Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]
[ocr errors]

se arcessierat: actaque res etiam in senatu fuerat, Barcinis nitentibus, ut assuesceret militiæ Hannibal, atque in paternas succresceret opes." Hanno, alterius factionis princeps, Et æquum postulare videtur,' inquit, Hasdrubal; et ego 14 tamen non censeo, quod petit, tribuendum.' Cum admiratione tam ancipitis sententiæ in se omnes convertisset, Florem ætatis,' inquit, 'Hasdrubal, quem ipse patri Hannibalis fruendum præbuit, justo jure eum a filio repeti censet. Nos tamen minime decet, juventutem nostram pro militari rudimento assuefacere libidini prætorum. An hoc timemus, ne Hamilcaris filius nimis sero imperia immodica et regni paterni speciem videat? 15P et, cujus regis genero hæreditarii sint relicti 16 exercitus nostri, ejus filio parum mature serviamus? Ego, istum juvenem domi tenendum, sub legibus, sub magistratibus docendum vivere æquo jure cum ceteris, censeo: ne quandoque parvus hic ignis incendium ingens exsuscitet.'

4. Pauci ac ferme optimus quisque Hannoni assentiebantur: sed (ut plerumque fit) major pars meliorem vicit. Missus Hannibal in Hispaniam primo statim adventu

[ocr errors]

12 Olim legebatur intra prætorium.-13' In paternas succresceret opes; id aliis legi pro vulg. succederet, notatum in marg. Ms. Flor. idque etiam probarunt Gron. et Baner. Is jam bene monnit, nondum succedere Hannibalem patri debuisse, sed crescere atque educari in spem paternæ potentiæ, non potestatis et muneris, sed opum auctoritatisque.' Rupert.-14 Et æquum...et ego. Nisi et primo loco sit, ex una parte ; et secundo, ex altera parte; vim geminatæ particulæ et et me non assequi in hoc loco ingenue fateor. Deest vocula et ante æquum, teste Drakenborchio, in Rec. eamque delendam esse ascriptis notis indicat librarius Lov. 2. Sed delendum fortasse et ante ego, et locus sic constituendus: Etsi æquum...ego tamen..........vel at ego pro et ego legendum, ita ut et ante æquum jam sit, profecto, ac sane; in qua significatione 7d et ab initio enuntiationis nonnunquam poni solet.' Doering.-15 Legit Tan. Faber induat.-16 Scribendum monet J. F. Gronov. sunt relicti.

NOTE

balis vita, et ex numero annorum, qui colliguntur ab Hamilcaris in Hispaniam transitu, Hannibalem duos et viginti annos natum fuisse, cum primum in eam regionem venit.

P Regni paterni speciem videat] An igitur rex Hamilcar? immo dux tan

tum belli, et imperator exercitus : sed horum tanta potestas est, ut non abs re Hanno, cui ejusmodi imperia vocare ad invidiam animus erat, regni et regis nominibus abutatur.

In Hispaniam] Extrema Occidentem versus Europæ regio Hispania

17

omnem exercitum in se convertit. Hamilcarem juvenem 17 redditum sibi veteres milites credere; eundem vigorem in vultu, vimque in oculis, habitum oris lineamentaque intueri. Dein brevi effecit, ut pater 18 in se minimum momentum ad favorem conciliandum esset. Nunquam ingenium idem ad res diversissimas, parendum atque imperandum, habilius fuit. Itaque haud facile discerneres,19 utrum imperatori, an exercitui, carior esset: neque Hasdrubal alium quenquam præficere malle, ubi quid fortiter ac strenue agendum esset: neque milites alio duce plus confidere, aut audere. Plurimum audaciæ ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. Nullo labore aut corpus fatigari, aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par: cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate, modus finitus. Vigiliarum somnique nec die, nec nocte discriminata tempora. Id, quod gerendis rebus superesset, quieti datum: ea neque molli strato, neque silentio arcessita. Multi sæpe militari sagulo opertum, humi

d

Intra breve tempus conciliata per seipsum exercitus benevolentia, consecutus est ut ea in re parum deinde haberet ponderis memoria patris.

d Nec plus confidentiæ habebant sub alio ductore.

Cibo et potui mensuram ponebat, non ex epulandi voluptate, sed ex sola necessitute satisfaciendi naturæ,

17 Viventem Edd. ante Drak.-18' Patri quidam pro pater. Neutrum sat bonum: hoc tamen magis placet. Sed aut faceret pro esset Latinum erat, aut minimi momenti.' Bauer.—19 Rectius, opinor, ex emend. Gronov. et

NOTE

Pyrenæis montibus dividitur a Gallia reliqua latera mare tum externum, tum internum alluit. Eo tempore Ibero flumine in duas partes dividebatur, quarum citerior Romanis, ulterior Carthaginiensibus addicta. Sic tamen ut Saguntini, qui ultra Iberum, liberi ac sui juris essent, ob Romanorum societatem. Postquam, victis Carthaginiensibus, tota fere regio in Romanorum ditionem cessit; citerior, sub unius Provinciæ Tarraconensis nomine, longe ultra Iberum

prolatis finibus, ad Galleciam usque et Oceanum Atlanticum porrecta est; ulteriore, quæ initio longe amplior, angustioribus finibus coarctata, licet in duas Provincias, Bæticam et Lusitaniam, divisa. Nomen hodieque servat Gall, Espagne: paretque maxima ex parte Regi Catholico; extrema, ad occasum et partim ad meridiem, Portugalliæ regi subjecta sunt.

• Præficere malle] Intellige, militaribus expeditionibus.

jacentem inter custodias stationesque militum, conspexe→ runt. Vestitus nihil inter æquales excellens: arma atque equi conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat. Princeps in prælium ibat; 20 ultimus conserto prælio' excedebat. Has tantas viri virtutes ingentia vitia æquabant; inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus Deum metus, nullum jus jurandum, nulla religio. Cum hac indole virtutum atque vitiorum triennio sub Hasdrubale imperatore meruit, nulla re, quæ agenda videndaque magno futuro duci esset, prætermissa.

[ocr errors]

5. Ceterum ex quo die dux est declaratus, velut Italia ei provincia decreta, bellumque Romanum mandatum esset, nihil prolatandum ratus, ne se quoque, ut patrem Hamilcarem, deinde Hasdrubalem, cunctantem casus aliquis opprimeret, Saguntinis inferre bellum statuit. Quibus oppugnandis quia haud dubie Romana arma movebantur, in Olcadum finest prius (ultra Iberum ea gens in parte magis, quam in ditione, Carthaginiensium erat) induxit exercitum, ut non petisse Saguntinos, sed rerum serie," finitimis domitis gentibus, jungendoque,3 tractus ad id bellum videri

f Conspicui erant.

x

5 Quia Saguntinos aggrediendo provocabat sine dubio arma Romanorum.

Drak. decerneres.' Rupert.-20 Al. Princeps prælium inibat.-1 Vet. lib. apud Sigon. confecto prælio.-2 In quibusdam legitur, audendaque.

3 Jungendisque malebat Sigon. e vet. lib. vincendoque J. F. Gronov. jun

NOTE

• Perfidia plus quam Punica] 'Fides Punica in proverbium apud Romanos abierat, a quibus fracti sæpius fœderis arguebantur Pœni. Ei confirmandæ opinioni sufficiunt exempla Xanthippi Lacedæmonii, apud Ap. pian. et Zon. itemque militum mercenariorum qui male ab illis habiti, apud Livium XXVIII. 12.

1 In Olcadum fines] Hos Hispaniæ populos Livins, post Polybium lib. III. ad fretum Gaditanum ponit, ubi

postea Bastuli Pœni ex parte; apud hos enim fuit Carteia, olim Tartessus; nunc Algezira, in Andaluzia Australi.

u Rerum serie] An hunc colorem Hannibal quæsiverit, viderint quibus notum intercedens inter Carteiam et Saguntum terrarum spatium. Si quis hic conjecturæ locus, id nunc quæsivisse potius Hannibalem suspicarer, ut fauces Mediterranei maris occuparet.

y

posset. Carteiam,+ urbem opulentam, caput gentis ejus, expugnat diripitque. Quo metu perculsæ minores civitates, stipendio imposito, imperium accepere. Victor exercitus opulentusque præda Carthaginem novam in hyberna est deductus. Ibi large partiendo prædam, stipendio præterito cum fide exsolvendo, cunctis civium sociorumque 6 animis in se firmatis, vere primo in Vaccæos promotum bellum. Hermandica et Arbocala, Carteiorum urbes,7 vi captæ. Arbocala et virtute et multitudine oppidanorum

gendo, tractus Franc. Sanctius; quandoque Tan. Faber.-4 Pro Carteiam Altheam legendum censent viri docti.-5 Olim legebatur stipendia præterita. Ms. Flor. stipendioque præterito.-6 Ed. vet. apud Sigon. civium suorum, sociorumque.—7 'Hermandica et Arbocala (al. Arbacala) Carteiorum urbes: ex Polyb. 111. 14. reponendum: Elmantica s. Helmantica et Arbucala, Vaccæorum,

NOTE

* Jungendoque] Ant subintelligendum est, proxima quæque; aut cum Sigonio legendum vincendoque : quasi nimirum ipso victoriarum cursu, et velut invitante fortuna, ad id fuerit impulsus.

Carthaginem novam] Duæ fuere in Hispania urbes Carthaginis nomine, a Pœnis conditæ: altera vetus in finibus Ilercaonum, ad confluentes fere Sicoris et Iberi, ubi nunc Mequinença, vel, ut alii censent, Cantaveia; (qui duo sunt vici non admodum inter se dissiti, in Aragoniæ et Cataloniæ confinio;) altera portu nobilis, ab Hasdrubale condita, ad sinum Vir. gitanum, in Contestanorum finibus. Hæc Carthago Nova et Spartaria dicta est, a sparto, cujus magna copia in vicina regione; quæ metallis quoque abundabat. Primaria fuit Carthaginiensium in Hispania sedes, ut Romanorum Tarraco, Scipionum opus: hodie Cartagena vocatur, in regno Murcia.

2 In Vaccaos] Procul a Carteia, nec multo propius a Sagunto, positi fuere Vaccæi populi, Hispaniæ tunc qui

dem ulterioris, (utpote longe ultra Iberum,) postea tamen Tarraconensi contributi, et conventui Cluniensi : ad utramque fuere Durii fluminis ripam, ubi nunc pars regni Legionensis, et Castellæ veteris ea regio quam Campestrem vocant.

a Hermandica] Hoc oppidi Hispanici nomen descripsit ex Polybio Noster. Ubi illud fuerit, divinationis res est. Errorem hic, suspicor intervenisse, quod in propriis nominibus facile contingit: legendum forte Sentica, quod solum ex Vaccæ. orum oppidis nonnullam habere videtur cum Hermandica affinitatem ; crediturque fuisse ubi nunc Alba de Tormes. Turneb. 111. legit Helmandica, et Salmanticam interpretatur, studiis nobilem: cui facile adhæserim, nisi hæc Vectonibus tribueretur a Ptol. non Vaccæis.

b Arbocala] Non multo magis notus est hujus Vaccæorum urbis situs. Sanso post alios conjicit eandem fuisse cum hodierna Avila: paulo tamen magis ad vocabulum accedit Arevalo, in veteri Castella.

d

diu defensa. Ab Hermandica profugi, exulibus Olcadum, priore æstate domitæ gentis, cum se junxissent, concitant Carpetanos: adortique Hannibalem, regressum ex Vaccæis, haud procul Tago flumine agmen grave præda turbavere. Hannibal prælio abstinuit; castrisque super ripam positis, cum prima quies silentiumque ab hostibus fuit, amnem vado trajecit: valloque ita producto, ut locum ad transgrediendum hostes haberent, invadere eos transeuntes statuit. Equitibus præcepit, ut, cum ingressos aquam viderent, adorirentur. Peditum agmen in ripa, elephantos ante quadraginta disposuit. Carpetanorum cum appendicibus Olcadum Vaccæorumque centum millia fuere; invicta acies, si æquo dimicaretur campo. Itaque et ingenio feroces, et multitudine freti, et, quod metu cessisse credebant hostem, id morari victoriam rati, quod interesset amnis, clamore sublato, passim sine ullius imperio, qua cuique proximum est, in amnem raunt. Et ex parte altera ripæ vis ingens equitum in flumen immissa, medioque alveo haudquaquam pari certamine concursum, quippe ubi pedes instabilis, ac vix vado fidens, vel ab 10 inermi equite, equo temere acto, perverti posset; eques, corpore armisque li

[ocr errors]

vel horum s. eorum urbes.' Rupert.-8 Al. agmen.-9 Elephantos ante (sc. pedites) XL. disposuit: in plerisque Mss. autem pro ante, et in Flor. elephantos (XL. autem erant) disponit, prob. Gron. ad XL. conj. Sigon. Ita et Polyb. 111. 14. qui omnino ad totum hoc caput conferendus est.' Rupert. Vid. Not.

NOTE

c Concitant Carpetanos] In Meditullio ferme Hispaniæ fuerunt Carpetani, ad utramque Tagi ripam; quorum caput Toletum, a Romanis deinde Tarraconensi Provinciæ, ac, post hujus tripertitam divisionem, Carthaginensi contributi: pars hodie Castellæ novæ, quæ vulgo reyno de Toledo.

a Haud procul Tago flumine] Nobilissimus Hispaniæ post Iberum fluvius est Tagus, qui ex Idubeda monte, quem eo tractu vocant hodie Sierra de Albarazin, non procul fontibus Su

cronis ac Duriæ, oritur; et salutatis Toleto atque inde Augustobriga, et Norba Cæsarea, Vettonum oppido, mediam fere Lusitaniam secat, ubi Scalabim alluit, ac sub Olysippone in Oceanum Atlanticum effunditur inter duo promontoria, Magnum, sive Lunæ, et Barbarium. Dicitur aureas arenas volvere, et equas circa ripam suam alere pernicissimas, quas ideo vento gravidas fieri volunt. Castellanis vulgo Taio, Portugallis Teio, nobis le Tage.

« PreviousContinue »