Page images
PDF
EPUB

392. THE WEARING AND WORKMANSHIP OF GOLD RINGS.

Pessumum vitae scelus fecit, qui aurum primus induit digitis. Nec hoc quis fecerit traditur. Nam de Prometheo omnia fabulosa arbitror, quamquam illi quoque ferreum anulum dedit antiquitas; vinculumque id, non gestamen, intellegi voluit. Midae quidem anulum, quo circumacto habentem nemo cerneret, quis non etiam fabulosiorem fateatur? Manus et prorsus sinistrae maxumam auctoritatem conciliavere auro, non quidem Romanae, quarum in more ferrei erant, et virtutis bellicae insigne. De regibus Romanis non facile dixerim. Nullum habet Romuli in Capitolio statua, nec praeter Numae Servique Tulli alia, ac ne L. quidem Bruti. Hoc in Tarquiniis maxume miror, quorum e Graecia fuit origo, unde hic anulorum usus venit, quamquam etiam nunc Lacedaemone ferreo utuntur. Sed a Prisco Tarquinio omnium primo filium, cum in praetextae annis occidisset hostem, bulla aurea donatum constat ; unde mos bullae duravit, ut eorum qui equo meruissent filii, insigne id haberent, ceteri lorum. Et ideo miror Tarquini eius statuam sine anulo esse. Quamquam et de nomine ipso ambigi video; Graeci a digitis appellavere, apud nos prisci ungulum vocabant; postea et Graeci et nostri symbolum. Longo certe tempore ne senatum quidem Romanum habuisse aureos manifestum est. Siquidem iis tantum qui legati ad exteras gentes ituri essent, anuli publice dabantur, credo, quoniam ita exterorum honoratissimi intelligebantur. Neque aliis uti mos fuit, quam qui ex ea causa publice accepissent, volgoque sic triumphabant. Et cum corona ex auro Etrusca sustineretur a tergo, anulus tamen in digito ferreus erat, aeque triumphantis, et servi fortasse coronam sustinentis. Sic triumphavit de Iugurtha C. Marius; aureumque non ante tertium consulatum sumpsisse traditur. Hi quoque, qui ob legationem acceperant aureos, in publico tantum utebantur iis; intra domos vero ferreis. Quo argumento etiam nunc sponsae muneri fereus anulus mittitur, isque sine gemma. . . . Non signat Oriens aut Aegyptus etiam nunc, litteris contenta solis. Multis hoc modis, ut cetera omnia, luxuria variavit, gemmas addendo exquisiti fulgoris, censuque opimo digitos onerando, sicut dicemus in gemmarum volumine; mox et effigies varias caelando, ut alibi

ars, alibi materia esset in pretio. Alias dein gemmas violari nefas putavit ac, ne quis signandi causam in anulis esse intellegeret, solidas induit. Quasdam vero neque ab ea parte quae digito occultatur, auro clusit, aurumque milis lapillorum vilius fecit. Contra vero multi nullas admittunt gemmas, auroque ipso signant; id Claudi Caesaris principatu repertum.

XXXIII, iv, vi.

393. THE CHIEF USE OF PAINTING IN ANTIQUITY WAS for

PORTRAITS. THE INVENTION OF A PROCESS BY
WHICH COLORED IMPRESSIONS WERE MULTIPLIED IS
DUE TO VARRO.

Aliter apud maiores in atriis haec erant quae spectarentur non signa externorum artificum, nec aera, aut marmora; expressi cera voltus singulis disponebantur armariis, ut essent imagines quae comitarentur gentilicia funera, semperque defuncto aliquo, totus aderat familiae eius, qui umquam fuerat, populus. Stemmata vero liniis discurrebant ad imagines pictas. Tabulina codicibus inplebantur, et monimentis rerum in magistratu gestarum. Aliae foris et circa limina animorum ingentium imagines erant, adfixis hostium spoliis, quae nec emptori refigere liceret, triumphabantque etiam dominis mutatis emptae domus; erat haec stimulatio ingens, exprobrantibus tectis, cotidie inbellem dominum intrare in alienum triumphum. Exstat Messalae oratoris indignatio, qua prohibuit inseri genti suae Laevinorum alienam imaginem. Similis causa Messalae seni expressit volumina illa, quae de familiis condidit, cum Scipionis Pomponiani transisset atrium, vidissetque adoptione testamentaria Salvittonis, (hoc enim ei fuerat cognomen,) Africanorum dedecori inrepentem Scipionum nomini. Sed, pace Messalarum dixisse liceat, etiam mentiri clarorum imagines, erat aliquis virtutum amor, multoque honestius, quam mereri, ne quis suas expeteret. Non est praetereundum et novicium inventum, siquidem non solum ex auro argentove, aut certe ex aere in bibliothecis dicantur illis, quorum inmortales animae in locis iisdem loquuntur; quin immo etiam quae non sunt, finguntur, pariuntque desideria non traditos voltus, sicut in Homero id evenit. Quo maius (ut equidem arbitror) nullum est felicitatis specimen, quam

semper omnis scire cupere, qualis fuerit aliquis. Asini Pollionis hoc Romae inventum, qui primus bibliothecam dicando, ingenia hominum rem publicam fecit. An priores coeperint Alexandreae et Pergami reges, qui bibliothecas magno certamine instituere, non facile dixerim. Imaginum amorem flagrasse quondam testes sunt Atticus ille Ciceronis, edita de iis volumine, et Marcus Varro benignissimo invento, insertis voluminum suorum fecunditati, non nominibus tantum septingentorum inlustrium, aliquo modo imaginibus; non passus intercidere figuras, aut vetustatem aevi contra homines valere, inventor muneris etiam dis invidiosi, quando inmortalitatem non solum dedit, verum etiam in omnes terras misit, ut praesentes esse ubique ceu di possent.

XXXV, ii.

C. VALERIUS FLACCUS, FL. 70-88 A. D.

394. HERCULES APPEARS TO DELIVER HESIONE FROM THE SEA-MONSTER.

Constitit Alcides, visuque enisus in alta
Rupe truces manicas, defectaque virginis ora
Cernit, et ad primos umentia lumina fluctus.
Exanimum veluti, multo tamen arte coactum,
Maeret ebur, Pariusve notas et nomina sumpsit,
Cum lapis aut liquidi referunt miranda colores.
Ductor ait: Quod, virgo, tibi nomenque genusque ?
Quae sors ista, doce, tendunt cur vincula palmas?
Illa tremens, tristique oculos deiecta pudore,
Non ego digna malis, inquit; suprema parentum
Dona vides, ostro scopulos auroque frequentes.
Nos Ili felix quondam genus, invida donec
Laomedonteos fugeret Fortuna penates.
Principio morbi, caeloque exacta sereno
Temperies; arsere rogis certantibus agri.
Tum subitus fragor, et fluctus Idaea moventes

Cum stabulis nemora. Ecce repens consurgere ponto
Belua, monstrum ingens; hanc tu nec molibus ullis,
Nec nostro metire mari; primaeva furenti

Huic manus, amplexus inter planctusque parentum,
Deditur; hoc sortes, hoc corniger imperat Hammon
Virgineam damnare animam, sortitaque Lethen
Corpora; crudelis scopulis me destinat urna.
Verum o, iam redeunt Phrygibus si numina, tuque
Ille ades, auguriis promisse et sorte deorum,
Iam cui candentes votiva in gramine pascit
Cornipedes genitor, nostrae stata dona salutis,
Adnue, meque, precor, defectaque Pergama monstris
Eripe; namque potes, neque enim iam lata videbam
Pectora, Neptunus muros cum iungeret astris,
Nec tales umeros pharetramque gerebat Apollo.

Argon., ii, 462-492.

395. JASON DESTROYS THE DRAGON'S SEED.

Ille, velut campos Libyes ac pinguia Nili
Fertilis arva secet, plena sic semina dextra
Spargere gaudet agris, oneratque novalia bello.
Martius hic primum ter vomere fusus ab ipso
Clangor, et ex omni sonuerunt cornua sulco;
Bellatrix tum gleba quati, pariterque creari
Armarique phalanx totisque insurgere campis.
Cessit et ad socios paulum se rettulit heros
Opperiens, ubi prima sibi daret agmina tellus.
At vero ut summis iam rura recedere cristis
Vidit et infesta vibrantes casside terras,
Advolat; atque imo tellus qua proxima collo,
Necdum umeri videre diem, prior ense secanti
Aequat humo truncos; rutilum thoraca levantis
Aut primas ec matre manus premit obvius ante.
Nec magis aut illis aut illis milibus ultra
Sufficit, ad dirae quam cum Tirynthius hydrae
Agmina Palladios defessus respicit ignes.
Ergo iterum ad socias convertere Colchidos artes,
Et galeae nexus ac vincula dissipat imae,

Cunctaturque tamen totique occurrere bello
Ipse cupit, spes nulla datur, sic undique densant
Terrigenae iam signa duces, clamorque, tubaeque
Iamque omnes subiere virum, iamque omnia contra
Tela volant; tum vero amens discrimine tanto,
Quam modo Tartareo galeam Medea veneno
Infectam dederat, ususque armarat in illos,
In medios torsit; conversae protinus hastae.
Qualis ubi attonitos maestae Phrygas annua Matris
Ira, vel exectos lacerat Bellona comatos,
Haud secus accensas subito Medea cohortes,
Implicat, et miseros agit in sua proelia fratres.
Omnis ibi Aesoniden sterni putat; omnibus ira
Talis erat. Stupet Aeetes ultroque furentes
Ipse viros revocare cupit; sed cuncta iacebant
Agmina, nec quisquam primus ruit, aut super ullus
Linquitur, atque hausit subito sua funera tellus.

396. MEDEA LEAVES HER HOME.

vii, 607-643.

At trepidam in thalamis et iam sua facta paventem
Colchida circa omnes pariter furiaeque minaeque
Patris habent; nec caerulei timor aequoris ultra,
Nec miserae terra ulla procul; quascumque per undas
Ferre fugam, quamcumque cupit iam scandere puppem.
Ultima virgineis tunc flens dedit oscula vittis,
Quosque fugit, conplexa toros, crinemque genasque
Ante per antiqui carpsit vestigia somni,

Atque haec inpresso gemuit miseranda cubili:
O mihi si profugae genitor nunc mille supremos
Amplexus, Aeeta, dares fletusque videres

Ecce meos! Ne crede, pater, non carior ille est,
Quem sequimur; tumidis utinam simul obruar undis !
Tu, precor, haec longa placidus mox sceptra senecta
Tuta geras, meliorque tibi sit cetera proles.
Dixit, et Haemonio numquam spernenda marito
Condita letiferis prodit medicamina cistis,
Virgineosque sinus ipsumque monile venenis.

« PreviousContinue »