Page images
PDF
EPUB

III. 6. 5.

III. Nonas Martias. Causa ejus consilii fuerat, quod ipse sibi res triumpho dignas gessisse videbatur, pacata Val. Max. tandem Corsica: neque ab senatu honorem eum impetrabat. Idque deinceps exemplum multis ad imitationem placuit, ut negato sibi triumpho in Albano monte triumPlin. xv. pharent. Spectavit deinde ludos myrto coronatus, delecta hac corona ob memoriam rei gestæ, quod in campis Myrtea.' myrteis Corsos superaverat.

29.

Fest, in voc.

Zonar.

23. Sardinia Corsicæque motibus compositis, Ligures restabant, adversus quos missi consules M. Æmilius L. F. Q. N. Barbula, M. Junius D. F. D. N. Pera, inter proficiscendum comperto Gallos rebus novis studere, fines illorum cum exercitu intraverunt. Irritatis enim lege Flaminia Gallorum animis, natus erat metus Romæ, ne quid molirentur homines læti bello, et ad iram præcipites: quare nuper edictum fuerat a magistratibus, ne quis homini Gallo aurum vel argentum daret. Boii enim ceterique Galli, tum ex aliarum rerum, tum mancipiorum venditione ingentem pecuniam cogebant: incesseratque suspicio, ne ista ad bellum Romanum uterentur. Quare

magis etiam incitati, cognito consulibus Ligusticum bellum esse decretum, occultis consiliis hoc agere dicebantur, Polyb. 11, ut exercitibus Romanis expeditione longinqua detentis,

13. Zonar.

ipsi urbem aggrederentur. Ceterum adventu consulum territi, cum ad vim faciendam imparati essent, Romanos in pacis amicitiæque speciem simulatis obsequiis excepere. Consules quoque, bellum oppressisse contenti, causam cur eo venissent finxere, ut per Gallicum agrum commodius exercitum in Liguriam ducerent.' Superiore anno censores vitio facti abdicaverant: itaque his demum Fasti Capit. consulibus Q. Fabius Q. F. Q. N. Maximus Verrucosus, M. Sempronius C. F. M. N. Tuditanus, lustrum primum et quadragesimum condidere.

8.

24. Dum hæc in Italia et urbe geruntur, novi cum Polyb. 1. Illyriis belli causæ talibus initiis extiterunt. Illyrii, ferox et avidum prædæ genus, piraticam faciendo, multos Dio ap. Italicorum negotiatorum, Brundisino portu egressos, ceperant; nonnullos quoque trucidaverant. Et primo qui

Fulv.Ursin.
Polyb.

A. U. C. 522. A. C. 230.

dem delatas ob ea querimonias senatus inter alias curas
negligentius auscultaverat: postremo tamen cum prædo-
num audacia impunitate cresceret, crebrioresque jam que-
relæ pervenirent, visum est legatos mitti ad res repeten-
das; simul ut Issæorum, qui nuper in fidem Romanorum Dio.
concesserant, causam tuerentur. Hos enim Ionii maris Zonar.
insulam habitantes, quod a se defecerant, gravibus odiis
damnisque Illyrii prosequebantur.

8.

Polyb. II.

25. Missi sunt C. et L. Coruncanii. Hi dum in itinere Polyb. sunt, Illyriorum qui Ardyæi vocantur rex Agron Pleu- Appian. rati filius, ad quem ibant, morbo decessit, filio adhuc Illyr. impubere (cui nomen fuit Pinneus) relicto: regnumque Liv. XXII. noverca pueri Teuta consiliis amicorum administrabat. 33. Hæc impotens animi, et rebus prosperis elata, legatis 4. Romanorum contemtim auditis, respondit, curæ sibi Polyb. 11. futurum ne Romani ab Illyriis publice læderentur: vetare vero ne quis suorum privatim lucrum quod posset ex mari captaret, id regibus Illyriorum nequaquam in more positum esse.' Non tenuit ad hæc iram minor Coruncanius, et intempestiva potius quam injusta libertate usus, 'At Romanis,' inquit, in more positum est, Teuta, privatim factas injurias publice exequi, læsisque consulere. Conabimur autem Diis bene juvantibus te ad instituta regia cupide et celeriter emendanda cogere.' Quibus verbis supra modum offensa mulier, sed animo interim utcumque dissimulato, legatis jam profectis latrones immisit, a quibus minor Coruncanius cum parte comitum interfectus est; ceteris in vincula conjectis, præfectisque Zonar. navium igne combustis. Legatus etiam Issæorum Calem- Flor. 11. 5. Appian. porus nomine ab iisdem prædonibus occisus est. Iis rebus Romæ cognitis T. Coruncanio et P. Junios honoris causa tripedaneæ statuæ in foro sunt positæ: Teutæ vero et Illyriis bellum indictum.

T. Coruncanio et P. Junio] Hæc non satis conveniunt cum iis quæ initio hujus cap. narrantur. Illic legati dicuntur missi C. et L. Coruncanii; hic statuæ positæ esse T. Coruncanio et P. Junio; et cum unum ex legatis minorem Coruncanium in

terfectum fuisse memoratum sit,
duobus honor habetur. Sed ni-
mirum priore loco Polybium
auctorem, hic Plinium sequitur
Freinshemius, nec satis atten-
dit illos inter se discrepare,
Crev.

Plin. XXXIV. 6. Liv. Epit.

XX.

Zonar.

nar.

[ocr errors]
[ocr errors]

26. Teuta rudis imperandi, et muliebris ingenii vitia neque ratione, neque usu domare docta, sicut ad irritanda odia præcipitem, sic ad toleranda timidam se gerebat. Dio et Zo- Itaque comperto bellum adversus se parari, reddituram Romanis vivos' pollicita est: interfectos reddere non posse, quos injussu suo prædones peremissent.' Hæc legatio quanquam pro magnitudine delicti parum satisfaceret, tamen quia spem præbebat controversias Illyricas citra bellum componi posse, inhiberi vim placuit, petique ad pœnam eos a quibus interfecti legati dicebantur. Mulier arma quæ timuerat differri videns, vicissim ex metu ad priorem insolentiam rapiente animi levitate, neque dedituram se quenquam dixit; et ut factis quoque ferociam Polyb. 11. ostenderet, quam verbis prætulerat, continuo copias ad Issam obsidendam misit.

11.

Zonar.

Polyb. 11.

10. Zonar.

27. Non ergo diutius cunctari visum, quin ambo consules (L. Postumius A. F. A. N. Albinus iterum, Ca. Fulvius Cn. F. Cn. N. Centumalus jam iniverant) cum navalibus pedestribusque copiis proficiscerentur. Cn. Fulvius classem ducebat navium ducentarum, L. Postumius legiones. Tum iterum territa Teuta Demetrium Pharium ad consules pacem petitum misit. Atque illis pepigerunt inducias, si Corcyra, quam nuper occupaverant, Illyrii decederent. Profectis ad recipiendam Corcyram Romanis, tanquam longissime metus omnis abscessisset, ad priora consilia relabitur Teuta, præfectosque suos ad DyrrhaPolyb. 11. chium et Apolloniam obsidendas mittit. Alii, non voluntate Teutæ deditam Corcyram, sed Demetrii privato consilio, tradunt, qui criminibus se apud Teutam peti gnarus, adversus illius iracundiam proditione præsidii cui præerat apud Romanos perfugium sibi quæsiverit. Præsidio Illyriorum tradito, Corcyrenses publico consilio Romanis se permisere, nullam sibi reliquam salutis viam esse rati, nisi potentia tam claræ civitatis adversus Illyriorum injurias protegerentur.

11.

Dio ap. Fulv. Ursin. Polyb.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

venitque eodem L. Postumius, qui Brundisio transjecerat,
cum pedestribus copiis: peditum ad viginti millia erant,
equitum duo.
Romanos Apolloniatæ cupide recepere,

seque fidei illorum tradidere. Ab hac liberata statim ad Dyrrhachium itum. Id quoque Romanorum extemplo factum, ad famam advenientis exercitus dilapsis pavore Illyriis, qui obsidere urbem cœperant. Eodem impetu gens Ardyæorum ad deditionem coacta est: veneruntque ab ulteriore Illyrico legati variarum nationum, imperata facturos suos polliciti, si in amicitiam recipiantur: ex quibus Parthini fuerunt, et Atintanes. Plurimus ad hæc Appian. usus Demetrii Pharii fuit, qui a consulibus circumductus, Illyr. robur et fidem Romanorum extollendo, Teutæque incu- Polyb. sando temeritatem et inconstantiam, alios rationibus et consilio, alios auctoritate sua ad societatem Romanorum adducebat.

Zonar, et

29. Post hæc ad Issam cursus institutus: et inter navigandum multis locis exscensione facta, pleraque oppida levi negotio capta sunt. Nutria strenue ab Illyriis defensa est, multoque sanguine constitit victoria, tribunis etiam quibusdam, et quæstore desideratis. Cujus rei leviorem dolorem fecerunt lembi viginti, quos cum præda et pecunia ex Peloponneso venientes Romani excepere. Dio. Jam ad Issam ventum erat. Ibi, perinde ut ad Dyrrha- Polybius. chium acciderat, adventu Romanæ classis obsidio soluta est, diversa, in loca diffugientibus barbaris, præter Pharios, qui in gratiam Demetrii, quod ex eadem insula ortus, eique sub Agrone præfectus fuerat, corporibus rebusque salvis in fidem accepti sunt. Hæc audita instabilem Teutæ animum varie moverunt, alternantibus timoris et fiduciæ causis. Nam sicut amissa et deleta oppida, vastatæ maritimæ regiones, ubivis fugatæ Illyri- Oros. IV. orum copiæ, metum ei maximum incusserant; ita vicissim 13. spem dabat Nutrinorum audacia, et hybernum jam mare, Dio. cujus formidine rebatur Romanos cito repetituros domum esse. Itaque Rhizonem oppidum cognomini fluvio im- Polyb. positum cum paucis se contulit, expectatura remedium quod tempus offerret. Alebant vanam opinionem acta consulum, qui, pleraque parte regionum quas occupave

Appian.

Polyb.
Appian.

Dio.

Zonaras.

13.

rant Demetrio tradita, Dyrrhachium et classem et exercitum reduxere. Sed postquam L. Postumius, cum quadraginta navibus relictus, exercitum ex finitimarum urbium delectu fecit, Ardyæis, et qui præterea Illyriorum ad societatem Romanam accesserant, præsidio futurus; tum vero desperatis rebus suis Teuta de pace quibuslibet conditionibus redimenda cogitavit.

[ocr errors]

30. Ideo sub initium veris legatione Romam missa, quæ præterita essent tanquam Agronis imperio facta excusavit, cujus acta tueri necessum sibi fuisset. Romani non illi, cujus ea propria potestas non esset, et quæ de Romanis nihil tale meruisset, verum Agronis filio Pinneo pacem dederunt his legibus: ut stipendia imperata penderet. Illyrico omni, paucis exceptis locis, decederet: ' neque ultra Lissum pluribus quam binis lembis, et his inermibus, navigaret.' Corcyra, Pharus, Issa, Dyrrhachium, et Atintanes hac pace Romanis cesserunt: cetera, quæ sub Agronis imperio fuerant, Pinneo relicta. Teuta sive pudore et metu, sive jubentibus Romanis, administratione regni abiit, quam tutorio nomine suscepit Demetrius Pharius.

31. Sic finita cum Illyriis contentione, finibusque imperii jam ad limites Græciæ promotis, ab alia parte parum Polyb. 11. secura respublica erat: meditantibus bellum Gallis, et Diod. Ec- maximis in Hispania incrementis rei Punicæ, quam sine log. 1. xxv. periculo Romanæ confirmari posse nemo credebat. Hasdrubal, gener et successor Hamilcaris, vindicata soceri morte,* multas præterea nationes partim armis, plerumque consilio et facundia, qua mire pollebat, Carthaginiensium imperio subdidit: etiam altera Carthagine, quæ Nova ap

Illyrico omni, paucis exceptis locis, decederet] Ita Polybius: a quo dissentire videntur ea quæ mox desumta ex Appiano subjunguntur, Corcyram tantum, Pharum, Issam, Dyrrhachium, et Atintanas hac pace Romanis cessisse. Et sane hæc propiora vero videntur. Polybius hic præter morem ambitiosior. Crev.

* Vindicata soceri morte] Hamil

car in prælio quodam adversus ferocissimos Hispaniæ populos, Vettones, fortissime dimicans occubuit, testibus Polybio et Cornelio Nepote. Diodorus Eclog. 1. xxv. eum fugientem fluminis, in quod ingredi coactus fuerat, vorticibus suminer. sum fuisse narrat. Vid. et Zonaram, et Liv. lib. xxiv. c. 41. Crev.

« PreviousContinue »