Page images
PDF
EPUB

5

66

66

። possent. I, lictor, colliga manus, quæ paulò antè armata imperium populo Romano pepererunt. I, caput obnube "liberatoris urbis hujus: arbori infelici suspende verbera, "vel intra pomarium, modò inter illa pila et spolia hos"tium; vel extra pomœrium, modò intra sepulcra Curiati66 orum. Quò enim ducere hunc juvenem potestis, ubi non sua decora eum a tantâ fœditate supplicii vindicent ?” Non tulit populus nec patris lacrymas, nec ipsius parem in omni periculo animum: absolveruntque, admiratione magis 10 virtutis, quàm jure causæ. Itaque, ut cædes manifesta aliquo tamen piaculo lueretur, imperatum patri, ut filium expiaret pecuniâ publicâ. Is, quibusdam piacularibus sacrificiis factis, quæ deinde genti Horatiæ tradita sunt, transmisso per viam tigillo, capite adoperto, velut sub jugum 15 misit juvenem. Id hodie quoque publicè semper refectum manet. Sororium tigillum vocant. Horatiæ sepulcrum, quo loco corruerat icta, constructum est saxo quadrato.

XXVII. Nec diu pax Albana mansit. Invidia vulgi, quòd tribus militibus fortuna publica commissa fuerit, vanum 20 ingenium dictatoris corrupit; et, quoniam recta consilia haud bene evenerant, pravis reconciliare popularium animos cœpit. Igitur, ut priùs in bello pacem, sic in pace bellum quærens, quia suæ civitati animorum plus quàm virium cernebat esse, ad bellum palàm atque ex edicto gerendum alios 25 concitat populos; suis per speciem societatis proditionem reservat. Fidenates, colonia Romana, Vejentibus sociis consilii assumptis, pacto transitionis Albanorum ad bellum atque arma incitantur. Quum Fidene

3

Tullus, Metto exercituque ejus ab Alba accito escissent,

contra hos30 tes ducit: ubi Anienem transiit, ad confluentes collocat castra. Inter eum locum et Fidenas, Vejentium exercitus Tiberim transierat. Hi et in acie prope flumen tenuêre dextrum cornu in sinistro Fidenates propiùs

Tullus adversus Vejentem hostem tes con

[ocr errors]

sistunt. 35 Albanos contra legionem Fidenatium collocat.Albano non plus anjmi erat, quàm fidei: nec manere ergo, nec transire apertè ausus, sensim ad montes succedit. Inde, ubi satis subisse sese ratus est, erigit totam aciem: fluctuansque animo, ut tereret tempus, ordines explicat. Consilium erat, 40 quâ fortuna rem daret, eâ inclinare vires. Miraculo primò esse Romanis, qui proximi steterant, ut nudari latera sua sociorum digressu senserunt: inde eques citato equo nun

heard

[ocr errors]

tiat regi, abire Albanos. Tullus in re trepidâ duodecim
⚫ vovit Salios, fanaque Pallori ac Pavori: equitem, clarâ in-
crepans voce, ut hostes exaudirent, redire in prælium jubet ;
"Nihil trepidatione opus esse: suo jussu circumduci Alba-.
"num exercitum, ut Fidenatium nuda terga invadant." 5
Idem imperat, ut
present
equites erigere jubeat. Id factum
magnæ parti peditum Romanorum conspectum abeuntis ng

[ocr errors]
[ocr errors]

ar

Albani exercitus intersepsit: qui viderant, id, quod ab rege
auditum erat, rati, eo acrius pugnant. Terror ad hostes
transit: et audiverant clarâ voce dictum; et magna pars 10
Fidenatium, ut qui coloni additi Romanis essent, Latine Lalin
sciebant. Itaque, ne subito ex collibus decursu Albanorum
intercluderentur ab oppido, terga vertunt.
Instat Tullus, stricken
fusoque Fidenatium cornu, in Vejentem, alieno pavore per-
culsum, ferocior redit. Nec illi tulêre impetum; sed ab 15
effusâ fugâ flumen objectum a tergo arcebat.
Quò post-
quam fuga inclinavit, alii, arma fœdè jactantes, in aquam
cæci ruebant; alii, dum cunctantur in ripis, inter fugæ
pugnæque consilium oppressi. Non alia antè Romana
pugna atrocior fuit.

20

XXVIII. Tum Albanus exercitus, spectator certaminis,
deductus in campos.
Mettus Tullo devictos hostes gratu-
latur: contrà Tullus Mettum benignè alloquitur. Quod
bene vertat, castra Albanos Romanis castris jungere jubet :
"sacrificium lustrale in diem posterum parat. Ubi illuxit, 25
paratis omnibus, ut assolet, vocari ad concionem utrumque
exercitum jubet. Præcones, ab extremo orsi, primos ex-
civêre Albanos: hi, novitate etiam rei moti, ut regem Ro-
manum concionantem audirent, proximi constitêre. Ex
composito armata circumdatur Romana legio: centurionibus 30
datum negotium erat, ut sine morâ imperia exsequerentur.
Tum ita Tullus infit: "Romani, si unquam antè aliàs ullo
"in bello fuit, quòd primùm Diis immortalibus gratias age-
66 retis, deinde vestræ ipsorum virtuti, hesternum id præ-
"lium fuit. Dimicatum est enim, non magis cum hostibus 35
quàm (quæ dimicatio major atque periculosior est) cum
proditione ac perfidiâ sociorum. Nam, ne vos falsa opinio
66 teneat, injussu meo Albani subiêre ad montes :

[ocr errors]
[ocr errors]

66

nec im

perium illud meum, sed consilium et imperii simulatio
"fuit; ut nec, vobis ignorantibus deseri vos, averteretur a 40
"certamine animus; et hostibus, circumveniri se a tergo
'ratis, terror ac faga injiceretur. Nec ea culpa, quam

10

[ocr errors]
[ocr errors]

arguo, omnium Albanorum est: ducem secuti sunt; ut et vos, si quò ego inde agmen declinare voluissem, fecissetis. "Mettus ille est ductor itineris hujus, Mettus idem hujus "machinator belli, Mettus fœderis Romani Albanique ruptor. 5." Audeat deinde talia alius, nisi in hunc insigne jam docu"mentum mortalibus dedero." Centuriones armati Mettum circumsistunt : rex cætera, ut orsus erat, peragit. "Quod bonum, faustum, felixque sit populo Romano ac "mihi, vobisque, Albani; populum omnem Albanum Ro66 mam traducere in animo est; civitatem dare plebi; pri"mores in Patres legere; unam urbem, unam rempublicam "facere. Ut ex uno quondamn in duos populos divisa Alba66 na res est, sic nunc in unum redeat." Ad hæc Albana pubes, inermis ab armatis septa, in variis voluntatibus, com15 muni tamen metu cogente, silentium tenet. Tum Tullus, "Mette Fuffeti," inquit, "si ipse discere posses fidem ac "fœdera servare, vivo tibi ea disciplina a me adhibita esset. "Nunc, quoniam tuum insanabile ingenium est, at tu tuo "supplicio doce humanum genus ea sancta credere, quæ a 20 te violata sunt. Ut igitur paulò antè animum inter Fide"natem Romanamque rem ancipitem gessisti, ita jam corpus passim distrahendum dabis." Exinde, duabus ad

66

motis quadrigis, in currus earum distentum illigat Mettum : deinde in diversum iter equi concitati, lacerum in utroque 25 curru corpus, qua inhæserant vinculis membra, portantes. Avertêre omnes a tantâ fœditate spectaculi oculos. Primum ultimumque illud supplicium apud Romanos exempli parum memoris legum humanarum fuit: in aliis gloriar licet, nulli gentium mitiores placuisse pœnas.

A. c. 665.]

30 XXIX. Inter hæc jam præmissi Albam erant equites, qui multitudinem traducerent Romam. Legiones deinde ductæ ad diruendam urbem. Quæ ubi intravêre portas, non quidem fuit tumultus ille, nec pavor, qualis captarum esse urbium solet; quum, effractis portis, stratisve ariete muris, aut arce vi cat, clamor hostilis et cursus per urbem armatorum omnia ferro flammaque miscet: sed silentium triste ac tacita mæstitia ita defixit omnium animos, ut, præ metu obliti, quid relinquerent, quid secum ferrent, deficiente consilio, rogitantesque alii alios, nunc in liminibus starent, nunc 40 errabundi domos suas, ultimum illud visuri, pervagarentur. Ut verò jam equitum clamor exire jubentium instabat, jam fragor tectorum, que diruebantur, ultimis urbis partibus

1

audiebatur; pulvisque, ex distantibus locis ortus, velut nube inductâ omnia impleverat; raptim, quibus quisque poterat, elatis, quum larem ac penates tectaque, in quibus natus quisque educatusque esset, relinquentes exirent, jam continens agmen migrantium impleverat vias; et conspectus aliorum 5 mutuâ miseratione integrabat lacrymas: Vocesque etiam miserabiles exaudiebantur; mulierum præcipuè, quum obsessa ab armatis templa augusta præterirent, ac velut captos relinquerent Deos. Egressis urbem Albanis, Romanus passim publica privataque omnia tecta adæquat solo; unâ- 10 que horâ quadringentorum annorum opus, quibus Alba steterat, exscidio ac ruinis dedit. Templis tamen Deûm (ita enim edictum ab rege fuerat) temperatum est.

15

XXX. Roma interim crescit Albæ ruinis: duplicatur civium numerus. Cœlius additur urbi mons; et, quo frequentiùs habitaretur, eam sedem Tullus regiæ capit, ibique habitavit. Principes Albanorum in Patres, ut ea quoque pars reipublicæ cresceret, legit Tullios, Servilios, Quintios, Geganios, Curiatios, Cloelios; templumque ordini ab se aucto curiam fecit, quæ Hostilia usque ad patrum nostrorum 20 ætatem appellata est: et, ut omnium ordinum viribus aliquid ex novo populo adjiceretur, equitum decem turmas ex Albanis legit. Legiones et veteres eodem supplemento explevit, et novas scripsit. Hac fiduciâ virium Tullus Sabinis bellum indicit, genti eâ tempestate secundum Etruscos opulentissimæ viris armisque. Utrimque injuriæ factæ, ac res nequidquam erant repetitæ. Tullus ad Feroniæ fanum mercatu frequenti negotiatores Romanos comprehensos querebatur. Sabini suos priùs in lucum confugisse, ac Romæ retentos. Hæ causæ belli ferebantur. Sabini haud parum 30 memores, et suarum virium partem Romæ ab Tatio locatam, et Romanam rem nuper etiam adjectione populi Albani auctam, circumspicere et ipsi externa auxilia. Etruria erat vicina, proximi Etruscorum Vejentes. Inde, ob residuas bellorum iras maximè sollicitatis ad defectionem animis, vo- 35 luntarios traxêre; et apud vagos quosdam ex inopi plebe etiam merces valuit. Publico auxilio nullo adjuti sunt; valuitque apud Vejentes (nam de cæteris minùs mirum est) pacta cum Romulo induciarum fides. Quum bellum utrimque summâ ope pararent, vertique in eo res videretur, utri 40 priùs arma inferrent, occupat Tullus in agrum Sabinum transire. Pugna atrox ad silvam Malitiosam fuit; ubi et

5

peditum quidem robore, cæterùm equitatu aucto nuper, plurimùm Romana acies valuit. Ab equitibus repentè invectis turbati ordines sunt Sabinorum: nec pugna deinde illis constare, nec fuga explicari, sine magnâ cæde potuit.

[ocr errors]

XXXI. Devictis Sabinis, quum in magnâ gloriâ magnisque opibus regnumn Tulli ac tota res Romana esset, nuntiatum regi Patribusque est, in monte Albano lapidibus pluisse. Quod quum credi vix posset, missis ad id visendum prodigium, in conspectu, haud aliter quàm quum grandinem ven10 ti glomeratam in terras agunt, crebri cecidêre cœlo lapides. Visi etiam audire vocem ingentem ex summi cacuminis luco, ut patrio ritu sacra Albani facerent, quæ (velut Diis quoque simul cum patriâ relictis) oblivioni dederant; et aut Romana sacra susceperant, aut, fortunæ, ut fit, obirati, cultum 15 reliquerant Deûm. Romanis quoque ab eodem prodigio novemdiale sacrum publicè susceptum est; seu voce cœlesti ex Albano monte missâ (nam id quoque traditur), seu aruspicum monitu. Mansit certè solenne, ut, quandoque idem prodigium nuntiaretur, feriæ per novem dies agerentur. 20 Haud ita multò pòst pestilentiâ laboratum est: unde quum pigritia militandi oriretur, nulla tamen ab armis quies dabatur ab bellicoso rege, salubriora etiam credente militiæ," quàm domi, juvenum corpora esse; donec ipse quoque longinquo morbo est implicitus. Tunc adeò fracti simul cum 25 corpore sunt spiritus illi feroces, ut, qui nihil antè ratus esset minus regium, quàm sacris dedere animum, repentè omnibus magnis parvisque superstitionibus obnoxius degeret, religionibusque etiam populum impleret. Vulgò jam homines, eum statum rerum, qui sub Numâ rege fuerat, requi30 rentes, unam opem ægris corporibus relictam, si pax veniaque ab Diis impetrata esset, credebant. Ipsum regem, tradunt, volventem commentarios Numæ, quum ibi quædam occulta solennia sacrificia Jovi Elicio facta invenisset, operatum his sacris se abdidisse; sed non ritè initum aut curatum 35 id sacrum esse; nec solùm nullam ei oblatam cœlestium speciem, sed, irâ Jovis, sollicitati pravâ religione, fulmine ictum cum domo conflagrâsse. Tullus magnâ gloriâ belli regnavit annos duos et triginta.

XXXII. Mortuo Tullo, res, ut institutum jam inde ab 40 initio erat, ad Patres redierat: hique interregem nominaverant: quo comitia habente, Ancum Marcium regem popu

« PreviousContinue »