Page images
PDF
EPUB

senatum legi deberent, cum sua voluntate milites in legionibus facti essent. Capta eo proelio tria milia 18 peditum et equites mille et quingenti dicuntur.

Haec est pugna Cannensis, Aliensi cladi nobilitate 50 par, ceterum uti eis quae post pugnam accidere levior, 2 quia ab hoste est cessatum, sic strage exercitus gravior foediorque. Fuga namque ad Aliam sicut urbem pro- 3 didit, ita exercitum servavit ; ad Cannas fugientem consulem vix quinquaginta secuti sunt, alterius morientis prope totus exercitus fuit.

4

Binis in castris cum multitudo semiermis sine ducibus esset, nuntium qui in maioribus erant mittunt, dum proelio, deinde ex laetitia epulis fatigatos quies nocturna hostes premeret, ut ad se transirent: uno agmine Canusium abituros esse. Eam sententiam alii totam asper- 5 nari: cur enim illos, qui se arcessant, ipsos non venire, cum aeque coniungi possent? Quia videlicet plena hostium omnia in medio essent, et aliorum quam sua corpora tanto periculo mallent obicere. Aliis non tam 6 sententia displicere quam animus deesse. Tum P. Sempronius Tuditanus tribunus militum 'Capi ergo mavultis' inquit ab avarissimo et crudelissimo hoste, aestimarique capita vestra et exquiri pretia ab interrogantibus Romanus civis sis an Latinus socius, ut ex tua

[blocks in formation]

7 contumelia et miseria alteri honos quaeratur? Non tu, si quidem L. Aemili consulis, qui se bene mori quam turpiter vivere maluit, et tot fortissimorum virorum, qui 8 circa eum cumulati iacent, cives estis. Sed antequam opprimit lux maioraque hostium agmina obsaepiunt iter, per hos, qui inordinati atque incompositi obstrepunt 9 portis, erumpamus. Ferro atque audacia via fit quamvis per confertos hostis. Cuneo quidem hoc laxum atque solutum agmen, ut si nihil obstet, disicias. Itaque ite mecum, qui et vosmet ipsos et rem publicam salvam vul10 tis.' Haec ubi dicta dedit, stringit gladium cuneoque II facto per medios vadit hostis; et cum in latus dextrum, quod patebat, Numidae iacularentur, translatis in dextrum scutis in maiora castra ad sescentos evaserunt, atque inde protinus alio magno agmine adiuncto Canu12 sium incolumes perveniunt. Haec apud victos magis impetu animorum, quem ingenium suum cuique aut fors dabat, quam ex consilio ipsorum aut imperio cuiusquam agebantur.

51

Hannibali victori cum ceteri circumfusi gratularentur suaderentque ut, tanto perfunctus bello, diei quod

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

reliquum esset noctisque insequentis quietem et ipse sibi sumeret et fessis daret militibus, Maharbal, praefectus 2 equitum, minime cessandum ratus 'Immo, ut quid hac pugna sit actum scias, die quinto' inquit 'victor in Capitolio epulaberis. Sequere; cum equite, ut prius venisse quam venturum sciant, praecedam.' Hannibali 3 nimis laeta res est visa maiorque quam ut eam statim capere animo posset. Itaque voluntatem se laudare. Maharbalis ait; ad consilium pensandum temporis opus esse. Tum Maharbal: 'Non omnia nimirum eidem di 4 dedere: vincere scis, Hannibal, victoria uti nescis.' Mora eius diei satis creditur saluti fuisse urbi atque imperio.

Postero die, ubi primum inluxit, ad spolia legenda foe- 5 damque etiam hostibus spectandam stragem insistunt.

than pugna, as if with this victory the war was ended; cf. 55. 2. — noctis quietem: cf. dierum quietem, XXI. 11. 3.

2. Maharbal, etc.: it appears from Gellius (X. 24) that Livy's authority for this scene is Coelius, who himself borrowed from the version in Cato's Origines (dictatorem Carthaginiensium magister equitum monuit, 'Mitte mecum Romam equitatum; die quinti in Capitolio tibi cena cocta erit'): see Introd. 10.-venisse, venturum: sc. te; see moturum, XXI. 12. 4 n.

3. capere animo, realize.—temporis a very rare construction; cf. lectionis opus est, Quint. XII. 3. 8, and see Gr. 243. f. R.

4. mora, etc.: cf. Florus, I. 22. 19 dubium non erit quin ultimum illum diem habitura fuerit Roma quintumque intra diem epulari Hannibal in Capitolio potuerit, si,

...

quem ad modum sciret vincere, sic uti victoria scisset. Sed tum quidem illum, ut dici volgo solet,

aut fatum urbis imperaturae aut ipsius mens mala et aversi a Carthagine di in diversum abstulerunt; Plutarch (Fab. 17) ascribes Hannibal's delay to some divine influence; Juvenal (7. 161) says the Roman school-boys discussed Hannibal's duty in the premises. At first thought it seems as if Hannibal might have annihilated Rome, and thus have given a Carthaginian character to European civilization. But we may well believe that the great commander judged wisely; his main reliance was upon his cavalry, and this would have availed him little in a siege of the strongly fortified capital; he had not succeeded in seriously weakening the allegiance of Rome's allies and colonies, and he fully appreciated the determined spirit and military genius of his foes. — saluti, the salvation.

5. ad spolia legenda: a construction otherwise unknown, instead of the usual dative or infinitive, with insisto.

6 Iacebant tot Romanorum milia, pedites passim equitesque, ut quem cuique fors aut pugna iunxerat aut fuga. Adsurgentes quidam ex strage media cruenti, quos stricta matutino frigore excitaverant vulnera, ab hoste oppressi 7 sunt; quosdam et iacentis vivos succisis feminibus poplitibusque invenerunt, nudantis cervicem iugulumque et 8 reliquum sanguinem iubentes haurire; inventi quidam sunt mersis in effossam terram capitibus, quos sibi ipsos fecisse foveas obruentisque ora superiecta humo inter9 clusisse spiritum apparebat. Praecipue convertit omnes subtractus Numida mortuo superincubanti Romano vivus naso auribusque laceratis, cum ille manibus ad capiendum telum inutilibus in rabiem ira versa laniando dentibus hostem exspirasset.

52 Spoliis ad multum diei lectis Hannibal ad minora ducit castra oppugnanda et omnium primum bracchio 2 obiecto flumine eos excludit. Ceterum ab omnibus labore vigiliis vulneribus etiam fessis maturior ipsius spe 3 deditio est facta. Pacti, ut arma atque equos traderent, in capita Romana trecenis nummis quadrigatis, in socios

6. iacebant: the position and tense of the verb give great vividness and a kind of tone to the ghastly picture; cf. stabant deligati ad palum nobilissimi iuvenes, II. 5. 5.

ut quem cuique, etc.: i.e. not in their regular lines, but as individuals had happened to be fighting or flying.—stricta, smarting, though the Latin gives the cause rather than the effect.

7. et iacentis: opposed to adsurgentes; these could not rise.

9. convertit omnes, drew the attention of all.-vivus: this word is not emphatic at the end of the phrase, as has been sometimes thought. The sense is, 'there was on the ground a Numidian with a

[blocks in formation]

ducenis, in servos centenis, et ut eo pretio persoluto cum singulis abirent vestimentis, in castra hostis acceperunt, traditique in custodiam omnes sunt, seorsum cives sociique. Dum ibi tempus teritur, interea cum ex 4 maioribus castris, quibus satis virium et animi fuit, ad quattuor milia hominum et ducenti equites, alii agmine, alii palati passim per agros, quod haud minus tutum erat, Canusium perfugissent, castra ipsa ab sauciis timidisque eadem condicione qua altera tradita hosti. Praeda in- 5 gens parta est, et praeter equos virosque et si quid argenti — quod plurimum in phaleris equorum erat, nam ad vescendum facto perexiguo, utique militantes, utebantur omnis cetera praeda diripienda data est. Tum 6 sepeliendi causa conferri in unum corpora suorum iussit. Ad octo milia fuisse dicuntur fortissimorum virorum. Consulem quoque Romanum conquisitum sepultumque quidam auctores sunt.

Eos qui Canusium perfugerant mulier Apula, nomine 7 Busa, genere clara ac divitiis, moenibus tantum tectisque a Canusinis acceptos, frumento veste viatico etiam iuvit, pro qua ei munificentia postea, bello perfecto, ab senatu honores habiti sunt.

Ceterum cum ibi tribuni militum quattuor essent, Q. 53 Fabius Maximus de legione prima, cuius pater priore

with a representation of Jupiter and a four-in-hand (quadriga); for the ablative, see XXI. 61. 11 n. — - singulis, etc.: i.e. merely in their tunics; cf. 6. II.

4. hominum = peditum; cf. XXI. 27. 1, equites virique. — agmine, in a body.

5. quod plurimum, most of which. in phaleris equorum: cf. Juvenal, 11. 102 magnorum artificum frangebat pocula miles, ut phaleris gauderet equus. — ad ves

cendum facto: i.e. table-ware. utique: however they might do at home, in the field, at any rate, they used very little.

6. consulem, etc.: cf. 7. 5 n. 7. tantum: i.e. the city only afforded them protection and shelter.

HEROISM OF YOUNG SCIPIO.

53. de, of; the language is gradually expressing relations more and more by prepositions instead of

« PreviousContinue »