Page images
PDF
EPUB

484. THE AFFECTION BETWEEN FRONTO AND HIS PUPIL, THE YOUNG MARCUS Aurelius.

Igitur, ut argumentum aliquod prolixiori epistulae reperiam, quod, oro te, ob meritum me sic amas? quid iste Fronto tantum boni fecit, ut eum tanto opere tu diligas? caput suum pro te aut parentibus tuis devovit? Succidaneum se pro vestris periculis subdidit? provinciam aliquam fideliter administravit? exercitum duxit? nihil eorum. Ne cotidianis quidem istis officiis circa te praeter ceteros fungitur. Nam neque domum vestram diluculo ventitat, neque cotidie salutat, neque ubique comitatur nec semper spectat, (v. 1. exspectat). Vide igitur ut, siquis interroget, cur Frontonem ames, habeas in promptu quod facile respondeas. At ego nihil quidem malo quam amoris erga me tui nullam extare rationem. Nec omnino mihi amor videtur, qui ratione oritur et iustis certis de causis copulatur; amorem ego illum intellego fortuitum et liberum et nullis causis servientem, inpetu potius quam ratione conceptum, qui non officiis, uti ignis, sed sponte ortis vaporibus caleat. Baiarum ego calidos specus malo quam istas fornaculas balnearum, in quibus ignis cum sumptu atque fumo accenditur brevique restinguitur. At illi ingenui vapores puri perpetuique sunt, grati pariter et gratuiti. Tuus igitur iste amor incultus et sine ratione exortus, spero, cum cedris porro adolescet et aesculis; qui si officiorum ratione coleretur, non ultra myrtos laurusque procresceret, quibus satis odoris parum roboris. Et omnino quantum fortuna rationi, tantum amor fortuitus officioso amori antistat. Quis autem ignorat, rationem humani consilii vocabulum esse, fortunam autem deam dearumque praecipuam? templa, fana, delubra passim fortunae dicata; rationi nec simulacrum nec aram usquam consecratam? non fallor igitur qui malim amorem erga me tuum fortuna potius quam ratione genitum. Neque vero umquam ratio fortunam aequiperat, neque maiestate, neque usu, neque dignitate. Nam neque aggeres manu ac ratione constructos montibus comparabis, neque aquaeductus amnibus, neque receptacula fontibus. Tum ratio consiliorum prudentia appellatur, vatum impetus divinatio nuncupatur. Nec quisquam prudentissimae feminae consiliis potius accederet quam vaticinationibus

Sibyllae. Quae omnia quorsum tendunt? ut ego recte malim impetu et forte potius quam ratione ac merito meo diligi. Quam ob rem, etiamsi qua iusta ratio est amoris erga me tui, quaeso, Caesar, sedulo demus operam ut ignoretur et lateat; sine homines ambigant, disserant, disputent, coniectent, requirant, ut Nili caput, ita nostri amoris originem. Sed iam hora decima tangit et tabellarius tuus mussat; finis igitur sit epistulae. Vale.

Ep. ad M. Caes., I, iii, ed. Naber, 6–8.

485. ARGUMENTS AGAINST A TESTAMENTARY LAW OF A PROCONSUL, ADDRESSED ΤΟ MARCUS AURELIUS WHILE HEIR APPARENT.

Si hoc decretum tibi proconsulis placuerit, formam dederis. omnibus omnium provinciarum magistratibus, quid in eiusmodi causis decernant. Quid igitur eveniet? Illud scilicet, ut testamenta omnia ex longinquis transmarinisque provinciis Romam ad cognitionem tuam deferantur. Filius exeredatum se suspicabitur, postulabit ne patris tabulae aperiantur. Idem filia postulabit, nepos, abnepos, frater, consobrinus, patruus, avunculus, amita, matertera, omnia necessitudinum nomina hoc privilegium invadent, ut tabulas aperiri vetent, ipsi possessione iure sanguinis fruantur. Causa denique Romam remissa quid eveniet? Heredes scripti navigabunt, exheredati autem in possessione remanebunt, diem de die ducent, dilationes petentes fora variis excusationibus trahent. Hiemps est et crudum mare hibernum est; adesse non potuit. Ubi hiemps praeterierit, vernae tempestates incertae et dubiae moratae sunt. Ver exactum est; aestas est calida et sol navigantis urit et homo nauseat. Autumnus sequitur; poma culpabuntur et languor excusabitur. Fingo haec et comminiscor? quid? in hac causa nonne hoc ipsum evenit? Ubi est adversarius, qui iampridem ad agendam causam adesse debuerat? In itinere est. Quo tandem in itinere? Ex Asia venit.' Et est adhuc in Asia. Magnum iter et festinatum.' Navibusne an equis an diplomatibus facit haec tam velocia stativa? Cum interim cognitione proposita, semel a te, Caesar, petita dilatio et impetrata; proposita cognitione rursum, a te duum mensium petitur

6

6

dilatio. Duo menses exacti sunt idibus proximis et dies medii isti aliquot. Venit tandem? Si nondum venit, at saltem adpropinquat? Si nondum adpropinquat, at saltem profectus ex Asia est? Si nondum profectus est, at saltem cogitat. Quid ille cogitat aliud quam bonis alienis incubare, fructus diripere, agros vastare, rem omnem dilapidare? Non ille ita stultus est, ut malit venire ad Caesarem et vinci quam remanere in Asia et possidere. Qui mos si fuerit inductus, ut defunctorum testamenta ex provinciis transmarinis Romam mittantur, indignius et acerbius testamentorum periculum erit quam si corpora mittantur defunctorum.

Ep. ad M. Caes. et Invicem, I, vi, ed. Naber, 14-16.

486. A LETTER TO THE EMPEROR MARCUS AURelius.

Quom accepi litteras tuas, ita rescribere coeperam; ama me ut amas, inquis. Huic verbo respondere paulo verbis pluribus in animo est; prolixius enim rescribere tibi tempore illo solebam, quo amatum te a me, satis compertum tibi esse tute ostendis. Vide, quaeso, ne temet ipse defrudes et detrimentum amoris ultro poscas; amplius enim tanto amari te a me velim credas mihi, quanto omnibus in rebus potior est certus praesens fructus quam futuri spes incerta., Egone qui indolem ingenii tui in germine etiam tum et in herba et in flore dilexerim, nunc frugem ipsam maturae virtutis nonne multo multoque amplius diligam? tum ego stolidissimus habear agrestium omnium omniumque aratorum, si mihi cariora sint sata messibus. Ego vero quae optavi quaeque vovi compos optatorum votorumque meorum damnatus atque multatus sum; in eam multam duplicatum amorem tuum desero; non ut antiquitus multas inrogari mos fuit mille minus dimidio. Assae nutricis est infantem magis diligere quam adultum; suscensere etiam pubertati stulta nutrix solet, puerum de gremio sibi abductum et campo aut foro traditum. Litteratores etiam isti discipulos suos, quoad puerilia discunt et mercedem pendunt, magis diligunt. Ego quom ad curam cultumque ingenii tui accessi, hunc te speravi fore qui nunc es; in haec tua tempora amorem meum intendi. Lucebat in pueritia tua virtus insita, lucebat etiam magis in adulescentia; sed ita ut cum serenus dies inluculascit lumine incohato. Nunc

iam virtus integra orbe splendido exorta est et radiis disseminata est; tu me ad pristinam illam mensuram luciscentis amoris tui revocas et iubes matutina dilucula lucere meridie. Audi, quaeso, quanto ampliore nunc sis virtute, quam antea fueris; quo facilius credas quanto amplius amoris merearis, et poscere desinas tantundem.

Ep. ad Anton. et Inv., I, v, ed. Naber, 102, 103.

M. AURELIUS ANTONINUS IMPERATOR.

487. LETTERS WRITTEN WHEN ABOUT TWENTY, TO HIS PRECEPTOR FRONTO. - AN ACCOUNT OF A RIDE.

[ocr errors]

M. Caesar Magistro suo. Sed quae, inquis, fabula? Ut pater meus a vineis domum se recepit, ego solito more equom inscendi, et in viam profectus sum, et paululum provectus. Deinde ibi in via sic oves multae conglobatae adstabant, ut locus solitarius, et caues quattuor, et duo pastores, sed nihil praeterea. Tum pastor unus ad alterum pastorem, postquam plusculos equites vidit, "Vide tibi istos equites,' inquit, 'nam illi solent maximas rapinationes facere.' Ubi id audivi, calcar equo subringo ecum in ovis inigo. Oves consternatae disperguntur; aliae alibi palantes balantesque oberrant. Pastor furcam intorquet; furca in equitem, qui me sectabatur, cadit. Nos aufugimus. Eo pacto, qui metuebat ne ovis amitteret, furcam perdidit. Fabulam existimas? Res vera est. At etiam plura erant, quae de ea re scriberem, nisi iam me nuntius in balneum arcesseret. Vale, mi magister dulcissime, homo honestissime et rarissime, suavitas, et caritas et voluptas mea.

In Front. Ep. ad M. Caes. et Invicem, II, xii, ed. Naber, 35, 36.

488. A BIRTHDAY CONGRATULATION.

Have, mi Magister optime! Scio natali die quoiusque pro eo, quoius is natalis dies est, amicos vota suscipere; ego tamen, quia te iuxta ac memet ipsum amo, volo hac die, tuo natali, mihi

bene precari. Deos igitur omnis, qui usquam gentium vim suam praesentem promptamque hominibus praebent, qui vel somniis vel mysteriis vel medicina vel oraculis usquam iuvant atque pollent, eorum deorum unumquemque mihi votis advoco, meque pro genere cuiusque voti in eo loco constituo, de quo deus ei rei praeditus facilius exaudiat. Igitur iam primum Pergamei arcem ascendo et Aesculapio supplico, uti valetudinem magistri mei bene temperet vehementerque tueatur. Inde Athenas degredior, Minervam genibus nixus obsecro atque oro, si quid ego umquam litterarum sciam, ut id potissimum ex Frontonis ore in pectus meum commigret. Nunc redeo Romam, deosque viales et promarinos votis inploro, uti mihi omne iter tua praesentia comitatum sit, neque ego tam saepe tam saevo desiderio fatiger. Postremo omnis omnium populorum praesides deos, atque ipsum locum, qui Capitolium montem strepit, quaeso tribuat hoc nobis ut istum diem, quo mihi natus es, tecum, firmo te laetoque, concelebrem.

[ocr errors]

In Front. Ep. ad M. Caes. et Invicem, III, ix, ed. Naber, 47, 48.

489. A DAY'S DOINGS.

Have mihi magister dulcissime. Nos valemus. Ego aliquantum prodormivi propter perfrictiunculam, quae videtur sedata. esse. Ergo ab undecima noctis in tertiam diei partim legi ex Agricultura Catonis, partim scripsi, minus misere mehercule quam heri. Inde salutato patre meo, aqua mulsa sorbenda usque ad gulam et reiectanda fauces fovi potius quam dicerem 'gargarissavi,' nam et ad Novium credo et alibi. Sed faucibus curatis abii ad patrem meum et immolanti adstiti. Deinde ad merendam itum. Quid me censes prandisse? panis tantulum, cum conchim, caepas et maenas bene praegnates alios vorantes viderem. Deinde uvis metendis operam dedimus, et consudavimus, et iubilavimus, et aliquot,' ut ait auctor, 'reliquimus altipendulos vindemiae superstites.' Ab hora sexta domum redimus; paululum studui atque id ineptum. Deinde cum matercula mea supra torum sedente multum garrivi. Meus sermo hic erat; quid existimas modo meum Frontonem facere? Tum illa: Quid autem tu meam Gratiam? Tum ego: Quid autem passerculam nostram Gratiam minusculam ? Dum ea

« PreviousContinue »