Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

vires deficiebant. Tum denuntianti cuidam, jussisse consulem ad pedes descendere equites, dixisse Hannibalem ferunt: Quam mallem, vinctos mihi traderet!'s Equitum pedestre prælium, quale jam haud dubia hostium victoria, fuit; cum victi mori in vestigio mallent, quam fugere; victores, morantibus victoriam irati, trucidarent, quos pellere non poterant. Pepulerunt tamen jam paucos superantes, et labore ac vulneribus fessos. Inde dissipati omnes sunt, equosque ad fugam, qui poterant, repetebant. Cn. Lentulus tribunus militum, cum, prætervehens equo,* sedentem in saxo cruore oppletum consulem vidisset: L. Æmili,' inquit, quem unum insontem culpæ cladis hodiernæ Dii respicere debent,' cape hunc equum. Dum et tibi virium aliquid superest, comes ego te tollere possum ac protegere. Ne funestam hanc pugnam morte consulis feceris. Etiam sine hoc 7 lacrymarum satis luctusque est.' Ad ea consul: Tu quidem, Cn. Corneli, macte virtute esto; sed cave, frustra miserando exiguum tempus e manibus hostium evadendi absumas. Abi, nuntia publice Patribus, urbem Romanam muniant ac prius, quam hostis victor

[ocr errors]

8

Paucos qui adhuc supererant.

Cum equo vectus juxta Æmilium Paullum.
Equum est a Diis juvari, eisque curæ esse.

postremo equi, quia et consulem ad regendum. Forte et melius, renuntianti.' J. F. Gronov.-5 Al. superatos, et labore.-6 'Potest ferri: si bene tamen Livium novi, scripsit insontem culpa: ut lib. IV. Mælium jure cæsum pronuntiavit, etiamsi regni crimine insons fuerit,'' J. F. Gronov.-7 Conj. J. F.

NOTE

equites, qui circa Æmilium Paullum ex equis primum pugnabant, postea ex equis desilierunt, iisque omissis pedites facti pugnarunt.

& Quam mallem, vinctos miki traderet] Alias victos: sed apud Plutarchum, in Fabio, recte Hannibal ait, TOUTO μᾶλλον ἠβουλόμην ἢ εἰ δεδέμενους παρéλaßov. Hoc malim, quam si vinctos accepissem.

+ Equitum pedestre, &c.] Hoc est, equitum pedestre prælium tale fuit,

quale jam haud dubia hostium victoria esse potuit. Ex breviloquentia obscurum fieri Livium non semel vidimus. J. Clericus.

h Insontem culpæ cladis hodiernæ] Conjicit Gronov. scripsisse Livium insontem culpa, eodem modo quo lib. IV. dixit Mælium jure cæsum, etiamsi regni crimine insons fuerit:' sic certe vitabitur concursus duplicis genitivi culpæ cludis.

adveniat, præsidiis firment; privatimque Q. Fabio, L. Æmilium præceptorum ejus memorem et vixisse, et adhuc mori. Me 10 in hac strage militum meorum patere expirare, ne aut reus iterum e consulatu sim, aut accusator collegæ existam," ut alieno crimine innocentiam meam protegam.' Hæc exigentes" prius turba fugientium civium, deinde hostes, oppressere:* consulem, ignorantes quis esset, obruere telis: Lentulum inter tumultum 13 abripuit equus. Tum inde effuse fugiunt. Septem millia hominum in minora castra, decem in majora, duo ferme in vicum ipsum Cannas perfugerunt: qui extemplo a Carthalone atque equitibus, nullo munimento tegente vicum, circumventi sunt. Consul alter, seu forte, seu consilio, nulli fugientium insertus 14 agmini,* cum septuaginta fere equitibus's Venusiam perfugit.16 m Quadraginta quinque "7

* Dum Lentulus tribunus et consul Æmilius hæc inter se mutuo dissererent, hisque sermonibus occuparentur: oppressi sunt, &c.

[ocr errors]

Gronov. sine hac.-8 Romam Edd. ante Drak.-9 Extitisse addunt Edd. ante Gronov.-10 Tu me Edd. ante Crevier.-11 Olim legebatur ut reus inteream causaque consulatus accusator collegæ existam.-12 Hæc exigentem. Cum legeretur Hæc exagentis, Valla emendavit, exigentem. Malim ego, exequentem, quo verbo utitur sæpe Livins.' Sigon.-13 In tumulum Edd. ante Gronov.14 'Insertus, quod etiam Bauero placuisse video, reposni pro vulg. infestus, quod ineptum est: infertus conj. Perizon. immistus Gron. (quod recepit Stroth.) et ingestus Burm.' Rupert.-15 Olim legebatur cum quinquaginta ferme equitibus.-16 Profugit Edd. ante Crevier.-17 'Quinque post quadra

NOTE

i Ne aut reus iterum] Legebatur vulgo, ne ut reus inteream, causaque consulatus accusator collegæ existam et alieno, &c. Sed locum hunc defor matum et carentem sensu feliciter restituit Gronovius, quem vide iv. Observat. 20.

Nulli fugientium insertus agmini [nihil fugientium infestus agmini] Tolerari potest vulgaris hæc scriptura, ut intelligatur Varro fugæ suorum sistendæ nihil adhibuisse diligentiæ, sive non adversatum esse agminibus fugientium. Quia tamen quidam

codices e melioribus, pro nihil habent nulli: et vana sane videtur in tali tempore ducis ira, eo Gronovium conjectura ducit, ut velle videatur nulli fugientium immistus agmini, nulli scilicet ex tribus, quorum antea meminit, quorum scilicet aliud in minora, aliud in majora castra, aliud Cannas se receperat.

Infestus agmini] Forte confisus, ant tale quippiam. Certe infestus hic stare nequit. J. Clericus.

1 Cum septuaginta [quinquaginta] fere equitibus] Polybius septuaginta nume

millia peditum," duo millia septingenti equites, et tanta + prope civium sociorumque pars, 18 cæsi dicuntur: in his ambo 19 consulum quæstores L. Atilius et L. Furius Bibaculus; unus et viginti tribuni P militum; consulares quidam prætoriique et ædilicii: inter eos Cn. Servilium

Par pæne civium ac sociorum numerus: tantundem nempe civium, quantum sociorum.

ginta inserui ex melioribus Mss. quia c. 59. et 60. L. millia, et xxv. 6. plus L. millia memorantur, et ita certe magis sibi constat Livius. Quæ loca nisi obstarent, pro XLV. mill. cum Stroth. suspicari possis LXV. m. quoniam Polyb. LXX. m. habet, et Livius modo dixerat, 19000. effugisse, supra vero c. 36. in castris Rom. 87200. fuisse. Ceterum 77000. interiisse scribit Dionys. 11. p. 89. 45000. auctor Epist. Liv. 50000. Plut. Fab. p. 183. 44500. Entrop. I. 10. et 44000. Oros. iv. 16.' Rupert.—18 'Conj. J. F. Gronov. tanta p. c. quanta sociorum pars. Possis et æqua pro tanta. Sed neutrum

NOTE

rat; quem etiam numerum habet Noster lib. xxv. cap. 6. in omnibus scriptis.

m Venusiam perfugit [profugit] Alias perfugit. Est autem Venusia Horatii poëtæ patria Apuliæ Peucetiæ oppidum inter Anfidum et fontes Bradani, vulgo Venosa principatus gentis Ludovisiæ, in Basilicata.

" Quadraginta quinque millia [Quadraginta millia] peditum] Quidam codices habent, quadraginta quinque millia peditum, Gronovio teste : idque videtur confirmari lib. xxv. ubi dicitur plus quinquaginta millia hominum cecidisse.' Dionysius Halic. lib. 11. e sex millibus equitum non nisi trecentos ac septuaginta, ex octuaginta peditum millibus paulo plures quam tria millia superfuisse ait. Polybius lib. 111. de equitibus eadem fere memorat, si recte intelligatur: ex pedestribus autem copiis circiter decem millia in potestatem hostium vivos pervenisse refert, vix tria millia fugisse; reliquos ad septuaginta millia occubuisse.

Tanta] Sumitur hic pro æque magna, si locus sit sanus. J. Clericus.

• In his ambo consulum quæstores] Mavult Gronovius, ut esse ait in optimis libris, in his alter consulum. Questores L. Atilius, &c. Verum de uno illo consule hic cæso, Emilio Paullo, jam fuerat dictum, ut nou videatur iterum hic commemorandus.

P Unus et viginti tribuni] Antiquissimi libri proferunt et viginti unudecem tr, et videntur velle, inquit Gronov. 29. tribuni militum: cum librarius notas Ix. perperam reddidisset unusdecem.

a Inter eos Cn. Servilium] Probanda videtur hæc Gronovii correctio præ ceteris scripturis, quarum mira varietas. Nec multum tamen differt Colbert. cod. ubi sic legitur: Inter eos Cn. Servilius minimus et M. Minutius numerantur, qui magis. equitum priore anno aliquot diebus ante fuerat. Acute insertum a Gr. nomen consul, ut sit consul ante fuerat: alioqui vacaret adverbium ante, cujus vis jam expressa esset per verba priore anno, si ad magisterium equitum referretur. Et fuerat hic Minucius consul ante sex annos cum P. Cornelio Asina.

Geminum 20 et M. Minucium numerant, qui magister equitum priore anno, aliquot ante consul fuerat: octoginta præterea aut senatores, aut qui eos magistratus gessissent, unde in senatum legi deberent, cum sua voluntate milites in legionibus facti essent. Capta eo prælio tria millia peditum et equites trecenti dicuntur.

t

50. Hæc est pugna Cannensis, Alliensi cladi nobilitate par: ceterum ut illis, quæ post pugnam accidere, levior,' quia ab hoste cessatum est, sic strage exercitus gravior fœdiorque. Fuga namque ad Alliam sicut Urbem prodidit, ita exercitum servavit : ad Cannas fugientem consulem vix septuaginta secuti sunt: alterius morientis prope totus exercitus fuit.3" Binis in castris* cum multitudo

probabile.' Rupert.-19 Alter Edd. ante Gronov.-20 Geminum deest in Edd. ante Crev. in Edd. ante Gronov. legitur: Cn. Servilius et C. Minucius Numatius, qui mag. eq. pr. anno aliquot diebus ante fuerat. Gronov. Doujat. Crevier. dant, consul aliquot annis ante fuerat.

1 Hæc pugna Alliensi cladi nobilitate par, cetera utilis, quæ post pugnam aecidere leviora Edd. vett. Hæc est pugna Cannensi clade nobilitata, par cetera Alliensi, utque hæc illa iis, quæ post pugnam accidere, levior Mog. Froben. Francof. Grut. rell. ante Gronov.-2 Fœdiorque fuit fuga. Namque ad Alliam fuga sicut Edd. ante Gronov.-3'Alterius morientis prope totus exercitus fuit, h. e. eum in moriendo, vel ejus moriendi consilium sequutus est; ita ut verbi mori vis ex partic. morientis repetatur ad verbum fuit: nam scripsit ita Livius, nt membra sibi aptius responderent, et passim esse alicujus dixit pro sequi aliquem; Str. Eodem fere modo Lipsius hæc verba interpretatus est: Æmilio morienti prope omnis exercitus commoritur. Contra morientis esse non Latine dici posse pro commori monet Gron. At Drak. et Crev. notant, esse alicujus morientis non per se quidem dici pro alicui commori, sed tamen pro, morienti favere, adhærere, sequi, imitari, comitari, et hoc pro, cum eo perire. Gronovius emend. alterius mortem prope totus exercitus luit, ut sensus

NOTE

Cum sua voluntate] Non ideo in Senatum legi debebant, quod voluntarii militassent in legionibus; sed quia curules gesserant magistratus, eo tempore quo militiam sponte susceperant. Notum enim sententiæ in Senatu dicendæ jus habuisse non modo Senatores a censoribus lectos, sed et eos qui in magistratu essent, aut jam ante fuissent. Hi quippe, etiamsi in numerum Senatorum nonduin allecti, sententiam non rogaren

tur, Senatorum tamen sententias assensu suo firmabant, seu verbis expresso, seu pedibus in eas irent.

• Alliensi cladi] De pugna ad Alliam amnem vide lib. v. cap. 6.

t Quia ab hoste cessatum] Hannibal Gallorum celeritatem non imitatus, Romam, ut illi, non cepit.

u Alterius morientis prope totus exercitus fuit [fugit] Lipsins emendabat totus exercitus fuit, quasi significaretur Paullo commortuum fuisse totum

semiermis sine ducibus esset, nuntium, qui in majoribus erant,4 mittunt, dum prælio, deinde ex lætitia epulis fatigatos quies nocturna hostes premeret, ut ad se transirent uno agmine Canusium abituros esse.'s Eam sententiam alii totam aspernari: Cur enim illos, qui se arcessant, ipsos non venire, cum æque conjungi possent? quia videlicet plena hostium omnia in medio essent; et aliorum, quam sua, corpora tanto periculo mallent objicere.' Aliis non tam sententia displicere, quam animus deesse. P. Sempronius Tuditanus tribunus militum, Capi ergo mavultis,' inquit, ab avarissimo et crudelissimo hoste, æstimarique capita vestra, et exquiri pretia ab interrogantibus, Romanus civis sis, an Latinus socius, ut ex tua contumelia et miseria alteri honos quæratur?

Non

sit, illos Paullum recta suadentem, prædicentem, deterrentem, et unum insontem culpa cladis, (v. cap. 49.) non audivisse, sed, Varroni vano credulos, traxisse in id periculum, quo simul perierint, adeoque mortem ejus, crimen suum, morte consimili luisse. Sic eadem fere exprimitur sententia, Sed ineptum Lipsii acumen; Gronovianum vero poëticum plane, immo sophisticum aut nugatorium, falsum quoque videtur. Cur enim exercitus Rom. lueret mortem consulis? Quiane temere pugnassent? Nuga. Forte innuit Livius, maximam cladem tulisse alterum exercitum vel cornu Æmilii, cum plures tamen ex altero, Varronis, cornu evaserint. Ne sic quidem placet, nec verum satis est. Mortui quoque, non morientis, scriberet. Quid, si fugit legerimus?' Bauer. Hoc fugit in plerisque libris extat, sed non magis h. 1. aptum est. Forte leg. comes pro totus; quo sensu passim comes mortis et morientis dicitur.' Rupert.-4 In maj. castris præerant Edd. ante Gronov.5 'In vett. libh. est, uno agmine inde Canusium abiturus: sic paulo post, at

NOTE

exercitum sed neque id verum, et morientis esse non est, simul cum aliquo mori. Gronov. legi vult, alterius mortem prope totus exercitus luit: id est, inquit, mortem ejus, crimen suum (cui scilicet causam temere contra ipsius monita commisso prælio præbuerant) morte consimili luerunt. Ingeniose verum non minus audacter, nullo astipulante, aut huc ducente codice. Planior omnino scriptio vulgaris, quam Colb. lib. cum aliis pluribus servat. Cum enim duo essent consulum duorum exercitus, si seor

sim agerent, et in hac pugna suo quisque cornui vel potius dimidiæ copiarum parti præesset, vult Livins, ut Saxonius eleganter observat, alterius consulis fugientis, Varronis nempe, exercitum pæne totum cæsum esse, alterius vero in prælio cæ. si, nimirum Paulli, copias pæne universas fugisse.

x Binis in castris] Romanorum, minoribus scilicet, ac majoribus.

y Alteri honos quæratur] Hannibali scilicet victori.

« PreviousContinue »