicæ habens in consilio, patriæ salutem privatis inimicitiis anteponebat. Nam ex dissimilitudine morum simultas inter hos fuerat, cum Fabricius, egregie Dio ap. firmus adversum pecuniam, una communis boni cura duce- Vales. retur; Rufinus, opum cupidior, multa privati quæstus studio consuleret ageretque. Verumtamen cum cetera industrius et bonus imperator esset, competitoribus haudquaquam pari armorum peritia et usu præditis Fabricius præferendum esse judicaverat. Ferunt, cum ei gratias deinde Cic. de Or. Rufinus ageret, quod se homo inimicus consulem fecisset, bello præsertim magno et gravi;' respondisse, non esse 8. mirandum, si compilari, quam venire maluerit.' Magna enim bellorum moles in Italia supererat: et Pyrrho in Sicilia (erat enim jam transgressus) omnia sibi prona reperiente, haud abs re metuebatur, ne paulo post auctis accessione nobilis insulæ viribus ad bellum Romanum - gravior hostis reverteretur.

11. 66.
A. Gell. IV.

Delph. et Var. Clas.

Livius.

5 E

SUPPLEMENTUM

LIBRI XIV.

HISTORIARUM

T. LIVII PATAVINI.

Appian. ap. 1. Dum hæc in Italia geruntur, Pyrrhus, exercitu et ele

Fulv.Ursin.

XIV.
Diodor.

Ecl.l. XXII.
Dionys.
Vales.

ap.

Liv. Ep. phantis in naves impositis, ex Tarentino portu in Siciliam trajecit: " postquam biennium, et menses præterea quatuor, in Italia fuisset. Deductus a Thonione, qui cum navibus occurrerat, maximaque Siculorum alacritate exceptus est, oppida sua, copias, pecunias, naves, certatim tradentium. Ideoque Græcarum urbium omnium imperio brevi potitus, etiam Punicam ditionem universam armis obtinuit, una excepta urbe Lilybætana, quam opportunitate situs adjuti Carthaginienses nequicquam oppugnante Pyrrho retine

Diod. Ecl. bant.

Unde non absque causa spes ingentes animo complexus, relictis maximo filiorum patriis opibus, ex duobus Just. XXIII. reliquis, regem alterum Italiæ, alterum Siciliæ constituere

3.

Plut, in

Pyr. c. 51.
Dionys.

agitabat.

2. Erat omnino regis istius ea tempestate magna fama, magnæque virtutes et Siculi per annos sane multos externa simul ac civilia bella, et, nocentius utrisque malum, tyrannidem passi, vel mediocrem aliquem Principem gratantibus animis laturi videbantur. Sed tamen ipse paulo post, ad exigendas ab invitis pecunias, et potentiorum cædes versus, odium immane concitavit: etiam accedentibus cupidita

A. U. C. 475. A. C. 277. P. Cornelio 11. C. Junio 11. Coss.

T. LIVII LIBRI XIV. SUPPLEMENTUM.

tibus et arrogantia ministrorum, quorum ei vitia non minus ubivis quam sua nocuerunt. Adeo post primam illam et præcipuam curam, ut ipsi quam optimi sint, nulla aut dignior, aut salubrior esse regibus solicitudo potest, quam ut amicos ex virtute deligant: quando inter privatos ob suam quisque culpam exosus est, Principibus etiam aliena peccata imputantur. Sed hæc postea secuta sunt.

1467

3. Tum vero calentibus adhuc studiis, primum a Tau- Diod. Ecl. rominitanorum principe Tyndarione, (nam ea parte insulæ primum appulerat,) mox a Catanense populo maximis honoribus acceptus cultusque, cum pedestri exercitu Syracusas versus processit. Classem haud procul littoribus circumduci jussit, paratam instructamque: nec enim citra prælii discrimen aditum ad Syracusanam urbem daturæ Carthaginiensium naves videbantur. Sed evenerat, ut paulo ante hoc tempus triginta naves Punicæ alios ob usus a classe discederent; quæ quia nondum reverterant, cum reliquis aleam belli tentare Pœnorum imperator recusabat. Igitur nemine prohibente ingressus, Thœnione Dionys. et Sosistrato tradentibus, pecuniam publicam, naves tectas Diodor. centum viginti, apertas viginti, tela, machinas, ceterumque belli apparatum accipit. Hoc agenti superveniunt a Leontinis legati, quorum princeps Heraclidas urbem suam regi, prætereaque copias, peditum millia quatuor, equites quingentos, offerebat. Neque segnius aliis ab urbibus Plut. occursum est, quodam veluti torrente fortunæ. Pyrrhus Diod. Ecl. humaniter exceptos habitosque, conciliata omnium voluntate, suam quemque in civitatem remisit; ampliores jam animo spes agitans, et, si destinata porro ita fluerent, etiam in Africam transiturus.

1. XXII.

4. At sociis ejus in Italia haud perinde lætæ res erant : quos, absente rege et robore exercitus, adversus infestiores quotidie Romanos Milo cum parte copiarum Tarenti re- Zonar. lictus non satis tutabatur. Hactenus tamen profuit, ut Tarentinis ad tempus dilatis ambo consules in Samnium signa converterent. Samnites, cum agros suos uri, castella expugnari, totam belli molem in se versam, seque a sociis derelictos esse cernerent, animis ac viribus impares, desertis oppidis atque vicis in montes excelsos et arduos, cum uxoribus suis liberisque, ac carissimis rerum, quas inter

« PreviousContinue »