Page images
PDF
EPUB

Zonar.

sionemque Miloni præbuit, qua non arx modo, sed etiam urbs ipsa Romanis traderetur.

46. Carthaginienses hoc eventu minime læti, sed amicos Romanorum se ferentes, neque aliam ob causam quam ad expellendum Milonem venisse, discesserunt. Auctores Oros. iv. 5. habeo, Pœnos a Romanis monitos, 'si Tarentinæ rei se immiscerent, contra fœdera facturos videri,' non modo deOros. IV. 3. nuntiationem hanc insuper habuisse; verum etiam in acie Liv. Epit. Tarentina contra Romanos auxilia Punica stetisse: qua ex offensa maxime bellum, quod adversum Carthaginienses in Sicilia gestum est, eruperit: quanquam Pœni perjurio culpam tegere volentes, nihil ab se dolo malo factum esse,' juravissent. Ego, sicut non abnuerim vel inter Paul.Diac. ipsos duces tale quid agi potuisse, dum Romanus Pœni Hist. Misc. præsentiam ægre patitur, Pœnus instituto suo quam potest

XIV.
Liv. XXI.
10.

Gotef. Vi. terb. XI.

11. 23.

causam prætexit; vel populos ipsos publice isthæc disputavisse; ita veriores belli mox exorti causas alias fuisse existimo; quod neque statim bellatum est, et postea natum in Sicilia bellum, ob Mamertinos præcipue, manentibus adhuc Punicis fœderibus, exarsit. Aucto ad hunc modum imperio redeuntes Romam consules a gratulantibus excepti, magno omnium favore, magnaque sua gloria triumFasti Capit. pharunt.

Justin. XVIII. 2.

47. Inter hæc Q. Fabius Gurges et ceteri qui missi Alexandriam fuerant in senatu legationem renuntiarunt: Omni se genere hospitalitatis ac benevolentiæ acceptos habitosque munera venientibus magnifica missa: majora etiam data discedentibus. Sed priora quidem illa modeste recusari, magis ex dignitate abstinentiaque Romana visum esse: cetera, quæ omnino recipienda fuissent, a se, Val. Max. priusquam aliarum rerum quicquam agerent, in ærarium populi Romani delata esse. Sed et Alexandriæ, cum ad solennes epulas invitatis, more apud reges usitato, coronæ aureæ missæ essent, eas ominis causa acceptas, noctu statuis regis imposuisse.' Senatus et successu legationis, et gravitate legatorum mire lætus, gratiis actis, quod sua continentia mores Romanos externis quoque nationibus venerabiles reddidissent,' restitui munera, quæ in æraVal. Max. rium detulerant, præcepit. Continuo populus, ita demum

IV. 3. 9.

Tac. II. Ann. 57. Justin.

Zonar.

rempublicam optime gestum iri dictitans, si ditescendi ex publicis negotiis infame studium tolleretur, idem scivit : quæstoribusque pecuniam eam uti jussi erant promte restituentibus, digni hoc abstinentiæ fructu homines, pari gloria et recusarunt Ægyptias opes, et receperunt. Q. Fabium, qui caput legationis ejus fuerat, hoc quoque nomine prælatum tot egregiis viris existimo, ut a censoribus M'. Curio, L. Papirio princeps senatus legeretur: cum Frontin.de nobilitate domus, et paternis meritis, simul consulatibus quæduct. duobus totidemque triumphis, nulli jam honori impar vi- 41. deretur.

Plin. VII.

Auct. de

48. Iisdem consulibus M'. Curius censor Anienis am- Frontin. nis aquam in urbem ducendam locavit, ex manubiis hostium. Ex quibus adeo privatim ditari noluit, ut aliquando, vir. illust. cum a malevolis interversæ pecuniæ argueretur, gutto lig- c. 30. neo, quo ad sacrificia uti consueverat, in medium prolato, juraverit, se nihil præterea de præda hostili suam in domum intulisse.' Vir profecto tum rerum gestarum magnitudine, tum etiam aliarum virtutum illustribus experimentis meritus, ut quædam ejus insigniora dicta factaque modico excursu annotentur: neque vero indignum, aut historiæ condendæ officio alienum judico, ea referri, per quæ homines in republica versaturi, haud sane minus quam consiliis operibusque militaribus, ad felicitatem ex virtute petendam instruantur.

Auct. de

49. Bello Sabino cum tantum prædæ fuisset, ut tum primum Romanos gustum divitiarum cepisse scriptor his- Strabo, 1. toriæ Fabius autumet, Curius nihil ex tam opulenta vic- v. p. 228. toria, præter conscientiam famamque, sibi vindicans, in pristina paupertate duritieque mansit: etiam publicæ continentiæ magister idem idoneus, et severus custos. Plut. in AAgri enim captivi parte maxima publicata, privatis haud pophtheg. amplius quaterna dena jugera viritim divisit. Ipse, cum vir. illustr. senatus majorem ei portionem assignaret, eodem quem ceteris dederat agri modo contentus fuit, malum esse ci- Plin.xvIII. vem' dictitans, 'cui non idem, quod aliis, satis esse posset.' Auct. de Hæc deinde in Sabinis villa Curiana fuit: in qua forte vir, illustr. rapa torrentem victi nuper Samnites cum adivissent, in- Plut. gensque pondus auri afferrent dono; Ego hæc,' inquit, Maj. c. 16.

[ocr errors]
[ocr errors]

Front. Stra

teg. iv. 3.

,3.

Cic. Cat.

1490

Plut. in

Cat. Maj.

T. LIVII LIBRI XIV. SUPPLEMENTUM.

in fictilibus meis esse malo, et aurum habentibus imperare.' Cui villæ cum vicina prædia senior Cato possideret, eo ventitabat crebro, tenuemque casam, et rusculum, quod vir tantus post tres triumphos manibus suis foderat, cum recordatione vitæ abstinentissime actæ contemplatus, animum ad parem constantiam, antiquæ simplicitatis et virtutis æmulatione, componebat. Et profecto viris haud aliis opus fuit ad imperii futuri tam firma ponenda fundamenta, quæ et impositam molem perferre possent, et non exteris modo concutientibus resisterent, sed ipsis quoque domesticis vitiis ægre vixque convellerentur.

SUPPLEMENTUM

LIBRI XV.

HISTORIARUM

T. LIVII PATAVINI.

28.

1. SUPERATIS post multa certamina validissimis hostibus, partaque per Italiam pace, supererat ea deliberatio Patribus, quemadmodum victoria bene uterentur. Mulctari parte finium omnes, qui arma contra tulerant, populos, placuit: severiore adversum Tarentinos vindicta, quanto intemperantius offenderant. Arma navesque tradere jussis, Zonar. muri quoque diruti sunt, tributumque civitati impositum: Liv. Ep.xv. pax modo cum libertate concessa. Nihil deinde visum Polyb. 1. 7. antiquius, quam perfidiam puniri legionis, quæ, Rheginis dolo circumventis, oppidum eorum decimum jam annum pro suo possidebat. Hi cum ante providissent, Romanis Liv.XXVIII. rebus quotidie lætioribus, suum scelus inultum non fore, quicquid ad communiendam urbem, viresque defensioni parandas pertinebat, solicite administraverant: non ignari, quod fraude vique partum esset, nisi iisdem illis artibus diu retineri non posse. Præter insitam ferociam freti erant amicitia Mamertinorum, successuque adversus Carthaginienses, deinde Pyrrhum, quo urbis suæ animorumque fortitudinem experti fuerant, hostibus ab obsidendi consilio cito depulsis. Itaque in tantum creverant rebellium et desertorum animi, ut Crotonem prodentibus quibusdam Zonar. capere ausi, præsidium Romanum trucidare, urbem diruere sustinuerint.

Oros. IV. 3.

Polyb.

Zonar.

m

2. Igitur L. Genucio, qui cum C. Quintio consulatum eo anno gerebat, mandata est ultio: compulsisque intra monia perduellibus urbs obsessa. Sed illis suas et Mamertinorum vires non instrenue opponentibus, cum incommoda quædam passus consul etiam rerum necessariarum penuria laboraret, ab Hierone, qui Syracusis principatum obtinebat, frumento et milite adjutus est. Hic enim Mamertinis infensus, etiam socios eorum Rhegium tenentes oderat: incrementis quoque Romanorum, ut eorum animos ad usum sequentium temporum beneficiis occuLiv.Ep.xv. paret, movebatur. Sic ad extremum ad deditionem urbe Zonar. coacta Mamertinos certis conditionibus astrictos dimisit consul: perfugas et latrones, quorum multi Rhegium, velut ad asylum concurrerant, affecit supplicio: legionarios autem milites abduxit Romam, ut de ipsis senatus

Oros.

Val. Max.

11. 7. 15.

statueret.

[ocr errors]

3. Magnum inde publicæ severitatis exemplum sequitur. Senatus primum omnes, qui adducti a consule fuerant, in carcerem condi jussit, ut inde ad supplicium capitis promerentur. Deinde cum intercessisset senatusconsulto tribunus plebis M. Fulvius Flaccus, denuntians, ne in capita civium Romanorum adversus leges et morem majorum animadverteretur;' constantia Patrum tribunicii clamores spreti sunt, suppliciumque de nocentibus sumtum. Ne tamen invidia facti tam acerbi, plebisque mœstitia gravior foret, si tanta hominum multitudo eodem tempore interficeretur; singulis diebus quinquaginta ducti sunt, Front.Stra- quos virgis casos securi percusserunt. Senatus etiam corteg. Iv. 1. pora sepeliri, mortemque cujusquam eorum lugeri vetuit. Decius Jubellius, qui ad eam usque diem oculis suis superstes vixerat, ut majore cum dolore moreretur, in carcere Liv.XXVIII. manus sibi attulit. Plures auctores secutus, legionem totam, hominum millia quatuor, Romæ in foro securi perPolyb. 1. 7. cussa retuli. Sed verius puto quod a Polybio traditur, ex ea legione vivos in potestatem venisse admodum trecentos: reliquum numerum, dum urbs capitur, ferociter repugnando cædi maluisse; non ignaris omnibus, post delicta tam enormia nihil ex deditione aliud, quam plures cruciatus,

Appian.ap.
Vales.

28.

A. U. C. 481. A. C. 271.

« PreviousContinue »