et horum quoque paucorum, suppliciis, remedia populis innocentibus saeculorum omnium quaeri. De Medic., I, Provem. 351. A FEW REMARKS ON SURGERY, WITH THE QUALIFICATIONS OF A GOOD SURGEON. Haec autem pars, cum sit vetustissima, magis tamen ab illo parente omnis medicinae Hippocrate, quam a prioribus exculta est; deinde, posteaquam diducta ab aliis habere professores suo3 coepit, in Aegypto quoque increvit, Philoxeno maxime auctore, qui plurimis voluminibus hanc partem diligentissime comprehendit. Gorgias quoque et Sostratus et Heron et Apollonii duo et Ammonius Alexandrinus, multique alii celebres viri, singuli quaedam repererunt. Ac Romae quoque non mediocres professores, maximeque nuper Tryphon pater, et Euelpistus, et, ut ex scriptis eius intellegi potest, horum eruditissimus Meges, quibusdam in melius mutatis aliquantum ei disciplinae adiecerunt. Esse autem chirurgus debet adolescens, aut certe adolescentiae propior; manu strenua, stabili, nec umquam intremiscente, eaque non minus sinistra, quam dextra promptus; acie oculorum acri claraque; animo intrepidus, misericors sic, ut sanari velit eum, quem accepit, non ut clamore eius motus vel magis, quam res desiderat, properet, vel minus, quam necesse est, secet; sed perinde faciat omnia, ac si nullus ex vagitibus alterius affectus oriatur. Potest autem requiri, quid huic parti proprie vindicandum sit; quia vulnerum quoque ulcerumque multorum curationes, quas alibi exsecutus sum, chirurgi sibi vindicant. Ego eumdem quidem hominem posse omnia ista praestare concipio; atque ubi se diviserunt, eum laudo, qui quamplurimum percipit. Ipse autem huic parti ea reliqui, in quibus vulnus facit medicus, non accipit; et in quibus vulneribus ulceribusque plus profici manu, quam medicamento, credo; tum quidquid ad ossa pertinet. Quae deinceps exsequi aggrediar; dilatisque in aliud volumen ossibus, in hoc cetera explicabo; praepositisque iis, quae in qualibet parte corporis fiunt, ad ea, quae proprias sedes habent transibo. De Medic., VII, Praef. A. PERSIUS FLACCUS, 34-62 A. D. 352. THE COMMONPLACE MAN DOES NOT APPRECIATE PHILOSOPHY. Discite, o miseri, et causas cognoscite rerum! Hic aliquis de gente hircosa centurionum Hoc est, quod palles? cur quis non prandeat, hoc est? Sat., iii, 66-87. 353. THE TYRANNY OF AMBITION. 6 Mane piger stertis. Surge,' inquit avaritia; 'heia Surge!' Negas. Instat, 'Surge!' inquit. Non queo.' 'Surge!' 'Et quid agam?' Rogas? en saperdas advehe Ponto, Castoreum, stuppas, hebenum, tus, lubrica Coa. Tolle recens primus piper e sitiente camelo. Verte aliquid, iura. Sed Iuppiter audiet.' Eheu, Baro, regustatum digito terebrare salinum Seductum moneat; Quo deinde insane ruis? quo ? Vive memor leti; fugit hora; hoc, quod loquor, inde est.' 354. CHARITY BEGINS AT HOME. Messe tenus propria vive, et granaria, fas est, v, 132-160. Emole. Quid metuas? Occa; et seges altera in herba est.- Negleget iratus, quod rem curtaveris; urnae 'Tune bona incolumis minuas?'. Et Bestius urget Doctores Graios: Ita fit, postquam sapere urbi Cum pipere et palmis venit nostrum hoc maris expers; - vi, 25-41. 355. L. ANNAEUS SENECA, CIRC. 4 B. C.-65 A. D. ARGUMENTS SHOWING THAT EXILE IS NOT AN EVIL. Carere patria, intolerabile est.' Aspice agedum hanc frequentiam, cui vix urbis inmensae tecta sufficiunt. Maxima pars istius turbae patria caret; ex municipiis et coloniis suis, ex toto denique orbe terrarum confluxerunt. Alios adduxit ambitio, alios necessitas officii publici, alios inposita legatio, alios luxuria, opulentum et opportunum vitiis locum quaerens; alios liberalium studiorum cupiditas, alios spectacula; quosdam traxit amicitia, quosdam industria, laxam ostendendae virtuti nacta materiam; quidam venalem formam adtulerunt, quidam venalem eloquentiam. Nullum non hominum genus concurrit in urbem, et virtutibus et vitiis magna pretia ponentem. Iube omnes istos ad nomen citari, et, unde domo quisque sit, quaere: videbis maiorem partem esse, quae relictis sedibus suis, venerit in maximam quidem ac pulcherrimam urbem, non tamen suam. Deinde ab hac civitate discede, quae velut communis patria potest dici, omnes urbes circumi; nulla non magnam partem peregrinae multitudinis habet. Transi ab iis, quarum amoena positio et opportunitas regionis plures adlicit; deserta loca, et asperrimas insulas, Sciathum et Seriphum, Gyarum et Corsicam percense: nullum invenies exilium, in quo non aliquis animi causa moretur. Ad Helv. De Consol., vi, 2-4. 356. RELAXATION IS ABSOLUTELY NECESSARY FOR A HEALTHY MENTAL CONDITION. Nec in eadem intentione aequaliter retinenda mens est, sed ad iocos devocanda. Cum puerulis Socrates ludere non erubescebat, et Cato vino laxabat animum, curis publicis fatigatum; et Scipio triumphale illud et militare corpus movit ad numeros, non molliter se infringens, ut nunc mos est etiam incessu ipso ultra muliebrem mollitiam fluentibus, sed ut illi antiqui viri solebant, inter lusum ac festa tempora, virilem in modum tripudiare, non facturi detrimentum, etiam si ab hostibus suis spectarentur. Danda est remissio animis; meliores acrioresque requieti surgent. Ut fertilibus agris non est imperandum, cito enim exhauriet illos numquam intermissa fecunditas, ita animorum impetus adsiduus labor frangit. Vires recipient paulum resoluti et emissi. Nascitur ex adsiduitate laborum, animorum hebetatio quaedam, et languor; nec ad hoc tanta hominum cupiditas tenderet, nisi naturalem quandam voluptatem haberet lusus iocusque, quorum frequens usus, omne animis pondus omnemque vim eripiet. Nam et somnus refectioni necessarius est; hunc tamen semper si per diem noctemque continues, mors erit. Multum interest, remittas aliquid, an solvas. Legum conditores festos instituerunt dies, ut ad hilaritatem homines publice cogerentur; tamquam necessarium laboribus interponentes temperamentum. Et magni, ut didici, viri quidam sibi menstruas certis diebus ferias dabant; quidam nullum non diem inter et otium et curas dividebant, qualem Pollionem Asinium, oratorem magnum, meminimus, quem nulla res ultra decimam retinuit; ne epistulas quidem post eam horam legebat, ne quid novae curae nasceretur, sed totius diei lassitudinem duabus illis horis ponebat. Quidam medio die interiunxerunt, et in postmeridianas horas aliquid levioris operae distulerunt. Maiores quoque nostri novam relationem, post horam decimam, in senatu fieri vetabant. Miles vigilias dividit, et nox inmunis est ab expeditione redeuntium. Indulgendum est animo, dandumque subinde otium, quod alimenti ac virium loco sit. De Tr. An., xvii, 4-8. |