Page images
PDF
EPUB

et duo exercitus Carthaginiensium, ibi rem summam agi cernentes, convenerunt. Itaque eruptione e castris pugnatum est. Sexaginta hostium millia eo die in pugna fuerunt, sexdecim circiter Romanis. Tamen adeo haud dubia victoria fuit, ut plures numero, quam ipsi erant, Romani hostium occiderint: ceperint amplius tria millia hominum, paulo minus mille equorum, undesexaginta militaria signa, septem elephantos, quinque in prælio occisis.1 Trinisque castris eo die potiti sunt. Illiturgi' obsidione liberato, ad Intibili " oppugnandum Punici exercitus traducti, suppletis copiis ex provincia, ut quæ maxime omnium belli avida, modo præda aut merces esset, et tum juventute 14 abundante. Iterum signis collatis, eadem fortuna utriusque partis pugnatum. Supra tredecim millia hostium cæsa, supra duo capta,' cum signis duobus et quadraginta, et novem elephantis. Tum vero omnes prope Hispaniæ populi ad Romanos defecerunt: multoque majores ea æstate in Hispania, quam in Italia, res gestæ.

* Cum Romani non multo plures essent sexdecim millibus.

terna.-12 'LIX. militaria signa, VII. elephantos, quinque in prælio occisis recepi ex emend. Gronov. pro vulg. LIX. m. signa, elephantis quinque in p. o. In Mss. plerisque et optimis signavit et signa VIR elephantis.' Rupert.13 Al. Indibili et Incibili.—14 Put. et Pet. juvente. Voss. et Pall. juventa.15 Supraque tria capta. Pet. melior supra capta: Voss. supraque capta. Put. suprati capta. Lege, supra duo captu. Signis fuerat perscriptus numerus.' J. F. Gronov.

NOTE

Illiturgi] Ptolemæo forte corrupte Ilurgis oppidum Turdulorum in Hispania ulteriori, eaque parte quæ post Bætica, circa flumen Bætim, supra Cordubam, hodie Morali Andujar el Viejo, tribus passuum millibus ab Andujar. Sanso ponit ex adverso oppidi Linares: hæc cuncta in regno Giennensi, de Jaen, quæ pars est Andalusiæ orientalis.

• Ad Intibili oppugnandum] 'Intibilis oppidi meminit quoque Antoninus et

Frontinus: Tiara Julia creditur esse Ptolemæi, quæ accedit ad nomen civitatis Aragonica Tervel. Intibilis tamen sive Indibilis Floriano est Chelva in ora regni Valentiæ: Sansoni Tiara Julia est Trayguero in eodem regno ad confinia Catalonia. Merito reprehenditur a Sigonio. Glar. qui hoc loco Indibili viri nomen esse putat, de quo postea sæpius. Quem si Livius intelligeret, dixisset ad Indibilim oppugnandum, pro ad Indibili.

T. LIVII PATAVINI

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA

LIBER XXIV.

BREVIARIUM.

CAP. 1. In Brnttiis Rhegium frustra tentatur a Pœnis: at Locrenses se iis dedunt. 2. Bruttii, illorum socii, per se ipsi Crotonem oppugnant, urbemque a plebe, quæ in omnibus fere Italiæ civitatibus Pœnis favebat, sibi traditam capiunt præter arcem. 3. Eam, a plebe, a Bruttiis et Hannone circumsessam, fortiter tuentur optimates; sed mox et hi cedunt, seque Locros traduci patiuntur. Levia prælia inter Sempronium cos. Luceriæ et Hannibalem haud procul Arpis hybernantem oriuntur. 4. In Sicilia Romanis omnia mntat mors Hieronis, regnumque ad Hieronyinnm, nepotem ejus et filiam Gelonis, translatum; puerum, vixdum libertatem, nedum dominationem, modice latnrum. Hujus tutores xv. quorum primi sunt Andranodorus et Zoippus, Hieronis generi, deponunt tutelam, hortante ac cogente Andranodoro, qui regimen rerum omnium affectat. 5. Hieronymus superbe regnat, more Dionysii tyranni; et ex iis, quibus solis aditus in domum ejus familiarior est, Andranodorus et Zoippus suadent Pœnorum, Thraso Romanorum, societatem. Hic vero mox ad supplicium traditur, quia Theodotus, rens conjurationis, in regis caput factæ, enm esse auctorem consilii mentitus erat. 6. Thrasone necato legati ad Hannibalem, et ab eo Hippocrates et Epicydes, fratres oriundi ab Syracusis, ad regem mittuntur. Hi apud tyrannum manent, junguntque societatem ; quam fœdus cum Pœnis Carthagine ictum excipit: legati vero Romanorum per ludibrium audiuntur. 7. Sed Hieronymus paulo post Leontinis obtruncatur a conjuratis. Q. Fabius Max. cos. Puteolos communit, et Romam venit comitiorum causa. 8. Ibi concione ad populum habita suadet, ut magna cura creentur consules. 9. Ipse quartum et M. Claudius Marcellus tertium consul dicitur ab omnibus centuriis. 10. Prorogatur imperium omnibus, qui ad exercitus sunt, et novis prætoribus

decernuntur provinciæ. Multa prodigia nuntiantur procuranturque hostiis majoribus et supplicatione omnibus Diis, quorum pulvinaria Roma sunt, indicta. 11. Numerus XVIII. legionum et classis CL. longarum navium expletur, sociique navales parantur impensis privatorum. 12. Hannibal Capuam firmat præsidiis, et cum cetero exercitu ad lacum Averni descendit per speciem sacrificandi, re ipsa ut tentet Puteolos. 13. Hoc oppidum frustra oppugnat, et inde procedit ad opprimendas Nolam Tarentumque, quarum urbium tradendarum legati a plebe missi certam ei spem fecerant. 14. Ad Beneventum Hanno ex Bruttiis et Ti. Gracchus ab Luceria accedit. Hic primo oppidum intrat, et volonibus acriter pugnaturis promittit libertatem. 15. 16. Postero die acri pugna hostes vincit, omnesque volones, quæ magna exercitus pars est, liberos esse jubet. 17. Marcellus obviam it Hannibali, ad Nolanı castra moventi, et reddidisset forte ei cladem ad Canoas acceptam, si C. Claudius Nero, quem nocta circumvehi agmen hostium cum robore equitum jusserat, prælio affuisset in tempore. 18. Censura severe exercetur Romæ a M. Atilio Regulo et P. Furio Philo, inopiaque ærarii sustinetur liberalitate privatorum. 19. Casilinum ab utroque consule oppugnatur capiturque. 20. In Lucanis aliquot cohortes, a Graccho prædatum missæ in agros hostium, ab Hannone ad internecionem cæduntur. Marcellus Nolam redit, et Fabius pater vastat Samnium, filius, qui prætor est, Accuam capit. Hannibal autem frustra tentat Tarentum, quam M. Livius tuetur, et inde venit Salapiam; unde prædatum Numidas Maurosque per Sallentinum agrum proximosque Apuliæ saltus dimittit.

21. Interim Syracusis Andranodorus Insulam et arcem occupat; Theodotus contra ac Sosis omnes ad libertatem atque arma vocant. 22. Concordia restituitur libera et moderata concione Polyæni, quo auctore legati prins ad Andranodorum mittuntur, qui denuntient, ut in potestate senatus ac populi sit isque in præsentia tempori cedit. 23. Prætores Syracusis creantur, in primis Andranodorus et interfectores tyranni, duo etiam absentes, Sopater ac Dinomenes. Hippocrates et Epicydes, Syracusas reversi, simulant quidem se redire velle ad Hannibalem, ne suspecti obversentur, tanquam rerum novandarum occasionem quærentes; sed morantur et crimina serunt in senatum optimatesque. 24. Andranodorus, a Damarata uxore instigatus, affectat tyrannidem, et rem cum Themisto, cui Harmonia Gelonis filia nupta, consociatam Aristoni cuidam tragico actori incante aperit. Is indicium ad prætores defert, qui Andranodorum Themistumque curiam ingressos interficiunt. 25. Sopatri prætoris oratione incitata multitudo omnem regiam stirpem deleri jubet. Tum missi a prætoribus Damaratam primum et Harmoniam jugulant; 26. deinde Heracleam, Zoippi, qui tum Alexandriæ apud Ptolemæum regem erat, uxorem, cum duabus filiabus, quæ armatis aliquoties se eripiunt, tandemque, vulneribus confectæ, exanimes corruunt. Cædibus autem vix perpetratis, animi plebis repente mutantur ad misericordiam iramque, et comitia poscuntur prætoria: 27. quibus in locum Andranodori ac Themisti Epicydes et Hippocrates creantur. Per eosdem dies Marcellus, cui Sicilia provin cia decreta, in eam venit, et legatos de pace mittit Syracusas. Appius

vero classem c. navium ad ostium portus Syracusani admovet. 28. ApolJonides principum unus salutari oratione suadet, ut uno animo omnes Syracusani vel ad Pœnos vel ad Romanos inclinent, et cum his potius vetus renovetur fœdus, quia extemplo ant pax, aut bellum cum iis habendum. Quæ res sæpe agitur magnis certaminibus, et postremo pacem cum Romanis fieri placet. 29. Ea mox rumpitur ab Hippocrate, qui cum præsidio Leontinos missus provinciam Rom. infestat: et Marcello de perfidia querente, Epicydes et ipse in Leontinos proficiscitur, eosque abalienat a Syracusanis. 30. Hinc et Marcellus et Syracusani exercitum Leontinos ducunt. Ille primo impetu urbem expugnat; hi Herbessum contendunt, quo Hippocrates atque Epicydes perfugerant. 31. Qui tamen callidi fratres fraude et fictis nuntiis primum agmen in duces, deinde plebem ipsumque senatum Syracus. accendunt in Romanos. 32. Prætores interficiuntur, et in locum eorum creantur Hippocrates atque Epicydes. 33. Hinc Marcellus castra ad Syracusas movet, et legatis ejus cum superbo Epicydis responso remissis, terra marique simuł urbs oppugnatur. 34. Quæ oppugnatio eluditur bellicis tormentis operibusque, ab Archimede inventis. 35. Itaque Marcellus obsidere urbem statuit, et vicina capit oppida, quæ ad Pœnos desciverant. Per idem vero tempus Himilco ad Heracleam Minoam exercitum 28000. hominum exponit, receptoque Agrigento castra circa Acrillas ponit; ubi decem millia Syracusanorum, duce Hippocrate noctu urbe egressa, se ei conjungunt. 36. Mox et Bomilcar cum classe in magnum Syracusarum portum, et legio Romana, Panormi exposita, ad Appium pervenit. Sed Poni, tutum ad Syracusas et munimento et viribus hostem esse cernentes, moraque inutili ab suis inopiam aggravari sociorum, nihil audent, et Bomilcar in Africam redit, Himilco Murgantiam proficiscitur. 37. Hæc et aliæ civitates de proditione præsidiorum Rom. paciscuntur cum Pœnis; in iis et Henna, ubi L. Pinarius vir acer præsidio præest. 38. 39. Is cæsis Hennensibus oppidum aut malo aut necessario facinore retinet.

40. Bellum cum Philippo Macedonum rege movetur. M. Valerius prætor Oricum, ab eo expugnatum, recipit; et Q. Nævius Crista Apolloniam, ab eodem obsessam, liberat, Macedonibus noctu oppressis fugatisque : quo facto rex terra in Macedoniam revertitur. 41. In Hispania Scipiones adversus Magonem et Hasdrubales prospere res gerunt, et Illiturgin Bigerramque solvunt obsidione. 42. Ter vincunt Panos; Saguntum recipiunt, et Turdetanos redigunt in potestatem. 43. Romæ censoribus a L. Metello trib. pl. dies dicitur ad populum, consulesque creantur Ti. Sempronius Gracchus 11. et Q. Fabius Max. consulis filius. 44. Dividuntur provinciæ, et prodigia procurantur. Fabius pater filio legatus ad Suessulam in castra venit, et ab eo descendere equo jubetur. 45. Eodem clam nocte pervenit Dasius Altinius Arpinus, homo dives et ambiguæ fidei, qui Arpos olim ad defectionem a Romanis traxerat, et nunc iisdem se proditurum esse promittit. Ipse ab his Cales in custodiam mittitur: Hannibal autem bona ejus possidet et conjugem liberosque vivos comburi jubet. 46. Fabius Arpos castra movet, urbem. que noctu ingreditur, sonitu largioris procellæ strepitum effringentium

« PreviousContinue »