Page images
PDF
EPUB

cursu amiserat, astu reciperavit. Eandem istam fabulam in pauca cogamus, quantum potest fieri cohibiliter. Corvus ut se vocalem probaret, quod solum deesse tantae eius formae vulpis simulaverat, crocire adorsus, praedae, quam ore gestabat, inductricem compotivit.

Flor., IV, num. xxiii, 3-4.

506. PSYCHE'S HUSBAND, WHO IS INVISIBLE, BIDS HER SHE DISOBEYS, AND

NOT SEEK TO BEHOLD HIM.
FINDS THAT HE IS THE GOD OF Love.

Tunc Psyche et corporis et animi aliquid infirma, fati tamen saevitia subministrante viribus roboratur, et prolata lucerna et arrepta novacula sexum audacia mutavit. Sed cum primum luminis oblatione tori secreta claruerunt. Videt omnium ferarum mitissimam dulcissimamque bestiam, ipsum illum Cupidinem formosum deum formose cubantem, cuius aspectu lucernae quoque lumen hilaratum increbuit et acuminis sacrilegi novacula praenitebat. At vero Psyche tanto aspectu deterrita et impos animi, marcido pallore defecta tremensque desedit in imos poplites et ferrum quaerit abscondere, sed in suo pectore. Quod profecto fecisset nisi ferrum timore tanti flagitii manibus temerariis delapsum evolasset. Iamque lassa, salute defecta dum saepius divini vultus intuetur pulchritudinem, recreatur animi. Videt capitis aurei genialem caesariem ambrosia temulentam, cervices lacteas genasque purpureas pererrantes crinium globos decoriter impeditos, alios antependulos, alios retropendulos quorum splendore nimio fulgurante iam et ipsum lumen lucernae vacillabat. Per humeros volatilis dei pinnae roscidae micanti flore candicant et quamvis alis quiescentibus extimae plumulae tenellae ac delicatae tremule resultantes inquieta lasciviunt. Ceterum corpus glabellum atque luculentum et quale peperisse Venerem non paeniteret. Ante lectuli pedes iacebat arcus, et pharetra et sagittae, magni dei propitia tela. Quae dum insatiabili animo Psyche satis et curiosa rimatur atque pertractat et mariti sui miratur arma, depromit unam de pharetra sagittam et puncto pollicis extremam aciem periclitabunda trementis etiam nunc articuli nisu fortiore pupugit altius, ut per summam cutem roraverint parvulae sanguinis rosei guttae. Sic ignara Psyche

sponte in Amoris incidit amorem. Tunc magis magisque cupidine flagrans Cupidinis prona in eum efflictim inhians patulis ac petulantibus saviis festinanter ingestis de somni mensura metuebat. Sed dum bono tanto percita saucia mente fluctuat, lucerna illa, sive perfidia pessima sive invidia noxia sive quod tale corpus contingere et quasi basiare et ipsa gestiebat, evomuit de summa luminis sui stillam ferventis olei super humerum dei dextrum. Hem audax et temeraria lucerna et amoris vile ministerium ! ipsum ignis totius deum aduris, cum te scilicet amator aliquis, ut diutius cupitis etiam nocte potiretur, primus invenerit. Sic inustus exsiluit deus visaque detectae fidei colluvie prorsus ex oculis et manibus infelicissimae coniugis tacitus avolavit.

Met., v. 23 (102, 103).

507. THE PHENOMENA OF RELIGION EXPLAINED BY THE AGENCY OF INTERMEDIATE SPIRITS.

Sed et haec cuncta, et id genus cetera, daemonum mediocritati rite congruunt. Sunt enim inter nos ac deos, ut loco regionis, ita ingenio mentis intersiti, habentes communem cum superis immortalitatem, cum inferis passionem. Nam, proinde ut nos, pati possunt omnia animorum placamenta vel incitamenta; ut et ira incitentur, et misericordia flectantur, et donis invitentur, et precibus leniantur, et contumeliis exasperentur, et honoribus mulceantur, aliisque omnibus ad similem nobis modum varientur. Quippe, ut fine comprehendam, daemones sunt genere animalia, ingenio rationabilia, animo passiva, corpore aëria, tempore aeterna. Ex his quinque, quae commemoravi, tria a principio eadem nobiscum, quartum proprium, postremum commune cum diis immortalibus habent; sed differunt ab his passione. Quae propterea passiva non absurde, ut arbitror, nominari, quod sunt iisdem, quibus nos, perturbationibus mentis obnoxii. Unde etiam religionum diversis observationibus, et sacrorum variis suppliciis fides impertienda est. Et sunt nonnulli ex hoc divorum numero, qui nocturnis vel diurnis promptis vel occultis, laetioribus vel tristioribus hostiis, vel caerimoniis, vel ritibus gaudeant; uti Aegyptia numina ferme plangoribus, Graeca plerumque choreis, barbara autem strepitu cymbalistarum et tympanistarum et chorau

larum. Itidem pro regionibus et cetera in sacris differunt longa varietate, pomparum agmina, mysteriorum silentia, sacerdotum officia, sacrificantium obsequia; item deorum effigies et exuviae, templorum religiones et regiones, hostiarum cruores et colores. Quae omnia pro cuiusque more loci sollemnia et rata sunt, ut plerumque somniis et vaticinationibus et oraculis comperimus saepenumero indignata numina, si quid in sacris socordia vel superbia neglegatur, cuius generis mihi exempla affatim suppetuut; sed adeo celebrata et frequentata sunt, ut nemo ea commemorare adortus sit, quin multo plura omiserit quam recensuerit. Idcirco supersedebo impraesentiarum in his rebus orationem occupare; quae si non apud omnes certam fidem, certe penes cunctos notitiam promiscuam possident.

De Deo Socratis, 684-686.

at

M. MINUCIUS FELIX, FL. CIRC. 190 A. D.

508. IDOLS WROUGHT BY MEN'S HANDS ARE WORTHY TO RECEIVE REVERENCE FROM NEITHER MAN NOR BEAST.

Quis erga dubitat, deorum imagines consecratas vulgus orare et publice colere, dum opinio et mens imperitorum artis concinnitate decipitur, auri fulgore praestringitur, argenti nitore et candore eboris hebetatur? Quodsi in animum quis inducat, tormentis quibus et quibus machinis simulacrum omne formetur, erubescet timere se materiem ab artifice, ut deum faceret, inlisam. Deus enim ligneus, rogi fortasse vel infelicis stipitis portio, suspenditur, caeditur, dolatur, runcinatur, et deus aereus vel argenteus de immundo vasculo, ut accepimus factum Aegyptio regi, conflatur, tunditur malleis et in incudibus figuratur; et lapideus deus caeditur, scalpitur, et ab impurato homine levigatur, nec sentit suae nativitatis iniuriam, ita ut nec postea de vestra veneratione culturam. Nisi forte nondum deus saxum est vel lignum vel argentum. Quando igitur hic nascitur? ecce funditur, fabricatur, sculpitur; nondum deus est! ecce plumbatur,

construitur, erigitur; nec adhuc deus est! ecce ornatur, consecratur, oratur; tunc postremo deus est, cum homo illum voluit et dedicavit.

Quam acute vero de diis vestris animalia muta naturaliter indicant! mures, hirundines, milvi non sentire eos sciunt; rodunt, inculcant, insident, ac, nisi abigatis, in ipso dei vostri ore nidificant; araneae vero faciem eius intexunt et de ipso capite sua fila suspendunt. Vos tergetis, mundatis, eraditis et illos, quos facitis et protegitis, timetis, dum unusquisque vestrum non cogitat prius se debere deum nosse quam colere, dum inconsulte gestiunt parentibus oboedire, dum fieri malunt alieni erroris accessio quam sibi credere, dum nihil ex his, quae timent, norunt. Sic in auro et argento avaritia consecrata est, sic statuarum inanium consignata forma, sic nata Romana superstitio. Quorum ritus si percenseas, ridenda quam multa, quam multa etiam miseranda sunt!

Octav., xxiii, 9-xxiv, 2.

Q. SEPTIMIUS FLORENS TERTULLIANUS,
CIRC. 150-230 A. D.

509. IF CHRISTIANS ARE MALEFACTORS, THEY SHOULD UNDERGO TRIAL AS SUCH.

Respondendi, altercandi facultas patet, quando nec liceat indefensos et inauditos omnino damnari. Sed Christianis solis nihil permittitur loqui, quod causam purget, quod veritatem defendat, quod iudicem non faciat iniustum. Sed illud solum exspectatur quod odio publico necessarium est, confessio nominis, non examinatio criminis; quando si de aliquo nocente cognoscitis, non statim confesso eo nomen homicidae, vel sacrilegi, vel incesti, vel publici hostis (ut de nostris elogiis loquar), contenti sitis ad pronuntiandum nisi et consequentia exigatis, qualitatem facti, numerum, locum, modum, tempus, conscios, socios. De nobis nihil tale, cum aeque extorqueri oporteret, quodcumque falso iactatur, quot quisque iam infanticidia degus

tasset, quot incesta contenebrasset, qui coci, qui canes affuissent. O quanta illius praesidis gloria, si eruisset aliquem, qui centum iam infantes comedisset! Atquin invenimus inquisitionem quoque in nos prohibitam.

Plinius enim Secundus cum provinciam regeret, damnatis quibusdam Christianis, quibusdam gradu pulsis, ipsa tamen multitudine perturbatus, quid de cetero ageret, consuluit tunc Traianum imperatorem, allegans praeter obstinationem non sacrificandi, nihil aliud se de sacramentis eorum comperisse, quam coetus antelucanos ad canendum Christo ut deo et ad confoederandam disciplinam, homicidium, adulterium, fraudem, perfidiam, et cetera scelera prohibentes. Tunc Traianus rescripsit, hoc genus inquirendos quidem non esse, oblatos vero puniri oportere. O sententiam necessitate confusam! Negat inquirendos ut innocentes et mandat puniendos ut nocentes. Parcit et saevit, dissimulat et animadvertit. Quid temetipsum censura circumvenis? Si damnas, cur non et inquiris? Si non inquiris, cur non et absolvis? Latronibus vestigandis per universas provincias militaris statio sortitur; in reos maiestatis et publicos hostes omnis homo miles est, ad socios, ad conscios usque inquisitio extenditur. Solum Christianum inquiri non licet, offerri licet, quasi aliud esset actura inquisitio quam oblationem. Adv. Gentes, ii.

510. THE CHRISTIAN'S BLAMELESSNESS IS DUE TO HIS

REVERENCE FOR GOD.

Nos ergo soli innocentes. Quid mirum, si necesse est? Enimvero necesse est. Innocentiam a Deo edocti, et perfecte eam novimus ut a perfecto magistro revelatam, et fideliter custodimus, ut ab incontemptibili dispectore mandatam. Vobis autem humana aestimatio innocentiam tradidit, humana item dominatio imperavit; inde nec plenae nec adeo timendae estis disciplinae ad innocentiae veritatem. Quanta est prudentia hominis ad demonstrandum quid vere bonum? quanta auctoritas ad exigendum? tam illa falli facilis, quam ista contemni. Atque adeo quid plenius dictum est; non occides, an vero, ne irascaris quidem? Quid perfectius prohibere adulterium, an etiam ab oculorum solitaria concupiscentia arcere? Quid

« PreviousContinue »