Page images
PDF
EPUB

1548 T. LIVII LIBRI XVII. SUPPLEMENTUM. Zonar. rias: lætæque tum Romanis res erant, qui non terrestribus modo præliis, sed etiam maritimis superiores, non jam de Sicilia annexisque insulis, quarum imperium satis sibi certum esse putabant, sed de Africa invadenda, bellique terrore Carthaginis ipsius portis impingendo, incipiebant consultare.

SUPPLEMENTUM

LIBRI XVIII.

HISTORIARUM

T. LIVII PATAVINI.

1. CONSULATUM deinde L. Manlius A. F. P. N. Vulso Longus inivit, et Q. Cædicius Q. F. Q. N. cui in magistratu mortuo suffectus est M. Atilius M. F. L. N. Fasti Capit. Regulus, qui semel consul fuerat. Hoc anno demum Africa, quæ hactenus cladium hostilium exsors egerat, sentire bellum cœpit, Romanis in eam ingressis, postquam Carthaginiensium classem magna pugna vicissent: quæ uti gesta sint, ipsiusque Reguli utramque fortunam, et indignum viri virtute exitum, hoc libro exponemus. Anno superiore cum C. Atilio consule Carthaginienses ita prælio navali contenderant, ut, quanquam ipsi pluribus amissis navibus pugna priores excessissent, tamen quia Romanas etiam aliquot summerserant, se non inferiores fuisse interpretarentur: Romani contra eventum eum pro victo- Polyb.1.25. ria haud dubia computabant. Ita fiebat, ut spe et fiducia pari populus uterque studium maritimarum rerum per æmulationem summam prosequeretur.

2. Igitur et consules in Africam transferre bellum jussi, Oros. iv. 8. cum trecentarum triginta navium classe Messanam appul- Polyb.

9 Ita Crevier. ex Fastis Capit. Edd. priores, L. Manlius A.

F. P. N. vulgo Longus.

A. U. C. 496. A. C. 256,

si, atque inde littus Siciliæ dextrum legentes præter Pachynum ad recipiendas pedestres copias, tum castra circa Ecnomum collem habentes, pergebant: et sub idem tempus Hamilcar imperator Pœnorum, et præfectus classis Hanno, trecentarum quinquaginta 10 navium duces, Carthagine Lilybæum, et inde Heracleam Minoam transgressi, eo in portu stationem agitabant, consilia Romanorum observantes, et, si versus Africam instituere cursum auderent, prohibituri. Quod edocti consules ad utrumque casum studiose cuncta comparant, ut sive navalis prælii tentandæ spes forent, sive alicubi exscensionem fieri oporteret, consilium in expedito haberent. Itaque pugnacissimis quibusque militum in naves impositis, quatuor classes, tanquam ejusdem universæ partes totidem, faciunt: legionem primam in prima classe, duas sequentes ordine suo constituunt in quarta collocant triarios. Has copias ita disponunt, ut singulis navibus treceni remiges, milites vero centeni viceni vehantur. Ita numerus hominum in universa classe ad millia centum quadraginta accedebat. Hunc numerum aliquanto superabant Pœni, plus centum quinquaginta millibus hominum adducentes.

3. Et militum quidem genus præ suis parvi faciebant consules. Major ea deliberatio erat, cum in alto mari pugnandum fore appareret, ubi celeritas navium et gubernatorum artes plurimum valent, quo ordine adversus istud 10 Ita Crev. ex Polyb. Edd. prr. trecentarum sexaginta.

Legionem primam in prima classe] Hic tres tantum legiones in consulum exercitu numerantur. Plures tamen fuisse colligi videtur, tum ex solenni Romanorum consuetudine, qui singulis consulibus duas legiones attribuere semper solebant, tum ex numero militum qui hac classe vecti fuisse infra dicuntur. Veremur ne deceptus sit post interpretem Polybii Freinshemius ambiguitate vocis σrparóTedov, qua hic usus est Græcus scriptor. Eo quidem nomine plerumque ille designat legionem. Sed oтparówedov est quo.

que exercitus, acies, qui sensus melius huc quadrare videtur. Sic igitur verti debuisse Polybium crediderimus: Consules omnem exercitum in quatuor partes dividunt. Porro unaquæque pars duplici appellatione signabatur. Nam et prima acies dicebatur, et prima classis: eademque ratio in ceteris servata. Quartæ nullum (ab ordine) cog. nomen inditum,' quia nimirum proprio signari nomine poterat. Triarios enim, itidem ut in terrestribus exercitibus solent, vo. cabant,' quoniam eo conjecerant omnium legionum triarios. Crev.

discrimen aptissime componi acies posset. Postremo rationem instruendæ classis talem ineunt. Hexeres duas, quibus consules ipsi vehebantur, pariter in fronte statuunt : utrique harum hinc primam, inde secundam classem longa et simplici serie annectunt, ita collocatis navibus, ut omnium proræ foras obversæ essent; hexeresque propemodum conjunctæ irent, proximæ his longius inter se digrederentur; atque ita deinceps spatium inter duas oppositas naves relictum cum ipsis ordinibus cresceret. Sic minimo inter primas naves, maximo inter postremas intervallo, cum ex duabus istis classibus forma cuneata aciei effecta esset, tertiam deinde legionem admoverunt: quæ simplici navium ordine spatium istud inter priores duas apertum prætexens, triquetram totius aciei faciem exhiberet. Pone hanc, a tergo tertiæ classis, hippagines funibus tractoriis ad naves tertianorum pertingentibus remulco trahebantur. Postremi omnium triarii navibus unam in seriem, sed semicircularem, exporrectis ita priores ambibant, ut ab utroque cornu prominerent. Ita totum corpus fronte cava, postremis partibus solidis, rostri navalis similitudinem præferebat: non minus ad sustinendam impressionem firmum, quam ad inferendam habile.

4. Sed Carthaginiensium duces, Romanæ classis adventu per exploratores cognito, cum urbem suam aditu facilem, imbelle vulgus, accolas leves et ad mutandam fidem pronos cogitarent, obviam ire decernunt, omnia prius experiri certi, quam tutum in Africam cursum Romanis navibus permitterent. Igitur suos paucis cohortati, ut memores non de præsentibus modo, sed omnibus, quos domi quisque carissimos haberent, pugnandum esse, offirmatis et alacribus animis prælium capesserent,' naves conscendunt, bonaque cum spe sua et navalium sociorum ex portu evehuntur. Neque longe Romana classis aberat. Zonar. Itaque haud procul Heraclea pari utrimque robore concurritur.

5. Pœni duces inter se ita comparaverant, ut in dextro cornu Hanno curaret; (erat autem idem ille, qui apud Agrigentum infeliciter pugnaverat;) ceteris præesset Hamilcar. Naves autem suas animadversa Romanorum acie

Polyb.1.27.

quadripartito et ipsi diviserant. Harum quæ totius aciei sinistra erat,* in figuram arcus sinuata, terram versus inclinabat ceteræ simplicibus ordinibus extentæ, proris navium in hostem versis. Ex his dextrum cornu, in quo rostratarum et quinqueremium celerrimæ erant, Hanno versus altum mare quantum poterat exporrexit, si pugna aliunde commissa esset, circumdaturus hostem.

6. Neque diu morati consules in medias Pœnorum naves cum duabus classibus suis se intulerunt. Hamilcar, quo Romanorum aciem distraheret, suis præceperat, ut commissa pugna fugam continuo capesserent: quod cum factum esset, Romanique cedentes avide persequerentur, illis quidem ob celeritatem navium innoxia fuga fuit: at Romanorum acies, uti voluerat Hamilcar prævideratque, divulsa est, triariis et tertia classe suo adhuc loco se tenentibus. Quod ubi perfectum esse vidit, subito dat e navi sua signum, ut conversis proris pugnam cum insequentibus ineant. Certatur ambiguo Marte, Pœnis velocitate et peritia nauticæ rei, Romanis robore militum longe superioribus. Itaque quamdiu navium potius quam hominum pugna esse potuit, Punica res haud dubie meliori loco erat: sed quoties corvorum jactu colligatis navibus cominus pugnari cœperat, penes Romanum erat certa victoria; cum miles manu fidens, et in conspectu consulum pugnans, insignitiore opera virtutem suam his approbare contenderet.

7. Dum in ea parte sic dimicatur, Hanno cum dextro cornu, quod hactenus immotum habuerat, in triariorum naves invectus a mari fecit impetum, magnasque in angustias redactis molestum omnino negotium exhibuit. Eodem ferme tempore sinistra quoque Carthaginiensium acies, mutata priore forma, et æquata fronte, rostris infestis tertiam Romanorum classem, quæ hippagines remulco trahebat, invadit. Romani dimissis funibus ad resistendum se parant. Hic quoque fortiter confligitur. Ita tribus

* Harum, quæ totius aciei sinis. tra erat] Harum, non navium, sed partium aciei. Itaque vellemus in præcedenti membro

Freinshemius scripsisset non quadripartito, sed in quatuor partes. Tunc enim nulla esset obscuritas. Crev.

« PreviousContinue »