Page images
PDF
EPUB

fere erant: dispares ac dissimiles gladii: Gallis prælongi ac sine mucronibus: Hispano, punctim magis, quam cæsim, assueto petere hostem, brevitate habiles et cum mucronibus. Sane et alius habitus 7 gentium harum" tum magnitudine corporum, tum specie terribilis erat. Galli super umbilicum erant nudi:° Hispani linteis P prætextis purpura tunicis, candore miro fulgentibus, constiterant. Numerus omnium peditum, qui tum steterunt in acie,

6 Vet. lib. apud Sigon. media acies.—7 ' Ita ex emend. Gron. pro vulg. ante ceteros habitus cet. Hoc, quod Grutero debetur, in nullo Ms. extat; illud ex membranis, fœde h. 1. corruptis, erutum.' Rupert. Vid. Not. Var.

NOTE

tum, qui media in acie, non tamen in acie, ut statim Livius post Polybium ea medii, sed interius Gallorum Hispanorumque agminibus divisi, equitatu exterius hinc inde protecti.

m Scuta ejusdem formæ] Oblonga Gallis tribuunt auctores. De Hispanis est quod dubitetur: nam breviora videntur fuisse. Et cetris usos potius Hispanos apparet, vel ex lib. XXI. cap. 27.

In

Et alius [ante alia] habitus gentium harum] Ex veteribus libris, qui omnes hic corruptissimi, variæ ortæ sunt conjecturæ. In Put. legitur, ante talius hannibatus gentium harum: in Pet. ante talias hannimatus. Flor. optimo, itemque in Colb. ante taleus animatus. Hinc natum in editis plerisque, ante ceteros armati. (Is gentium harum habitus, tum magnitudine, &c. Alibi ante cetris armati, ant talis habitus gentium illarum. Apud Vallam, ante alia habitus, sive inter alia ipse habitus: Lipsius malebat ante alia ornatus, quod mihi præ ceteris placet: si ornatus pro habitu ornato et inusitato dicatur. Minus tamen a Veterum scriptura distaret, ante et alios armatus gentium harum. Revera enim Hispani et Galli ante alios erant, cuneo a reliqua prominentes

notat. Et armatus substantive sumi potest, pro armatura : ut lib. xxxIII. cap. 3. et trecenti Apolloniatæ haud dispari armatu:' lib. xxxvii. cap. 40. Inde Neocretes mille, et eodem armatu Cares et Cilices mille et quingenti, et totidem Tralles, et tria millia cetratorum.'

• Galli super umbilicum erant nudi] Hoc et Polybius testatur: unde prodigam semper vitæ Gallicam gentem agnoscere est.

P Hispani linteis] Hoc quoque de illis testatur Polybius lib. 111. qui ex patrio more ornatos ait λινοῖς περιToppúpois XiTWVíσKOIS.

a Numerus [Numerum] omnium] Ex variis lectionibus hæc commodissima visa est Gronovio: quæ tamen lon. gius abit a scriptis. Colb. cum plerisque sic habet: Numerum omnium peditum equitumque in acie steterunt illum ferunt, videlicet quadraginta, decem millia equitum. Sigon. vocem illum, quam mendosam putat, non insubtiliter vertit in L. millia: et locum ita emendat: Numerum omnium, qui tum, peditum equitumve, in acie stetere, quinquaginta millia ferunt; videlicet quadraginta peditum millia, decem equi

10 S

millium fuit quadraginta, decem equitum. Duces cornibus præerant: sinistro Hasdrubal, dextro Maharbal: 9" mediam aciem Hannibal ipse cum fratre Magone tenuit. Sol, seu de industria ita locatis, seu quod forte ita starent, peropportune utrique parti obliquus erat, Romanis in meridiem, Poenis in septemtrionem versis. Ventus, (Vulturnum incolæ regionis vocant)" adversus Romanist coortus," multo pulvere in ipsa ora volvendo prospectum ademit.

47. Clamore sublato, procursum ab auxiliis, et pugna levibus primum armis commissa: deinde equitum Gallorum Hispanorumque lævum cornu cum dextro Romano concurrit, minime equestris more pugnæ. Frontibus enim adversis concurrendum erat, quia, nullo circa ad evagandum relicto spatio, hinc amnis, hinc peditum acies claudebant in directum utrimque nitentes. Stantibus ac confertis postremo turba13 equis, vir virum amplexus detrahebat equo. Pedestre magna jam ex parte certamen factum erat: acrius tamen, quam diutius, pugnatum est; pulsique Romani equites terga vertunt. Sub equestris finem certaminis

Cum post primum concursum equi postremo velut immobiles starent, conferti equites ob nimiam turbam, singuli unum ex hostibus amplexi, eum equo deturbabant ; unde fiebat ut plurimi equitum non ex equis, sed pedibus pugnarent.

-8 Olim legebatur, Numerum omnium, qui t. ped. equitumque in a. st. illum ferunt, videlicet quadraginta peditum millia, dec. e.-9 Sinistrum Hasdrubal, dextrum regebat Maharbal Edd. ante Gronov.-10 Seu forte ita stando Edd. ante Gronov.-11 Ventus, quem Vulturnum... vocant Edd. ante Crevier.-12 Adversus Romanos coortus. Optimi, adversis Romanis. Ita lege: nisi mavis, adversus Romanis.' J. F. Gronov.

[ocr errors]

NOTE

tum: quam summam copiarum Hannibalis Polybius scribit: ita ut Livius, quemadmodum de Romanis dixerat cap. 36. in universum affuisse septem et octoginta millia, sic de Pœnis dicat in genere; deinde vero distinguat numerum peditum ab equitum numero.

Dextro Maharbal] Hannonem pro

Maharbale nominat Polybius.

Seu quod forte ita starent] Sic melins, vel seu quod forte ita stetere. Propius enim hæc absunt a codicibus Lips. et Colb. quam ut vulgo, seu forte ita stando.

Adversus Romanis] Optimi libri adversis Romanis, quod idem est. Gall. le vent leur donnant au visage.

[ocr errors]

coorta est peditum pugna. Primo et viribus et animis pares constabant ordines Gallis Hispanisque: tandem Romani, diu ac sæpe connisi," æqua fronte acieque 14 densa impulere hostium cuneum nimis tenuem, eoque parum validum, a cetera prominentem acie. Impulsis deinde ac trepide referentibus pedem insistere: 15 ac tenore uno per præceps pavore fugientium agmen 16x in mediam primum aciem illati; postremo, nullo resistente, ad subsidia Afrorum pervenerunt; qui utrimque reductis alis constiterant, media, qua Galli Hispanique steterant,' aliquantum prominente acie: qui cuneus ut pulsus æquavit frontem primum, deinde nitendo 18 etiam sinum in medio dedit. Afri circa jam cornua fecerant; irruentibusque incaute in medium Romanis, circumdedere alas: mox, cornua extendendo, clausere et ab tergo hostes. Hinc Romani, defuncti nequicquam prælio uno, omissis Gallis Hispanisque, quorum terga ceciderant, et 19 adversus Afros integram

Cum cuneus Gallorum et Hispanorum, qui primum a cetera prominebat acie, a Romanis fuisset loco pulsus ob nimiam tenuitatem, æquata primo est frons, quam Romani fugientibus insistentes ita impulerunt ut fieret in medio velut sinus.

13 Turbatis Edd. ante Gronov. et plerique Mss.-14 Diu, ac sæpe consilia agitabant, qua fronte acieque Edd. ante Gronov. et plerique Mss.-15 Institere malebat J. F. Gronov.-16 Al. agmine.—17 Pro steterant in Edd. ante Drak. est steterunt.-18 Conj. Rupert. cedendo.-19 Et pro vulg. etiam (quod modo præcessit et mox sequitur) ex optimis Mss. (a quibus etiam rò integrum abest) reposui: etsi plane delere malim.' Rupert.

NOTE

"Diu ac sæpe connisi] Correctio est Lipsii, quam Gruterus et Gronov. probant, nisi quod hic pro obliqua fronte legendum merito censet, aqua fronte ex Polybio, qui habet er evoelas. Alias legebatur, diu ac sæpe consilio agitabant qua fronte, &c.

* Tenore uno per præceps pavore fugientium agmen] Alias agmine. Sed recte emendatum agmen, ut sit per agmen fugientium, pavore præceps et inclinatum.

y Qui utrimque reductis alis] Alas intellige latera peditatus Afri in

duas partes divisi, seu manipulos interiores, qua parte proximi peditibus Hispanis Gallisque; quæ alæ minus prominebant quam media acies reliqua.

z Circumdedere alas: mox, cornua extendendo, clausere] Alas adhuc interpretor ordines Afrorum hinc inde peditibus Gallis et Hispanis con. junctorum; cornua vero extremos eorundem hinc inde ordines, qui circa Romanos diducti ut eos involverent.

pugnam ineunt, non tantum eo iniquam, quod inclusi adversus circumfusos, sed etiam quod fessi cum recentibus ac vegetis pugnabant.

48. Jam et sinistro cornu Romanis,20 ubi sociorum equites adversus Numidas steterant, consertum prælium erat, segne primo, et a Punica cœptum fraude. Quingenti ferme Numidæ, præter solita arma' telaque, gladios occultos sub loricis habentes, specie transfugarum cum ab suis, parmas post terga habentes, adequitassent, repente ex equis desiliunt; parmisque et jaculis ante pedes hostium projectis, in mediam aciem accepti, ductique ad ultimos, considere ab tergo jubentur; ac, dum prælium ab omni parte conseritur, quieti manserunt. Postquam omnium animos oculosque occupaverat certamen, tum, arreptis scutis, quæ passim inter acervos casorum corporum strata erant, aversam adoriuntur Romanam aciem; tergaque ferientes ac poplites cædentes stragem ingentem, ac majorem aliquanto pavorem ac tumultum, fecerunt. Cum alibi terror ac fuga," alibi pertinax in mala jam spe' prælium esset; Hasdrubal, qui ea parte præerat, subductos ex media acie f Donec certamen undique iniretur.

b

20 'Jam et sinistro cornu Romanis ex optimis Mss. revocavi pro vulg. Jam et in s. c. Romano.' Rupert.-1 'Præter consueta arma Edd. ante Gronov. præterita arma optimi Mss. unde præter justa arma edidit Gron. et præter solita arma Drak. ex emend. Heins. ad Vellei. 11. 111. 2. et Periz.' Rupert.-2

NOTÆ

a Cum alibi terror ac fuga] In dextro, ni fallor, Romanorum cornu.

b Alibi pertinax prælium] In media scilicet acie Romanorum ubi pedites. c Hasdrubal, qui ea parte præerat] Videtur Livius secum pugnare, qui cum Hasdrubalem sinistro cornui præfecerit, Numidas in dextro collocaverit, Gallos et Hispanos pedites in prominenti cuneo mediæ aciei; nunc tamen velut sui oblitus Hasdru. balem dicat in ea parte fuisse ubi sinistrum cornu Romanorum, quod sine dubio cornui dextro Pœnorum

oppositum; adjiciatque ab eo subductos ex media acie Numidas, quos in dextro cornu locaverat; pedites. que Hispanos et Gallos in media acie, in qua ab initio fuerant, Afris quasi de novo adjungat. Sigonius corrigit hoc loco, qui læva parte præerat. Et sane res ita erat aute prælium, sed non inde reliquis lux. Rem totam Gronovius ex Polybio sic explicare conatur, ut Hasdrubal cum Gallis et Hispanis equitibus Romanum equitatum in opposito sibi dextro cornu pugnantem fuderit ac fugaverit ;

d

Numidas, quia segnis eorum cum adversis pugna erat, ad persequendos passim fugientes mittit: Hispanos et Gallos pedites, jam Afris prope fessis, cæde magis quam pugna, adjungit.

49. Parte altera pugnæ Paullus, quanquàm primo statim prælio funda graviter ictus fuerat, tamen et occurrit sæpe cum confertis Hannibali, et aliquot locis prælium restituit, protegentibus eum equitibus Romanis; omissis postremo equis, quia consulem et ad regendum equum

• Magis Livianum fuerit ut in mala j. spe.' Bauer.—3 ‘Gron. coll. cap. 46. et Polyb. III. 116. locum hunc ita emendat: Hasdrubal, qua parte præerat, victor, lavum quoque Rom. cornu adortus pari fortuna, Numidas, quia segnis . . . mittit: Hispanos et Gallos equites jam Afris cet. et Periz. H. qui victor ad eam partem penetraverat, subductos ex acie Numidas cet. Sigon. conj. læva pro ea; et Stroth. qua parte cum Gron. legit. At Bauer. putat Hasdrubalem nunc hic imperasse, nunc illic, ut intelligere liceat qui tum ea parte præerat.' Rupert. 4 Post To consulem interponunt rò et meliores. Posses etiam: Omissi

NOTE

deinde cum eisdem Gallis et Hispanis equitibus advectus ad sinistrum cornu Romanorum, Numidas ibi segnius pugnantes excitaverit, ac pro. fligato hoc etiam cornu, fugientes persequendos Numidis mandaverit ; ipse antem cum Hispanis et Gallis profectus ad mediam aciem, conjunc. tusque cum Afris, reliquum prælium confecerit. Itaque qui ea parte præerat est, qui jam in eam partem delatus erat, ubi media acies pugnabant.

Qui ea parte præerat] Atqui alteri cornui præfuit, huic vero Maharbal, nt liquet ex cap. 46. sed Polybius docet e lævo cornu, victis Romanis equitibus, se ad dextrum contulisse Hasdrubalem. Vide lib. 1. cap. 116. J. Clericus.

d Subductos ex media acie Numidas] Alios a quingentis, qui specie transfugarum aversos postea Romanos in sinistro cornu adorti erant. Hic quippe de iis loquitur, quibus pugna cum adversis Romanis erat, eaque

segnis, id est, minus acris. Quod autem Numidis equitibus dextrum cornu datum fuerat, nihil obstat quominus inter prælii ardorem in mediam aciem deferri potuerint: nam et Hispanos Gallos que pedites, qui Romanis antea cesserant, ab eodem Hasdrubale ad prælium reductos memorat Livius.

e Parte altera pugnæ Paullus] Recte pugnæ: alioqui Æmilius Paullus dextro cornui ante certamen præerat : jam vero Hannibali opponitur, qui mediam aciem cum fratre Magone tenuerat: sed omnia inter præliandum miscentur: et videtur Hannibal mediæ illius aciei dextra parte Magoni commissa, cujus extrema Afri dextra lævaque occupabant, intermediis Gallis et Hispanis, sinistram partem rexisse dextræ Romanorum oppositum; atque ita propior fuisse Emilio Paullo dextrum cornu Romanorum curanti, ut cum eo facile concurrere potuerit.

f Omissis postremo equis] Romani

« PreviousContinue »