Page images
PDF
EPUB

onibus, aut universa victoria, cum indignum esset sapientia vestra, tum rei Romanæ damnosissimum.

[ocr errors]

59. Scio vobis etiam in gerendo bello difficilia multa accidere: neque enim res magnæ citra magnum laborem magnosque sumtus confieri possunt: sed si Carthaginiensium fortunam contuleritis, omnia quæ momentum ad victoriam faciunt, penes vos meliora sunt. Magna pugna superati sumus semel, sive culpa ista mea, sive fortuna fuit: sed exercitus eorum toties cecidimus: et animos mea clade rursum erectos victoria Panormitana infra priorem desperationem dejecit afflixitque. Siciliam excepta una alteraque urbe amiserunt: in ceteris insulis res ipsorum malæ sunt. Classem habetis, cui Punica non optet occurrere: hac quoque parte belli perpetuo superiores: neque accepta tempestatibus damna tantum vobis virium detraxerunt, quantum adjecerunt cautionis. Pecuniæ fortassis par utrobique inopia: sed obsequentiores tamen vobis Itali, quam Afri Pœnis: quos cum amassent nunquam, nuper etiam impensius odisse didicerunt. Qui enim nulladum tam atroci injuria læsi certatim ad me defecerunt, eos post vastatam a prioribus dominis regionem, abacta armenta, extortas pecunias, interfectos principes, quid aliud expectare creditis, quam ut novus exercitus hinc in Africam veniat ?

60. Quod vero delectus vobis facilis et copiosus est, miles bonus, concors, lingua, moribus, sacris, civitate, cognatione junctus, id tantum esse reor, ut hac una re ancipitem facere possetis Carthaginiensibus totius belli victoriam, si ceteris omnibus vinceremini. Quid enim adversus ejusmodi copias momenti sit in mercenaria manu ? Et tamen, si quod erat, sua crudelitate jam aboleverunt Poni, sibique non minus difficilem effecerunt peregrini militis conducendi rationem, quam conducti custodiam. Xanthippus, cui forte Carthago debet quicquid ab eo tempore potuit amittere, tam ingrate perfideque tractatus, documento erit aliis, ne temere locent operam ei populo, qui maxima merita nonnisi maximis injuriis novit remunerari vulgus etiam barbarorum, stolidum et venale genus, nihilominus absterrebit in sui generis homines sæ

pius exercita sævitia, cum modo carnificum aut commilitonum manu peremti, modo in desertis insulis expositi, pro stipendiis emeritis, ne simplicem quidem mortem, et humani moris supplicia pertulerunt. Habetis, P. C. rationes meæ sententiæ, qua neque pacem Carthaginiensibus dandam, neque commutationem captivorum recipiendam censeo.'

trop.

61. Non displicebat consilium senatui, si auctore salvo accipi posset: sed hujus eo magis miserebantur, quo ipse, ut reipublicæ consuleretur, magis se neglexerat: apparebatque huc inclinari, ut qualibet conditione vir animi tam generosi patriæ redderetur: jamque voces jactabantur dicentium, postquam ad suos postliminio revertisset, suo jam jure manere in civitate, aut retineri posse.' Pontifex etiam maximus affirmabat, si reman- Pæanii Mesisset in civitate, citra perjurium facturum videri.' Cum taph.in Euille spiritu vultuque quem etiam iste senatus stupesceret, Quin,' ait, dubitationem istam semel tollitis, Romani, sequiminique sententiam meam, et audetis me contemnere? Frustra tenditis obtinere, quod neque jucundum vobis, neque utile patriæ, neque mihi honestum sit futurum. Fortasse, dum nova res esset, alacres, et gratantes vobiscum me versari videretis: sed simulatque primi istius gaudii brevis impetus evanuisset, odiosiorem me vobis redderet reditus mei turpitudo, quam absentia mea desiderandum effecisset.

[ocr errors]
[ocr errors]

62. Mihi quidem certum est in ea civitate non degere, Eutr. 1. 11. ubi post servitutem Africanam civis honesti dignitatem

tueri non potero: et, si maxime vellem, prohiberet fides, Sil. Ital. I. prohiberet jurisjurandi sacer horror, numinumque vene- VI. ratio, quorum invocationem, et reditus mei ad Pœnos pignus feci, et, si pejerem, pœnæ non a me tantum, sed Zonar. etiam a vobis populoque Romano repetendæ vindicem timeo. Sunt enim profecto aliquid Dii, neque perjuriis, aut contemtu hominum impune violantur. Si quis vero posse me religione exsolvi autumat; esse prodita libris auguralibus hujuscemodi piacula; cærimoniis et victimis perfidiam ac perjurium rite procurari; eum ego meminisse velim, majorem esse majestatem numinum, quam ut pe

jerando læsa quibuslibet hominum inventis placetur; neque rationi consentaneum, ut maculæ, peccatis hominum contractæ, pecorum boumve sanguine ablui credantur.

63. Ad me quod attinet, scio mihi Carthagine paratos esse cruciatus magnos, exquisita tormenta. Sed his omnibus tristius esse puto fidem fallere. Hoc enim mihi profecto noceret: illa magis ad ea quæ circa M. Atilium sunt, quam ad ipsum referuntur. Nolite calamitosum existimare, quisquis ferre calamitatem potest. Servitutem, contemtum, dolorem, inediam, vigilias, cum mala nunquam putaverim, post tanti temporis assuetudinem etiam molesta credere desii. Tolerabilia enim esse, tolerando didici: quod si supra, quam ab homine ferri possint, intendantur, non ab illa tantum, sed ab omni miseria me cita mors liberabit. Nihil igitur timendum esse video mortem non timenti : quam etiam occupare licet: et fecissem, nisi viri esset, vincere potius dolorem, quam effugere. Sed hæc pauca et confusa ideo dixi, ut vos neque dimoveri me posse a sententia sciretis, neque vicem meam velut hominis infelicis et calamitosi misereremini: mihi vero mei consilii tota ratio facilis et constans est: nam ut Carthaginem revertar, id mihi debet esse curæ: quid pasTuditan.ap. surus ibi sim, erit Diis.' Aiunt etiam, quo efficacius A.Gell. vi. moveret dubitantes, confirmasse, priusquam Carthagine dimissus esset, sibi venenum Punica fraude datum, quod, lenta peste spiritus vitales exedens, facta permutatione restitutum suis consumeret.'

4.

64. Horribilem vero in hoc viro virtutis constantiam! qui, dum ab honesto non discederet, contumelias, cruciatus, mortem, quicquid denique abominantur homines, majori prope contentione secutus est, quam alii vitaverant : utili mortalibus documento, eas tantum animas quibusvis terroribus pares, honestique propositi ad extremum tenaces esse, quæ nobilitatis suæ sensum habent, seque non ad hanc modo vitam natas esse meminerunt: nec enim acerbitates tantas M. Regulus sponte pertulisset, nisi aut pulchris factis ingentia post mortem fore præmia, aut sceleratis ingentes pœnas credidisset. Igitur in sententiam M. Reguli facto senatusconsulto, cum moestos et iratos

1. VI.

dominos ipse vultu semper eodem sequeretur, repulsæque Sil. Ital dolorem appareret in suasorem ejus crudeliter vindicatum iri, moti quidam sunt, ut vel nolentem retineri juberent : uxore præterea Reguli, Marcia, communibusque liberis Zonar. omnia fletu planctuque complentibus, dixere consules, Sil. Ital. neque manentem dedituros esse, neque discedentem moraturos.'

[ocr errors]

Zonar.

Dio apud

III. 5.

Liv. Epit.

Val. Max.

65. Sic ille, recusato etiam conjugis colloquio, parvo- Fulv. rumque filiorum complexu osculisque vitatis, Carthaginem Eutrop. revectus, atrocissimis suppliciis vexatum corpus exuit. Hor. Carm. Palpebris enim resectis aliquamdiu in loco plane tene- Appian. Libricoso habuerunt: deinde cum sol esset ardentissimus, byc. repente eductum intueri cœlum coëgerunt: postremo con- xvii. jectum in arcam ligneam, quam ad solem obverterant, IX.2.1.ext. clavis introrsum versis horrentem, atque ita angustam, ut Tubero ap. A. Gell. vi. erectus perpetuo manere cogeretur, dum fessum corpus, 4. Zonar. quocumque inclinaret, ferreis stimulis confoditur, cruciatu Auct, de et vigiliis interemerunt. Hic M. Atilii Reguli fuit exitus, ipsa quoque vita, licet maximam per gloriam diu acta, Aug. de clarior et illustrior. Fuit vir moribus integerrimis, animo Civ. Dei 1. infractus, consilio non spernendus: in quo nihil accusare 18. Oros. neque sua, neque sequentia tempora potuerunt, nisi quod Silius fortunam secundam infirmius tulisse visus est, repudi- . 27. atisque Pœnorum precibus, causa fuisse, cur multis deinde Diod. ap. Vales. 1. annis bellum maneret, ingenti cum civitatis utriusque xx. detrimento. Ceterum M. Regulus peccatum istud aliis virtutibus, sed maxime mortis admirabili constantia, de

• Palpebris enim resectis] Hæc omnia de pace a Carthaginiensibus per Regulum tentata, de ejusdem atroci constantia, de crudelissima morte, magno consensu tradunt scriptores Romani. De iis tamen Polybius omnino silet; Diodorus etiam apud Valesium, lib. XXIV. ea habet, quæ repugnare videantur. Hinc doctissimis quibusdam viris suspicio incidit, has tragoedias a vanis et audacibus hominibus confictas esse, a credulis excep. tas. Nos tamen magnus in primis auctor Cicero, ut de ceteris

taceamns, movet, ne hanc sus-
picionem facile admittamus.

Crev.

Palpebris enim, &c.] Quamvis magno consensu Romani scriptores hæc narrent, fabellam meram esse ostendit ex Polybio et Diodoro Jac. Palmerius in exercitationibus ad Appianum, initio. Nimis avide arripiunt historici ejusmodi fabellas tragicas, quibus moventur lectores, et eloquentiæ ostentandæ scriptoribus occasio suppeditatur. Clericus.

vir. illust.

c. 40.

c. 15. et III.

Cic. de Off.

1582

Zonar.

4.

Vales. 1.

XXIV.

T. LIVII LIBRI XVIII. SUPPLEMENTUM.

levit, calamitate sic perlata fortunatior, quam si evitare imminentem potuisset.

66. Audito fine Reguli, et barbara Penorum feritate, Tuditan.ap. senatus nobilissimos captivorum Marciæ liberisque deA. Gell. vi. didit: quos illi conclusos in armario muricibus præfixo pari ac Regulus interierat supplicio excruciare constitu⚫ Diod. ap. erunt, alimentis etiam per dies continuos quinque non præbitis intra quod tempus Bostar Pœnus mærore fameque extabuit. Hamilcar vero firmior, etiam alios quinque dies cum cadavere Bostaris inclusus, ciboque tantum ad vitam cum miseria prorogandam dato, duravit: donec cognito quid fieret, magistratuum imperio sævitia coërcita est, injunctumque ut Bostaris cineribus in patriam remissis reliqui captivorum mitius haberentur. Morum utriusque civitatis memorabili discrimine: cum altera nec inique læsa, nec impune læsura, virtutem, quam venerari debuerat, diris suppliciis extingueret: altera justissimæ vindicta poneret modum, non quem poscebat irritatus dolor, sed quem reverentia humanitatis, et decora claris imperiis moderatio commendabat.

« PreviousContinue »