Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

C. 442

C. 310

præsens certamen respondit, quod nemo plebeius
auspicia haberet ; ideoque decemviros connubium3 di-
remisse, ne incerta prole auspicia turbarentur. Plebes
ad id maxime indignatione exarsit, quod auspicari,
tanquam invisi diis immortalibus, negarentur posse :
nec ante finis contentionum fuit (quum et tribunum
acerrimum auctorem plebes nacta esset, et ipsa cum
eo pertinacia certaret), quam victi tandem Patres, ut
de connubio ferretur, consensere: ita maxime rati
contentionem de plebeiis consulibus tribunos aut to-
tam deposituros, aut post bellum dilaturos esse; con-
tentamque interim connubio plebem paratam delectui
fore. Quum 4 Canuleius victoria de Patribus et plebis
favore ingens esset, accensi alii tribuni ad certamen
pro rogatione sua summa vi pugnant, et, crescente in
dies fama belli, delectum impediunt. Consules, quum
per senatum, intercedentibus tribunis, nihil agi pos-
set, consilia principum domi habebant : apparebat,
aut hostibus, aut civibus 5 de victoria concedendum
esse soli ex consularibus Valerius atque Horatius
non intererant consiliis. C. Claudii sententia consules
armabat in tribunos: Quintiorum Cincinnatique et
Capitolini sententiæ abhorrebant a cæde violandis-
que, quos, foedere icto cum plebe, sacrosanctos acce-
pissent. Per hæc consilia eo deducta res est, ut tribu-
nos militum consulari potestate promiscue ex Patribus

2. Quod nemo plebeius auspicia,
jus ea capiendi, haberet, vide ad II,
33, n. 3.

3. Connubium Patrum et plebis di-
remisse, separasse. Auspicari, au-
spicia capere.-Turbarentur. Cod. Ox.
fert perturbarentur; sed nullus ei con-
cinit. ED.

4. Quum Canuleius... ingens esset,
plurimum gloriæ et auctoritatis ade-

[ocr errors][merged small]

C. 442

C. 310

ac plebe creari sinerent; de consulibus creandis nihil mutaretur eoque contenti tribuni, contenta plebs fuit. Comitia tribunis consulari potestate tribus creandis indicuntur: quibus indictis, extemplo, quicumque aliquid seditiose dixerat, aut fecerat, quam maxime tribunitii, et prensare homines, et concursare toto foro candidati cœpere : ut patricios desperatio primo, irritata plebe, adipiscendi honoris, deinde indignatio, si cum his gerendus esset honos, deterreret : postremo coacti tamen a primoribus petiere, ne cessisse possessione reipublicæ viderentur. Eventus eorum comitiorum docuit, alios animos in contentione libertatis dignitatisque, alios, secundum deposita certamina, incorrupto judicio esse : tribunos enim omnes patricios creavit populus, contentus eo, quod ratio habita plebeiorum esset. Hanc modestiam, æquitatemque et altitudinem animi, ubi nunc in uno inveneris, quæ tum populi universi fuit?

VII. Anno1 trecentesimo decimo, quam urbs Roma condita erat, primum tribuni militum pro consulibus magistratum ineunt, A. Sempronius Atratinus, L. Atilius, T. Cæcilius; quorum in magistratu concordia

[blocks in formation]

6. Altitudinem animi, magnitudinem animi. Alio sensu dicitur Tacit. Annal. III, 44, ubi vide not. 3.

CAP. VII. 1. Anno CCCX, etc. ann. Urb. cond. CCCXI apud Dionys. l. 11, pag. 736. Conf. Drakenb. ad h. 1. et

Dodwell. de cyclis diss. X, § 86.T. Cæcilius; quæ gens plebeia fuit. Leg. T. Clolius. Dionys. 1. 1. eum vocat Titov Khoiλtov (ita scrib. pro vulg. Klúotov, quod vel ex cognomine intelligitur) Exeλhóv. Cæterum tribuni militum consulari potestate usque ad ann. Urb. cond. 388, quo L. Sextius primus de plebe consul factus ( vide VII, 1), creati sunt, sed nonnunquam et consules, prout seu plebs, seu Patres prævaluissent certaminibus. Illis autem hoc nomen inditum, quod inter plebeios maxime eminebant tribuni militum.

[ocr errors]

C. 442

C. 310

2

domi pacem etiam foris præbuit. Sunt, qui propter adjectum Æquorum Volscorumque bello et Ardeatium defectioni veiens bellum, quia duo consules obire tot simul bella nequirent, tribunos militum tres creatos dicant, sine mentione promulgatæ legis de consulibus creandis ex plebe, et imperio et insignibus consularibus usos. Non tamen pro firmato jam stetit magistratus ejus jus; quia tertio mense, quam inierunt, augurum decreto, perinde ac vitio creati, honore abiere; quod C. Curtius 3, qui comitiis eorum præfuerat, parum recte tabernaculum cepisset. Legati 4 ab Ardea Romam venerunt, ita de injuria querentes, ut, si demeretur ea, in foedere atque amicitia mansuros, restituto agro, appareret. Ab senatu responsum est, judicium populi rescindi ab senatu non posse, præterquam quod nullo nec exemplo nec jure fieret, concordiæ etiam ordinum causa: si Ardeates sua5 tempora exspectare velint, arbitriumque senatui levando injuriæ suæ permittant, fore, ut postmodo gaudeant, se iræ moderatos; sciantque, Patribus æque curæ fuisse, ne qua injuria in eos oriretur, ac ne orta diuturna esset. Ita legati, quum se rem integram relaturos dixissent, comiter dimissi. Patricii, quum sine curuli magistratu respublica esset, coiere, et interregem creavere: contentio, consulesne, an tribuni militum crearentur, in interregno rem dies complures

2. Pro firmato stetit jus, tanquam firmatum. Conf. ad II, 7, n. 4. ·-Vitio creati, vide ad V, 17, n. 4.

3. C. Curtius, consul (vide cap. 1), parum recte, vitiose, contra disciplinam auguralem, tabernaculum cepisset, vide ad I, 6, n. 4; et confer Cic. de Div. I, 17; II, 35; de Nat. Deorum, lib. II n. 10 et 11. Hæ autem artes erant patriciorum, qui auspicia

[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

1

tenuit. Interrex 6 ac senatus, consulum comitia; tribuni plebis et plebs, tribunorum militum ut habeantur, tendunt vicerunt Patres, quia et plebs, patriciis seu hunc seu illum delatura honorem, frustra certare supersedit: et principes plebis ea comitia malebant, quibus non haberetur ratio sui, quam quibus ut indigni præterirentur. Tribuni quoque plebis certamen sine effectu in beneficio apud primores Patrum reliquere. T. Quintius Barbatus interrex consules creat L. Papirium Mugillanum, L. Sempronium Atratinum. His consulibus cum Ardeatibus foedus renovatum est: idque monimenti est, consules eos illo anno fuisse, qui neque in annalibus priscis, neque in libris magistratuum inveniuntur : credo, quod tribuni militum initio anni fuerunt, eo, perinde ac si totum annum in imperio fuerint, suffectis his consulibus, prætermissa nomina consulum horum. Licinius Macer auctor est, et in fœdere ardeatino, et in linteis libris ad Monetæ inventa : et foris, quum tot terrores a finitimis ostentati essent, et domi otium fuit.

VIII. Hunc annum, seu tribunos modo, seu tribunis suffectos consules quoque habuit, sequitur annus haud dubiis consulibus, M. Geganio Macerino iterum,

6. Interrex ac senatus consulum comitia ut habeantur tendunt, contendunt, operam dant, perficere conantur. Conf. VII, 22, n. 2; X, 1, n. 3; XXI, 33, n. 4; XXVIII, 18, n. 2; XXXII, 32; XXXVII, 53, et mox ad cap. 8, n. 6. Certamen sine effectu, quo se nihil profecturos prospiciebant, in beneficio apud primores Patrum reliquere, omisere in eorum gratiam, ut loco beneficii vel per beneficium quasi suum impetrarent consulatum.

ad III, 5, n. 9, et Ind. Libri lintei, in linteo scripti, et asservati ad Monetæ, scil. ædem (vide ad I, 33, n. 6), h. e. in æde Junonis Monetæ (de qua v. ad VI, 20, n. 11, et VII, 28), prisci annales populi romani. Conf. cap. 13, 20, n. 23, et Dodwell. in Append. Prælectt. Academ. p. 654 sqq.-Inventa, scilicet esse consulum nomina, quia in his libris nomina magistratuum inscribi solebant. Ed.

7. Licinius Macer, historicus. Cf.

CAP. VIII. 1. Haud dubiis consulibus; unde mox eadem vox consulibus delenda videtur.

U. C. 310.

LIBER IV. CAP. VIII.

21

T. Quintio Capitolino quintum consulibus : idem hic annus censuræ initium fuit, rei a parva origine orta: quæ deinde tanto incremento aucta est, ut morum disciplinæque romanæ penes eam regimen, senatus 2, equitumque centuriæ, decoris dedecorisque discrimen sub ditione ejus magistratus, publicorum jus privatorumque locorum, vectigalia populi romani sub nutu atque arbitrio essent. Ortum3 autem initium rei est, quod in populo, per multos annos incenso, neque differri census poterat, neque consulibus, quum tot populorum bella imminerent, operæ erat id negotium agere. Mentio illata ab senatu est, rem operosam ac minime consularem suo proprio magistratu egere: cui scribarum ministerium, custodiæque et tabularum cura, cui arbitrium formulæ censendi subjiceretur. Et Patres, quanquam rem parvam, tamen, quo plures patricii magistratus in republica essent, læti accepere:

2. Senatus equitumque centuriæ; sed cur non et ordo plebeius, cujus homines ita notabat censor, ut eos tribu aut centuria moveret, vel, ut Asconius dicit, ut in Cæritum tabulas inferrentur, ac per hoc non essent in albo centuriæ suæ? Hinc non male Stroth. emend. senatus, equitum, centuriæ, vel potius, quod in quibusdam MSS legitur, centuriarum (aut centuriarumque), decoris dedecorisque discrimen ; nisi malis descriptio. De munere censoris confer Cicer. de leg. III, 3. Vectigalia propr. pecunia, quæ pro vectura mercium solvenda est, ut XL, 51, n. 11; sed in genere, ut h. l., omnes reditus publici e decumis, scriptura et portorio, v. Ernesti clav. Cic.

3. Ortum autem initium rei est, habent quidem editi omnes; sed dissentiunt scripti, qui inverso vocabulorum ordine offerunt initium est rei, nisi

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« PreviousContinue »