Page images
PDF
EPUB

Paulatim socium iacturam flevit Ulixes,
In mare cui soliti non valuere doli.
Quod si contentus patrio bove vorteret agros,
Verbaque duxisset pondus habere mea,
Viveret ante suos dulcis conviva Penates,
Pauper, at in terra nil nisi fleret opes.
Non tulit hoc Paetus, stridorem audire procellae
Et duro teneras laedere fune manus,
Sed Thyio thalamo aut Oricia terebintho
Et fultum pluma versicolore caput.
Huic fluctus vivo radicitus abstulit ungues,
Et miser invisam traxit hiatus aquam;
Hunc parvo ferri vidit nox improba ligno.
Paetus ut occideret, tot coiere mala.

Flens tamen extremis dedit haec mandata querellis,
Cum moribunda niger clauderet ora liquor:
'Di maris Aegaei, quos sunt penes aequora, Venti,
Et quaecumque meum degravat unda caput,
Quo rapitis miseros tenerae lanuginis annos?
Attulimus longas in freta vestra manus.
A miser! alcyonum scopulis adfligar acutis,
In me caeruleo fuscina sumpta deo est.
At saltem Italiae regionibus advehat aestus;
Hoc de me sat erit si modo matris erit.'
Subtrahit haec fantem torta vertigine fluctus;
Ultima quae Paeto voxque diesque fuit.
O centum aequoreae Nereo genitore puellae,
Et tu, materno tacta dolore, Thetis,
Vos decuit lasso supponere bracchia mento:
Non poterat vestras ille gravare manus.

III, vii, (IV, vi,) 1-20, 25-70.

287. ROME PAST AND PRESENT.

Hoc, quodcumque vides, hospes, qua maxima Roma est,
Ante Phrygem Aeneam collis et herba fuit;
Atque ubi Navali stant sacra palatia Phoebo,
Evandri profugae concubuere boves.
Fictilibus crevere deis haec aurea templa,
Nec fuit obprobrio facta sine arte casa;

Tarpeiusque pater nuda de rupe tonabat,

Et Tiberis nostris advena bubus erat.

Qua gradibus domus ista Remi se sustulit olim,
Unus erat fratrum maxima regna focus.
Curia, praetexto quae nunc nitet alta Senatu,
Pellitos habuit, rustica corda, patres.
Bucina cogebat priscos ad verba Quirites:
Centum illi in prato saepe Senatus erat.
Nec sinuosa cavo pendebant vela theatro;
Pulpita sollemnis non oluere crocos.
Vesta coronatis pauper gaudebat asellis,
Ducebant macrae vilia sacra boves.
Parva saginati lustrabant compita porci;
Pastor et ad calamos exta litabat ovis.
Nec rudis infestis miles radiabat in armis ;
Miscebant usta proelia ficta sude.

Prima galeritus posuit praetoria Lucmo,
Magnaque pars Tatio rerum erat inter oves.
Hinc Titiens Ramnesque viri, Luceresque coloni,
Quattuor hinc albos Romulus egit equos.
Quippe suburbanae parva minus urbe Bovillae,
Et, qui nunc nulli, maxima turba Gabi;
Et stetit Alba potens, albae suis omine nata,
Hac, ubi Fidenas longe erat ire, via.

Nil patrium, nisi nomen, habet, Romanus alumnus:
Sanguinis altricem nunc pudet esse lupam.

V, (IV,) i, 1-16, 21-24, 27-38.

288. NATIONAL GREATNESS AN INCENTIVE TO PATRIOTIC POETRY.

Optima nutricum nostris Lupa Martia rebus,
Qualia creverunt moenia lacte tuo!

Moenia namque pio conor disponere versu:

Ei mihi, quod nostro est parvus in ore sonus!
Sed tamen exiguo quodcumque e pectore rivi
Fluxerit, hoc patriae serviet omne meae.
Ennius hirsuta cingat sua dicta corona:
Mi folia ex hedera porrige, Bacche, tua,

Ut nostris tumefacta superbiat Umbria libris,
Umbria Romani patria Callimachi.

Scandentes quisquis cernet de vallibus arces,
Ingenio muros aestimet ille meo.

Roma fave, tibi surgit opus; date candida cives
Omina, et inceptis dextera cantet avis.

Sacra diesque canam, et cognomina prisca locorum ;
Has meus ad metas sudet oportet equus.

Id., 55-70.

289. THE SHADE OF CORNELIA EXHORTS HER HUSBAND AND CHILDREN TO MUTUAL AFFECTION.

Nunc tibi commendo, communia pignora, natos;
Haec cura et cineri spirat inusta meo.
Fungere maternis vicibus, pater. Illa meorum
Omnis erit collo turba fovenda tuo.

Oscula cum dederis tua flentibus, adice matris;
Tota domus coepit nunc onus esse tuum.
Et, si quid doliturus eris, sine testibus illis;
Cum venient,, siccis oscula falle genis.
Sat tibi sint noctes, quas de me, Paule, fatiges,
Somniaque in faciem credita saepe meam.
Atque, ubi secreto nostra ad simulacra loqueris,
Ut responsurae singula verba iace.

Seu tamen adversum mutarit ianua lectum,
Sederit et nostro cauta noverca toro,
Coniugium, pueri, laudate et ferte paternum;
Capta dabit vestris moribus illa manus.
Nec matrem laudate nimis; conlata priori
Vertet in offensas libera verba suas.
Seu memor ille mea contentus manserit umbra
Et tanti cineres duxerit esse meos,

Discite venturam iam nunc lenire senectam,

Caelibis ad curas nec vacet nulla via.

pulla

Quod mihi detractum est, vestros accedat ad annos;

Prole mea Paulum sic iuvet esse senem.

V, (IV,) xi, 73-96.

C. ASINIUS POLLIO, 75 B. C.-4 A. D.

290. CHARACTER OF CICERO.

Huius ergo viri tot tantisque operibus mansuris in omne aevum praedicare de ingenio atque industria supervacuum est. Natura autem atque fortuna pariter obsecuta est ei, si quidem facies decora ad senectutem prosperaque permansit valetudo, tum pax diutina cuius instructus erat artibus contigit. Namque ad priscam severitatem iudiciis exactis maxima noxiorum multitudo provenit, quos obstrictos patrocinio incolumes plerosque habebat. Iam felicissima consulatus ei sors petendi et gerendi magna munera deum consilio industriaque: utinam moderatius secundas res et fortius adversas ferre potuisset! namque utraeque cum evenerant ei, mutari eas non posse rebatur. Inde sunt invidiae tempestates coortae gravissimae, eo certiorque inimicis adgrediendi fiducia; maiore enim simultates adpetebat animo quam gerebat. Sed quando mortalium nulli virtus perfecta contigit, qua maior pars vitae atque ingenii stetit, ea iudicandum de homine est. Atque ego ne miserandi quidem exitus eum fuisse indicarem, nisi ipse tam miseram mortem putasset.

Ap. Sen. Rh., Suas., VI, xxiv.

T. LIVIUS PATAVINUS, 59 B. C.-17 A. D.

291. TRANSPORTATION OF THE POPULACE OF ALBA.

Inter haec iam praemissi erant Albam equites, qui multitudinem traducerent Romam. Legiones deinde ductae ad diruendam urbem. Quae ubi intravere portas, non quidem fuit tumultus ille, nec pavor, qualis captarum esse urbium solet, cum effractis portis, stratisve ariete muris, aut arce vi capta, clamor hostilis et cursus per urbem armatorum omnia ferro flammaque miscet; sed silentium triste ac tacita maestitia ita defixit omnium animos, ut,

prae metu obliti, quid relinquerent, quid secum ferrent, deficiente consilio, rogitantesque alii alios, nunc in liminibus starent, nunc errabundi domos suas ultimum illud visuri pervagarentur. Ut vero iam equitum clamor exire iubentium instabat, iam fragor tectorum, quae diruebantur, ultimis urbis partibus audiebatur, pulvisque, ex distantibus locis ortus, velut nube inducta omnia inpleverat, raptim, quibus quisque poterat, elatis, cum larem ac penates tectaque in quibus natus quisque educatusque esset relinquentes exirent, iam continens agmen migrantium inpleveret vias; et conspectus aliorum mutua miseratione integrabat lacrimas; vocesque etiam miserabiles exaudiebantur, mulierum praecipue, cum obsessa ab armatis templa augusta praeterirent, ac velut captos relinquerent deos. Egressis urbem Albanis, Romanus passim publica privataque omnia tecta adaequat solo, unaque hora quadringentorum opus annorum, quibus Alba steterat, excidio ac ruinis dedit. Templis tamen deum (ita enim edictum ab rege fuerat) temperatum est.

I, xxix.

292. FEATS OF KNIGHTLY PROWESS AT THE BATTLE OF LAKE REGILLUS.

Ergo etiam proelium aliquanto, quam cetera, gravius atque atrocius fuit. Non enim duces ad regendam modo consilio rem adfuere, sed, suismet ipsi corporibus dimicantes, miscuere certamina; nec quisquam procerum ferme hac aut illa ex acie sine vulnere, praeter dictatorem Romanum, excessit. In Postumium, prima in acie suos adhortantem instruentemque, Tarquinius Superbus, quamquam iam aetate et viribus erat gravior, equum infestus admisit; ictusque ab latere, concursu suorum receptus in tutum est. Et ad alterum cornu Aebutius magister equitum in Octavium Mamilium impetum dederat. Nec fefellit veniens Tusculanum ducem; contra quem et ille concitat equum, tantaque vis infestis venientium hastis fuit, ut bracchium Aebutio traiectum sit, Mamilio pectus percussum. Hunc quidem in secundam aciem Latini recepere; Aebutius, cum saucio bracchio tenere telum non posset, pugna excessit. M. Valerius, Publicolae frater, conspicatus ferocem iuvenem Tarquinium, ostentantem se in prima exulum acie, domestica etiam gloria accensus, ut

« PreviousContinue »