Page images
PDF
EPUB

inter oppidum portumque medio ferme spatio situm occupavere quo facto iis, qui urbe fuerant egressi, reditus ad eam occludebatur.

61. Demetrius, animadverso quid fieret, consilium cepit, ut in tam ancipiti periculo, non spernendum. Omisso enim præsenti certamine, revocatisque suis, Viri fortes,' inquit, apparet, virtutem nostram hostibus formidabilem esse: nam ad dolos conversi fatentur se viribus armisque diffidere. Furto noctis usi hanc in terram irrepsere : unde, si bene vos novi, retinebunt nihil nisi quod corporibus tegent, anima emtum. Vos modo, Pharii mei, vosque omni ex Illyrico delecta juventus, vel patriæ, vel gloriæ vestræ memores, ostendite Romanis, neque suæ fortitudinis, neque nostræ imbecillitatis fuisse, quod semel de Illyriis Romæ triumphatum est. Non Fulvius eo tempore, aut Postumius Illyrios consiliis et armis, sed impotentia, sed temeritate sua Teuta vicit. Neque ignoratis, ut de aliis taceam, non ita proclivem illi futuram fuisse victoriam, si me defensorem potius quam inimicum habere Teuta maluisset. Verum enimvero, et quia vobis præclare confido, et quia facta potius quam verba tempus postulat, abrumpo. Habetis animos, habetis arma :' videtis necessitatem, quæ timidissimum quemque posset acuere; vobis pariter urbique discrimen extremum imminet, nisi virtute vestra discusseritis. Eamus igitur, et fortuna bene juvante istos e latibulis suis paulo ante progressos petamus, securi de his, qui exscensionem faciunt: nam illos si ceciderimus, hi majori cum studio naves repetent, quam reliquerunt.'

62. Ita suos pro tempore cohortatus, instructis ordinibus ad eos invadendos qui collem tenebant ducit: qui et ipsi non segnius congressi sustinuerunt hostem, donec advenientes qui exscensionem interea fecerant, et a tergo eum adorti, magno cum terrore detrimentoque disjecere : paucos in oppidum retulit fuga : ceteri passim per invios calles dilapsi. Demetrius, qui solis quibusdam locis paPolyb. iv. ratos lembos in omnem casum habebat, uno eorum conscenso ad Philippum Macedoniæ regem profugit, cujus in Polyb. ap. Vales.l.vii. amicitiam receptus, mores adolescentis antea laudatos

66.

adulatione et tyrannicis consiliis corrupit, bellique Romani, et multarum præterea calamitatum, suasor et auctor

19.

ei extitit. Post hanc pugnam Pharus ex itinere capta, Polyb. 111. jussuque imperatoris direpta et diruta est. Illyrici deinde Appian. rebus ex sententia ordinatis, ad triumphum petendum, Illyr. Liv. Epit. affecta jam æstate, consul Romam rediit.

XX.

66.

63. In hujus quoque belli narratione Polybium sequi Polyb. malui, non ignarus apud alios auctores ambobus consulibus Zonar. Dio ap. ejus perfecti gloriam communiter tribui, qui evocatum ad Vales. se Demetrium, quia non parebat, aggressi primum in Issa Zonar. insula, quibus dixi artibus vicerint; deinde Pharo proditione capta, Demetrium expulerint. De cujus fine Appian. quoque dissentanea Polybio tradunt, istis et annis et locis proximo, quæ aliud in tempus egressa prætermitto. Ceterum Illyriis in regis Pinnei gratiam, quem innocentem ætate et proposito fuisse constabat, pepercit senatus, fœdusque cum eo, adjectis tamen conditionibus quibusdam, renovavit. Interea L. Æmilius consul splendidissimum Polyb. 1v. de his populis triumphum duxit: sed et M. Livium ex eo Auct. de bello triumphasse reperio: plures tamen scriptores hunc vir, illustr. prætereunt: credo quod majores L. Paulli res fuerunt, quibus collegæ famam gloriamque potuerit obscurare. Sed nobilius ejusdem M. Livii paulo post judicium et condemnatio fuit. Per invidiam ipse ac L. Paullus ac- Front.Strat. cusati, quod prædam militibus non æqualiter divisis- IV. 1. sent, quodque ex ea multa avertissent, judicium populi vir. Illustr. subiverunt. L. Paullus ambustus vix evasit: M. Livium 35. omnes tribus excepta Mæcia damnaverunt. Isque con- Liv.xxIx. tumeliam istam tam indigne tulit, ut, urbe relicta, cœtus omnes fugeret, donec eum ad instituta vitæ prioris resu- 34. menda reipublicæ tempora retraxere.

Justin.

XXIX. 2.

Auct. de

Liv. XXII.

37.

Liv. XXVII.

64. Sed hæc in P. Cornelii Scipionis, Ti. Sempronii Longi consulatum inciderunt. Anno autem, quo M. Li- Plin. xxix. vius et L. Paullus adhuc consules erant, Archagathus qui

• Ipse ac L. Paullus accusati] Ex hac societate periculi et criminis, testata a T. Livio, constare videtur ambos quoque communiter rem gessisse in Illyrico et Polybium, licet auc

torem gravissimum, hic minus
diligentem fuisse, quam illos
longe levioris auctoritatis serip-
tores, Zonaram et Auctorem de
vir illustr. Crev.

1.

1650

T. LIVII LIBRI XX. SUPPLEMENTUM.

dam Lysaniæ filius ex Peloponneso Romam venit, qui medicinam professus, jure Quiritium donatus est, eique taberna in compito Acilio emta publice: res ad memoriam minime celebris, nisi tum primum artis medicæ nomen auditum Romæ agnitumque esset, hactenus ad sanitatem tuendam sufficiente temperantia et inemtis remediis. Liv. Epit. Eisdem consulibus coloniæ deductæ sunt in agro Gallico, Placentia et Cremona, non postrema causa irarum, quibus commoti Boii Insubresque respicere Hannibalem cœpere, qui tum Saguntinam urbem summis viribus oppugnans, per ruinas ejus iter ad Romana bella muniebat. Sed hi ceterique motus, qui magno numero, neque minori mole continuo ingruerunt, ab altiore paulo principio sunt repetendi.

XX.

Liv. XXI.

25.

T. LIVII PATAVINI

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA

LIBER XXI.

BREVIARIUM.

CAP. 1. Bellum Punicum 11. maxime omnium memorabile, quod parat Han. nibal, a patre olim jure jurando adactus, et jam ante Hamilcar meditatus erat. 2. In Hispania Hamilcar perit, et Hasdrubal, gener ejus, imperium obtinet. Is fœdus renovat cum Romanis, et a barbaro quodam obtruncatur. 3. Ei succedit Hannibal, militum, plebis, et Barcinæ factionis favore adjutus, nequicquam refragrante Hannone. 4. Hannibalis ingenium, virtutes, et vitia. 5. Hannibal Olcades, Vaccæos, Carpetanos, omnesque trans Iberum populos præter Saguntinos, Romanorum socios, vincit. 6. Certamina serit inter Saguntinos et Turdetanos. Hi ab eo juvantur; illi anxilinm orant Romanorum, qui legatos ad Hannibalem atque inde Carthaginem mittunt. 7. 8. Saguntus jam summa vi tum oppugnatur tum obsistit, et ipse Pœnorum dux vulneratur. 9. Legati Rom, non admittuntur, et Carthaginem eunt. 10. Ibi Hanno unus causam fœderis et Romanorum agit. 11. Senatus Carthag. prope omnis Hannibali favet. Saguntini in ipsa urbe cum hostibus fortiter pugnant, sed jam laborant inopia omnium. Oretani Carpetanique opprimuntur. 12. Arx Sagunti oppugnatur, et exigna pacis spes tentatur per Alconem et Alorcum. 13. Ille manet apud hostem: hic duras pacis conditiones affert et snadet. 14. Quibus auditis multi se suaque in ignem conjiciunt. Mox expugnatur urbs, omnesque puberes interficiuntur. 15. Capta Saguntus cum ingenti præda octavo mense. 16. Romanorum mæror, misericordia sociorum, pudor non lati iis auxilii, ira in Panos et metus de summa

rerum.

17. Bellam a Romanis paratur, et copiæ scriptæ dividuntur inter P. Cornelium Scipionem et Ti. Sempronium Longum consules. 18. Legati mittun

tur Carthaginem, et bellum indicunt. 19. Perversa Pœnorum disceptatio de fœderum jure et violatione. Legati Rom. ab Carthagine in Hispaniam trajiciunt, multosque trans Iberum populos in societatem perliciunt; sed a Volcianis aliisque haud benigne excipiuntur. 20. Iidem animos Gallorum, ab Hannibale jam præoccupatos, frustra solicitant, nec nisi a Massiliensibus grata ferunt responsa. 21. Hannibal, Carthagine nova bybernans, Hispani generis militibus commeatum dat, et Gades profectus tum vota exsolvit Herculi, tum novis se obligat. Inde supplementum exercitus ex Africa petit, eodemque mittit Hispanorum ferme XVI. millia. 17. Hasdrubali fratri Hispaniam provinciam, et tam copias, maxime Africas, quam classem dat. Tum ex hybernis movet, et in quiete videt juvenem divina specie, qui se ab Jove dicit ducem ipsi in Italiam missum. 23. Hoc visu lætus exercitum (90. millia peditum et 12. m. equitum) Iberum traducit, et, subactis Ilergetibus, Bargusiis, Ausetanis, Lacetanisque, Hispaniæ cis Iberum præficit Hannonem; multos vero Hispanos, quos militia sentit gravari, domos remittit. 24. Pyrenæum transgreditur, donisque capit regulos Gallorum. 25. Ejus ope freti Boii et Insubres agros Placentiæ Cremonæque, coloniarum Rom. infestant, et Mutinam obsident. Adversus eos male rem gerit L. Manlius prætor; 26. cui C. Atilius prætor Roma auxilio mittitur. Scipio consul Massiliam pervenit, vixdum satis credens, Hannibalem superasse Pyrenæos montes. Is vero, jam in Volcarum progressus agrum et ad ripam Rhodani, naves undique contrabendas fabricandasque curat. 27. Præmittit Hannonem cum parte exercitus insciis Gallis, qui adversam obtinebant ripam, et mox ipse reliquas copias 28. atque elephantos Rhodanum trajicit. 29. Interim 500. Numidæ, ad castra Romana missi, occurrunt 300. equitibus Rom. ad exploranda omnia a Scipione præmissis, et ab his pugna atroci vincuntur. Hannibal, incertus, utrum revertatur an ire pergat, ad cœptum in Italiam iter continuandum inclinatur consiliis et pollicitationibus legatorum Boiorum regulique Magali. 30. Itaque varie militum versat animos castigando adhortandoque. 31. Tum mediterranea Galliæ petit, et ab Allobrogibus, postquam certamina eorum, arbiter regni factus, sedavit, copia rerum omnium, maxime vestium, adjuvatur. Inde per Tricastinorum Vocontiorumque agros tendit in Tricorios, et Druentiam trajicit, qui omnium Galliæ amnium difficillimus transitu est.

32. Scipio, desperans, se hostes tantum prægressos assecuturum, Cn. fratrem cum maxima copiarum parte in Hispaniam mittit adversus Hasdrubalem, et cum exigua manu Genuam repetit, eo, qui circa Padum erat, exercitu Atilii et Manlii Italiam defensurus, occursurusque Pœno ab Alpibus descendenti. Hannibal pervenit ad Alpes, et Gallos ad visenda loca præmittit. 33. 34. Erigit agmen in primos montis clivos, conflictans cum montanis et iniquitate locorum. 35. 36. Nono die in jugum ejus evadit, et degreditur in vias præcipites, angustas, lubricas, præalta nive et levi infra glacie obtectas. 37. Inde rupem, per quam nnam via est, torridam incendio, infusoque aceto putrefactam, pandit ferro, et tåndem ad planum descendit. 38. In Taurinis degreditur in Italiam, ingenti numero hominum jumentorumque amisso. 39. Scipio, cum Pisas navibus venisset,

« PreviousContinue »