Livy, Books XXI. and XXII, Volumes 21-22

Front Cover
Ginn, 1893 - Punic War, 2nd, 218-201 B.C. - 232 pages

From inside the book

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 9 - ... inter custodias stationesque militum conspexerunt. Vestitus nihil inter aequales excellens: arma atque equi conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat; princeps in proelium ibat, ultimus conserto proelio excedebat. Has tantas viri virtutes ingentia vitia aequabant, inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus deum metus, nullum ius iurandum, nulla religio.
Page 130 - ... et animus suus cuique ante aut post pugnandi ordinem dabat; tantusque fuit ardor animorum, adeo intentus pugnae animus ut eum motum terrae, qui multarum urbium Italiae magnas partes prostravit avertitque cursu rapidos amnis, mare fluminibus invexit, montes lapsu ingenti proruit, nemo pugnantium senserit.
Page 115 - Flaminio tulerat, ne quis Senator cuive Senator pater fuisset maritimam navem, quae plus quam trecentarum amphorarum esset, haberet. Id satis habitum ad fructus ex agris vectandos; quaestus omnis patribus indecorus visus.
Page 9 - Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. Nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par ; cibi potionisque desiderio 10 natural!, non voluptate modus finitus ; vigiliarum somnique nee die nee nocte discriminata tempora; id quod gerendis rebus superesset quieti datum...
Page 124 - Hannibal, seger oculis ex verna primum intemperie variante calores frigoraque, elephanto, qui unus superfuerat, quo altius ab aqua exstaret, vectus, vigiliis tarnen et nocturno humore palustrique coelo gra- 30 vante caput, et quia medendi nee locus nee tempus erat, altero oculo capitur.
Page 174 - audivi, milites, eum primum esse virum qui ipse consulat quid in rem sit, secundum eum qui bene monenti oboediat; qui nee ipse consulere nee 9 alteri parere sciat, eum extremi ingenii esse.
Page 18 - Phalarica erat Saguntinis missile telum hastili abiegno et cetera tereti praeterquam ad extremum, unde ferrum exstabat...
Page 120 - Antii metentibus 15 11 cruentas in corbem spicas cecidisse, et Faleriis caelum findi velut magno hiatu visum, quaque patuerit, ingens lumen effulsisse ; sortes sua sponte adtenuatas, unamque excidisse 12 ita scriptam 'Mavors telum suum concutit...

Bibliographic information