Page images
PDF
EPUB

C. PLINIUS SECUNDUS, 23-79 A. D.

386. THE UNIVERSE CONFOUNDED WITH GOD.

Mundum et hoc, quodcumque nomine alio caelum appellare libuit, cuius circumflexu degunt cuncta, numen esse credi par est, aeternum, inmensum, neque genitum, neque interiturum umquam. Huius extera indagare, nec interest hominum, nec capit humanae coniectura mentis. Sacer est, aeternus, inmensus, totus in toto, immo vero ipse totum ; infinitus, et finito similis ; omnium rerum certus, et similis incerto; extra, intra, cuncta conplexus in se; idemque rerum naturae opus, et rerum ipsa natura. Furor est, mensuram eius animo quosdam agitasse, atque prodere ausos; alios rursus, occasione hinc sumpta aut his data, innumerabiles tradidisse mundos, ut totidem rerum naturas credi oporteret: aut, si una omnes incubarent, totidem tamen soles, totidemque lunas, et cetera etiam in uno et inmensa et innumerabilia sidera; quasi non eadem quaestione semper in termino cogitationis occursura, desiderio finis alicuius, aut, si haec infiuitas naturae omnium artifici possit adsignari, non illud idem in uno facilius sit intellegi, tanto praesertim opere. Furor est, profecto furor, egredi ex eo, et tamquam interna eius cuncta plane iam sint nota, ita scrutari extera, quasi vero mensuram ullius rei possit agere, qui sui nesciat ; aut (miror!) homines videre, quae mundus ipse non capiat.

Hist. Nat., II, i,

1.

387. How FAR IS THE ROTUNDITY OF THE EARTH COMPATIBLE WITH THE EXISTENCE OF LARGE BODIES OF WATER ON ITS SURFACE?

Sed volgo maxima haec pugna est, si coactam in verticem aquarum quoque figuram credere cogatur. Atqui non aliud in rerum natura aspectu manifestius. Namque et dependentes ubique guttae parvis globantur orbibus, et pulveri inlatae, frondiumque lanugini inpositae, absoluta rotunditate cernuntur, et in poculis repletis media maxime tument; quae propter sub

tilitatem umoris, mollitiamque in se residentem, ratione facilius, quam visu, deprehenduntur. Idque etiam magis mirum, in poculis repletis, addito umore minimo circumfluere quod supersit; contra evenire ponderibus additis ad vicenos saepe denarios, scilicet quia intus recepta liquorem in verticem attollant, at cumulo eminenti infusa delibantur. Eadem est causa, propter quam e navibus terra non cernatur, e navium malis conspicua; ac procul recedente navigio, si quid, quod fulgeat, religetur in mali cacumine, paulatim descendere videatur, et postremo occultetur. Denique Oceanus, quem fatemur ultimum, quanam alia figura cohaereret, atque non dicideret, nullo ultra margine includente? Ipsum id ad miraculum redit, quonam modo etiamsi globetur, extremum non decidat mare. Contra quod, ut sint plana maria, et qua videntur figura, non posse id accidere, magno suo gaudio, magnaque gloria inventores Graeci subtilitate geometrica docent. Namque cum e sublimi in inferiora aquae ferantur, et sit haec natura earum confessa, nec quisquam dubitet in litore ullo accessisse eas, quo longissime devexitas passa sit, procul dubio apparere, quo quid humilius sit, propius a centro esse terrae, omnesque linias, quae emittantur ex eo ad proximas aquas, breviores fieri, quam quae ad extremum mare a primis aquis. Ergo totas, omnique ex parte aquas vergere in centrum: ideoque non decidere, quoniam in interiora nitantur.

II, lxv.

388. A THEORY OF THE TIDES. THEY ARE DUE TO A COMBINATION OF SOLAR AND LUNAR INFLUENCE.

Et de aquarum natura conplura dicta sunt. Sed aestus maris accedere et reciprocare maxime mirum; pluribus quidem modis, verum causa in sole lunaque. Bis inter duos exortus lunae adfluunt, bisque remeant, vicenis quaternisque semper horis. Et primum attollente se cum ea mundo intumescentes, mox a meridiano caeli fastigio vergente in occasum residentes; rursusque ab occasu subter ad caeli ima, et meridiano contraria, accedente, inundantes; hinc donec iterum exoriatur, se resorbentes. Nec umquam eodem tempore, quo pridie, reflui; ut ancillantes siderum trahentique secum avido haustu maria, et adsidue aliunde, quam pridie, exorienti; paribus tamen intervallis reciproci, senisque

semper horis, non cuiusque diei aut noctis, aut loci, sed aequinoctialibus; ideoque inaequales vulgarium horarum spatio, utcumque plures in eas aut diei aut noctis illarum mensurae cadunt, et aequinoctio tantum pares ubique. Ingens argumentum, plenumque lucis ac vocis etiam diurnae, hebetes esse, qui negent subtermeare sidera, ac rursus eadem resurgere, similemque terris, immo vero universae naturae exinde faciem, in iisdem ortus occasusque operibus; non aliter sub terra manifesto sideris cursu, aliove effectu, quam cum praeter oculos nostros feratur.

II, xcix.

389. A COMPARISON OF MAN WITH THE REST OF THE

CREATION.

Ante omnia unum animantium cunctorum, alienis velat opibus ; ceteris sua varie tegimenta tribuit, testas, cortices, coria, spinas, villos, saetas, pilos, plumam, pennas, squamas, vellera. Truncos etiam arboresque cortice, interdum gemino, a frigoribus et calore tutata est. Hominem tantum nudum, et in nuda humo, natali die abicit ad vagitus statim et ploratum, nullumque tot animalium aliud ad lacrimas, et has protinus vitae principio. At hercule risus, praecox ille et celerrimus, ante quadragesimum diem nulli datur. Ab hoc lucis rudimento, quae ne feras quidem inter nos genitas, vincula excipiunt, et omnium membrorum nexus; itaque feliciter natus iacet, manibus pedibusque devinctis, flens, animal ceteris imperaturum, et a suppliciis vitam auspicatur, unam tantum ob culpam, quia natum est. Heu dementiam ab his initiis existimantium ad superbiam se genitos! Prima roboris spes, primumque temporis munus quadrupedi similem facit. Quando homini incessus? quando vox? quando firmum cibis os? quamdiu palpitans vertex, summae inter cuncta animalia inbecillitatis indicium? Iam morbi, tot atque medicinae contra mala excogitatae, et haec quoque subinde novitatibus victae. Cetera sentire naturam suam, alia pernicitatem usurpare, alia praepetes volatus, alia nare: hominem scire nihil nisi doctrina, non fari, non ingredi, non vesci; breviterque non aliud naturae sponte, quam flere. Itaque multi exstitere, qui non nasci optimum censerent, aut quam ocissime aboleri. Uni animantium luctus est datus, uni luxuria, et quidem innumerabilibus modis, ac per

singula membra; uni ambitio, uni avaritia, uni inmensa vivendi cupido, uni superstitio, uni sepulturae cura, atque etiam post se de futuro. Nulli vita fragilior, nulli rerum omnium, libido maior, nulli pavor confusior, nulli rabies acrior. Denique cetera animantia in suo genere probe degunt; congregari videmus, et stare contra dissimilia. Leonum feritas inter se non dimicat; serpentium morsus non petit serpentes; ne maris quidem beluae ac pisces, nisi in diversa genera, saeviunt. At hercule homini plurima ex homine sunt mala!

VII, i.

390. THE SOURCE OF INSTINCT IS AN UNSOLVED MYSTERY.

Mirum in plerisque animalium, scire quare petantur; sed et per cuncta quid caveant. Elephans homine obvio forte in solitudine, et simpliciter oberrante, clemens placidusque etiam demonstrare viam traditur. Idem vestigio hominis animadverso priusquam homine, intremiscere insidiarum metu, subsistere ab olfactu, circumspectare, iras proflare, nec calcare, sed erutum proximo tradere, illum sequenti, nuntio simili usque ad extremum, tunc agmen circumagi, et reverti, aciemque dirigi; adeo omnium odori durare virus illud, maiore ex parte ne nudorum quidem pedum. Sic et tigris, etiam feris ceteris truculenta, atque ipsa elephanti quoque spernens vestigia, hominis viso transferre dicitur protinus catulos. Quonam modo agnito? ubi ante conspecto illo, quem timet? Etenim tales silvas minime frequentari certum est. Sane mirentur ipsam vestigii raritatem ; sed unde sciunt timendi esse? Immo vero cur vel ipsius conspectum paveant, tanto viribus, magnitudine, velocitate praestantiores? Nimirum haec est natura rerum, haec potentia eius, saevissimas ferarum maximasque numquam vidisse quod debeant timere, et statim intellegere cum sit timendum.

391. NATURAL HISTORY OF THE LION.

VII, v.

Leoni tantum ex feris clementia in supplices. Prostratis parcit, et ubi saevit, in viros potius, quam in feminas fremit; in infantes non nisi magna fame. Credit Libya, intellectum perve

nire ad eos precum. Captivam certe Gaetuliae reducem audivi, multorum in silvis impetum a se mitigatum adloqui ausa et dicere se feminam, profugam, infirmam, supplicem animalis omnium generosissimi, ceterisque imperitantis, indignam eius gloria praedam. Varia circa hoc opinio, ex ingenio cuiusque, vel casu, mulceri adloquiis feras, quippe quoniam, serpentes extrahi cantu, cogique in poenam, verum falsumne sit, vita non decreverit. Leonum animi index cauda, sicut et equorum aures. Namque et has notas generosissimo cuique natura tribuit. Inmota ergo placido, clemens blandientique, quod rarum est; crebrior enim iracundia, cuius in principio terra verberatur; incremento terga, ceu quodam incitamento, flagellantur. Vis summa in pectore. Ex omni vulnere, sive ungue inpresso, sive dente, ater profluit sanguis. Iidem satiati, innoxii sunt. Generositas in periculis maxime deprehenditur, non in illo tantummodo, quod spernens tela diu se terrore solo tuetur, ac velut cogi testatur; cooriturque non tamquam periculo coactus, sed tamquam amentiae iratus. Illa nobilior animi significatio; quamlibet magna canum et venantium urgente vi, contemptim restitansque cedit in campis, et ubi spectari potest; idem ubi virgulta silvasque penetravit, acerrimo cursu fertur, velut abscondente turpitudinem loco. Dum sequitur, insilit saltu, quo in fuga non utitur. Vulneratus observatione mira percussorem novit, et in quantalibet multitudine adpetit. Eum vero qui telum quidem miserit, sed tamen non vulneraverit, correptum rotatumque sternit, nec vulnerat. Cum pro catulis feta dimicat, oculorum aciem traditur defigere in terram, ne venabula expavescat. Cetero dolis carent et suspicione, nec limis intuentur oculis, aspicique simili modo nolunt. Creditum est, a moriente humum morderi, lacrimamque leto dari. Atque hoc tale, et tam saevum animal, rotarum orbes circumacti, currusque inanes, et gallinaceorum cristae, cantusque etiam magis terrent, sed maxime ignes. Aegritudinem fastidii tantum sentit; in qua medetur ei contumelia, in rabiem agente adnexarum lascivia simiarum. Gustatus deinde sanguis in remedio est.

VIII, xix.

« PreviousContinue »