Page images
PDF
EPUB

nondum in manifestatione praedicantibus, et quae illis temporalibus rebus significaretur aeternitas et in quibus Dei donis esset vera felicitas. De Civ. Dei, IV, xxxiii.

541. THE HAPPINESS OF HEAVEN.

Quanta erit illa felicitas, ubi nullum erit malum, nullum latebit bonum, vacabitur Dei laudibus, qui erit omnia in omnibus! Nam quid aliud agatur, ubi neque ulla desidia cessabitur neque ulla indigentia laborabitur, nescio. Admoneor etiam sancto cantico, ubi lego vel audio: Beati, qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te. Omnia membra et viscera incorruptibilis corporis, quae nunc videmus per usus necessitatis varios distributa, quoniam tunc non erit ipsa necessitas, sed plena certa, secura sempiterna felicitas, proficient in laudibus Dei. Omnes quippe illi, de quibus iam sum locutus, qui nunc latent, harmoniae corporalis numeri non latebunt, intrinsecus et extrinsecus per corporis cuncta dispositi; et cum ceteris rebus, quae ibi magnae atque mirabiles videbuntur, rationales mentes in tanti artificis laudem rationabilis pulchritudinis delectatione succendent. Qui motus illic talium corporum sint futuri, temere definire non audeo, quod excogitare non valeo; tamen et motus et status, sicut ipsa species, decens erit, quicumque erit, ubi quod non decebit non erit. Certe ubi volet spiritus, ibi erit protinus corpus; nec volet aliquid spiritus, quod nec spiritum posset decere nec corpus. Vera ibi gloria erit, ubi laudantis nec errore quisquam nec adulatione laudabitur; verus honor, qui nulli negabitur digno, nulli deferetur indigno; sed nec ad eum ambiet ullus indignus, ubi nullus permittetur esse nisi dignus; vera pax, ubi nihil adversi nec a se ipso nec ab aliquo quisque patietur. Praemium virtutis erit ipse, qui virtutem dedit eique se ipsum, quo melius et maius nihil possit esse, promisit. Quid est enim aliud quod per prophetam dixit: Ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi plebs, nisi: 'Ego ero unde satientur, ego ero quaecumque ab hominibus honeste desiderantur, et vita et salus, et victus, et copia et gloria et honor et pax et omnia bona?' Sic enim et illud recte intellegitur, quod ait apostolus: Ut sit Deus omnia in omnibus. Ipse finis erit desi

deriorum nostrorum, quod sine fine videbitur, sine fastidio

amabitur, sine fatigatione laudabitur. tus, hic actus profecta erit omnibus, communis.

Hoc munus, hic affecsicut ipsa vita aeterna,

De Civ. Dei, XXII, xxx.

MARTIANUS CAPELLA, FL. CIRC. 410 A. D.

542. THE PRONUNCIATION OF THE ROMAN LETTERS.

Namque A sub hiatu oris congruo solo spiritu memoramus.
B labris per spiritus impetum reclusis edicimus.

C molaribus super linguae extrema appulsis exprimitur.
Dappulsu linguae circa superiores dentes innascitur.
E spiritus facit lingua paululum pressiore.

F dentes labrum inferius deprimentes.

G spiritus cum palato.

H contractis paululum faucibus ventus exhalat.

I spiritus prope dentibus pressis.

K faucibus palatoque formatur.
L lingua palatoque dulcescit.
M labris inprimitur.

N lingua dentibus appulsa conlidit.
G rotundi oris spiritu conparatur.
P labris spiritu erumpit.
Qappulsu palati ore restricto.

R spiritum lingua crispante conraditur.

S sibilum facit dentibus verberatis.

Tappulsu linguae dentibusque inpulsis extruditur.

V ore constricto labrisque prominulis exhibetur.

X quicquid C atque S formavit exsibilat.

Y appressis labris spirituque procedit.

Z vero idcirco Appius Claudius detestatur quod dentes mortui dum exprimitur imitatur.

iii. 261.

PAULUS OROSIUS FL. CIRC. 415 A. D.

543. THE TYRANT PHALARIS.

Ea tempestate Phalaris Siculus Agrigentinos arrepta tyrannide populabatur. Qui crudelis mente, commentis crudelior, omnia nefaria in innocentes agens, invenit aliquando quam iuste puniret iniustus. Nam Perillus quidam aeris opifex affectans tyranni amicitiam, aptum munus crudelitati illius ratus, taurum aeneum fecit, cui fabricae ianuam latere composuit, quae ad contrudendos damnatos receptui foret; ut cum inclusus ibidem subiectis ignibus torreretur, sonum vocis extortae capacitas concavi aeris augeret, pulsuque ferali competens imagini murmur emitteret nefarioque spectaculo mugitus pecudis, non hominis gemitus videretur. Sed Phalaris, factum amplexus, factorem exsecratus, et ultioni materiam praebuit, et crudelitati; nam ipsum opificem sua inventione punivit. Fuerat etiam paulo superiore tempore apud Latinos rex Aremulus, qui per annos octodecim flagitiis impietatibusque crescens, ad postremum divino iudicio fulmine interceptus, matura supplicia immotura aetate disso vit. Eligant nunc (si videtur) Latini et Siculi, utrum in diebus Aremuli et Phalaridis esse maluissent, innocentum vitas poenis extorquentium, an his temporibus Christianis, cum imperatores Romani ipsa in primis religione compositi, post comminutas rei publicae bono tyrannides, ne ipsorum quidem iniurias exigunt tyrannorum.

Hist., I, xx.

CLAUDIUS RUTILIUS NAMATIANUS,
FL. CIRC. 416 A. D.

544. THE GLORY OF ROME.

Erige crinales lauros seniumque sacrati
Verticis in virides, Roma, refinge comas.
Aurea turrigero radient diademata cono,
Perpetuosque ignes aureus umbo vomat.

Abscondat tristem deleta inuria casum ;
Contemptus solidet vulnera clausa dolor.
Adversis solemne tuis sperare secunda.
Exemplo caeli ditia damna subis.
Astrorum flammae renovant occasibus ortus;
Lunam finiri cernis, ut incipiat.

Victoris Brenni non distulit Allia poenam ;
Samnis servitio foedera saeva luit,

Post multas Pyrrhum clades superata fugasti;
Flevit successus Hannibal ipse suos.
Quae mergi nequeunt, nisu maiore resurgunt,
Exiliuntque imis altius acta vadis.
Utque novas vires fax inclinata resumit,
Clarior ex humili sorte superna petis.
Porrige victuras Romana in saecula leges,
Solaque fatales non vereare colos,
Quamvis sedecies denis et mille peractis
Annus praeterea iam tibi nonus eat.
De Reditu suo, I, 115–136.

JOANNES CASSIANUS, CIRC. 360-435 A. D.

545. YIELD NOT TO ANGER!

Qualibet ex causa iracundiae motus effervescens excaecat oculos cordis et acumini visus exitialem validioris morbi ingerens trabem, solem iustitiae non sinit intueri. Nihil interest, utrum aurea lamina, plumbeave, seu cuiuslibet metalli, oculorum obtutibus imponatur; differentiam caecitatis non facit pretiositas metallorum. Habemus sane irae ministerium satis commode nobis insertum, ad quod solum eam recipere utile nobis est et salubre, cum contra lascivientes cordis nostri motus indignantes infremimus, et ea quae agere confundimur coram hominibus, vel proloqui, in latebras ascendisse nostri pectoris indignamur; angelorum scilicet ac Dei ipsius praesentiam ubique et omnia

SALVIANUS MASSILIENSIS.

433

penetrantis, oculumque eius tota formidine tremiscentes, quem nequaquam possunt conscientiae nostrae latere secreta. De Coenob. Instit., VIII, vi.

SALVIANUS MASSILIENSIS, CIRC. 440 A. D.

546. THE ROMAN POWER CRUMBLING BEFORE THE BARBARIAN.

Nihil nobis de pace et prosperitate pristina reliquum est, nisi sola omnino crimina quae prosperitatem non esse fecerunt. Ubi namque sunt antiquae Romanorum opes ac dignitates? Fortissimi quondam Romani erant, nunc sine viribus. Timebantur Romani veteres, nos timemus. Vectigalia illis solvebant populi barbarorum, nos vectigales barbaris sumus. Vendunt nobis hostes lucis usuram. Tota admodum salus nostra commercium est. O infelicitates nostras! ad quid devenimus! Et pro hoc gratias barbaris agimus, a quibus nos ipsos pretio comparamus? Quid potest esse nobis vel abiectius vel miserius? Et vivere nos post ista credimus, quibus vita sic constat! Insuper etiam ridiculos ipsi nos facimus; aurum quod pendimus, munera Vocamus. Dicimus donum esse quod pretium est, et quidem pretium conditionis durissimae et miserrimae. Omnes quippe captivi, semel redempti fuerint, libertate potiuntur. Nos semper redimimur, et numquam liberi sumus. Illorum more dominorum nobis cum barbari agunt qui mancipia obsequiis suis non necessaria mercedibus dependendis locant. Similiter enim nos numquam ab hac sumus liberi functione quam pendimus. Ad hoc quippe mercedes iugiter solvimus, ut sine cessatione solvamus. De Gubern. Dei, VI, xviii.

28

« PreviousContinue »