Page images
PDF
EPUB

ibi animum parem tantæ potestati esse. Approbantibus cunctis, primo Quintius abnuere: et, quid sibi vellent, rogitare, qui se ætate exacta tantæ dimicationi objicerent. Dein, quum undique plus in illo senili animo non consilii modo, sed etiam virtutis esse, quam in omnibus aliis dicerent, laudibusque haud immeritis onerarent, et consul nihil remitteret; precatus tandem deos immortales Cincinnatus, ne senectus sua in tam trepidis rebus damno dedecorive reipublicæ esset, dictator a consule dicitur : ipse deinde C. Servilium Ahalam magistrum equitum dicit.

XIV. Postero die, dispositis præsidiis, quum1 in forum descendisset, conversaque in eum plebs novitate rei2 ac miraculo esset, et Mæliani, atque ipse dux eorum, in se intentam vim tanti imperii cernerent; expertes consiliorum regni, qui tumultus, quod bellum repens, aut dictatoriam majestatem, aut Quintium post octogesimum annum rectorem reipublicæ quæsisset, rogitarent; missus ab dictatore Servilius magister equitum ad Mælium; vocat te, inquit, dictator. Quum pavidus ille, quid vellet, quæreret; Serviliusque causam dicendam esse proponeret, crimenque, a Minucio delatum ad senatum, diluendum; tunc Mælius recipere se in catervam suorum; et primum circumspectans, tergiversari: postremo, quum apparitor jussu magistri equitum duceret, ereptus a circumstantibus, fugiensque, fidem plebis romanæ implorare: et opprimi se consensu Patrum dicere, quod plebi benigne fecisset: orare, ut opem sibi ultimo in discrimine ferrent, neve ante oculos suos trucidari

CAP. XIV. 1. Quum in forum descendisset, v. ad II, 54, n. 13.-Conversaque; que abest a nostris. ED.

2. Novitate rei ac miraculo, quum

nec tumultus, nec bellum repens dictatoriam majestatem quæreret, requireret, exigeret.-Expertes, ignari, consiliorum regni, a Mælio agitatorum.

U. C. 316.

LIBER IV. CAP. XIV. XV.

33

sinerent. Hæc eum vociferantem assequutus Ahala Servilius obtruncat; respersusque cruore obtruncati, stipatus caterva patriciorum juvenum, dictatori renuntiat, vocatum ad eum Mælium, repulso apparitore concitantem multitudinem, pœnam meritam habere. Tum dictator; Macte3 virtute, inquit, C. Servili, esto, liberata republica.

XV. Tumultuantem deinde multitudinem incerta existimatione facti ad concionem vocari jussit; et, Mælium jure cæsum pronuntiavit, etiam si regni crimine insons fuerit; qui vocatus a magistro equitum ad dictatorem non venisset. Se ad causam cognoscendam consedisse; qua cognita, habiturum fuisse Mœlium similem causæ fortunam vim parantem, ne judicio se committeret, vi coercitum esse: nec cum eo, tanquam cum cive, agendum fuisse; qui natus in libero populo inter jura legesque, ex qua urbe reges exactos sciret, eodemque anno sororis 3 filios regis et

2

3. Macte virtute esto, v. ad II, 12, n. 10. Mælium jussu dictatoris occisum tradunt alii; v. ad Epit. IV, n. 1.

CAP. XV. 1. Incerta existimatione, judicio (ut IV, 20, n. 7; IV, 41, n. 2; XXIII, 47, n. 3; XXXIV, 2), æstimatione (ut alii legunt : nam æstimare non modo est cogitare, seu reputare, sed etiam, ut existimare, cognoscere, judicare; conf. ad Tac. Ann. XV, 21, n. I at existimare aliquid etiam pro existimare de aliqua re dicitur; vide ad Præf. n. 12; Drak. ad XXXIV, 2, et Intpp. Suet. Calig. 60 pr.), facti, h. e. quum incerta, seu dubia esset multitudo, quid de hoc facto existimaret, seu judicaret. Conf. XXII, 59, n. 7; XXX, 23, n. 1.— -Mox insons crimine, ut crimine innoxius et noxius IV, 44; VII, 20.

2. Similem causæ fortunam, causæ

respondentem, sive bonam sive malam; vel eamdem fere, quam nunc expertus sit. Natus inter jura legesque, ut inter ferrum et arma natos Gallos X, 16, n. 2. Confer ad V, 37, n. 6; et ad Sil. I, 341; III, 335.

tes,

3. Sororis filios regis, immo nepoliberos Bruti consulis, qui Tarquinia sorore regis natus erat; v. I, 56. Hinc Sigon. delet vocem regis, quæ a multis MSS abest, et voc. consulis bis accipit, ut intelligantur Vitellii Aquilliique, ex duabus sororibus Collatini nati; vide ad Epit. II, n. 1. Eosdem significari, et regem pro cognato regis dici, putabat Glar. Sed de solis Bruti filiis h. 1. sermonem esse propter verba seqq. a patre securi esse percussos, et vel nepotes nonnunquam filios dici, vel potius rei augendæ causa ita dictos, vel Livium memoria lapsum esse

T. LIVII

U. C. 316.

34 liberos consulis liberatoris patriæ, propter pactionem indicatam recipiendorum in urbem regum, a patre securi esse percussos; ex qua Collatinum Tarquinium consulem nominis odio abdicare se magistratu atque exsulare jussum; in qua de Sp. Cassio, post aliquot annos, propter consilia inita de regno supplicium sumptum; in qua nuper decemviros bonis, exsilio, capite mulctatos ob superbiam regiam: in ea Sp. Mælius spem regni conceperit. Et quis homo? quanquam nullam nobilitatem, nullos honores, nulla merita cuiquam ad dominationem pandere viam; sed tamen Claudios, Cassios, consulatibus, decemviratibus, suis majorumque honoribus, splendore familiarum sustulisse animos, quo nefas fuerit: Sp. Mælium, cui5 tribunatus plebis magis optandus, quam sperandus, fuerit, frumentarium divitem, bilibris farris sperasse libertatem se civium suorum emisse, ciboque objiciendo ratum victorem finitimorum omnium populum in servitutem perlici posse: ut, quem senatorem concoquere civitas vix posset, regem ferret, Romuli conditoris, ab diis orti, recepti ad deos, insignia atque imperium habentem: non pro scelere id magis, quam pro monstro, habendum nec satis esse sanguine ejus expiatum,

[merged small][ocr errors]

emisse, suam dominationem et servi-
tutem civium. Bilibra substant. ut se-
libra, bilanx, bimensis. Veteres autem
frumentum non modo metiri, sed et
appendere solebant, ut nos panem et
farinam: sic in lege XII tabularum ap.
Gellium, lib. xx, cap. I,
Si volet, suo
vivito: ni vivit, qui eum vinctum ha-
bebit, libram farris in diem dato. ED.
- Far etiam pro farina dicitur. Conf.
V, 47, et VI, 17. — ·Cibo objiciendo,
ut canibus objicitur.

6. Bilibris, duabus libris, farris, tam vili pretio, singulis civibus dato, sperasse libertatem se civium suorum

7. Non pro scelere id magis, quam pro monstro sceleris, scelere monstro

nisi tecta parietesque, intra quæ tantum amentiæ conceptum esset, dissiparentur; bonaque, contacta pretüs regni mercandi, publicarentur. Jubere itaque, quæstores vendere ea bona, atque in publicum redigere.

XVI. Domum deinde, ut monimento area esset oppressæ nefariæ spei, dirui extemplo jussit : id Equimælium appellatum est. L. Minucius bove aurato extra portam Trigeminam est donatus, ne plebe qui

[blocks in formation]

8. Vendere ea bona atque in publicum, ærarium, redigere, h. e. pecuniam e venditis bonis redactam, ut bona petita in fiscum apud Tac. Ann. II, 48. Confer ad II, 9, n. 4.

CAP. XVI. 1. Æquimalium locus prope Capitolium et sub eo, in vico Jugario (vide XXIV, 47, et XXV, 31), sic dictus, quod ibi solo est æquata Mælii domus. Conf. Cic. pro domo XXXVIII; et de Div. II, 17.

2. L. Minucius bove aurato donatus est, h. e. bove æreo eoque aurato, quod monimentum erat, ut et statua, quam eidem Minucio extra portam Trigeminam a populo stipe collata statutam esse tradit Plin. XVIII, 3 seu 4; et XXXIV, 5 seu 11: quæ statua expressa in nummis apud Patin. pag. 179, et Liebe in Gotha nummaria, P. 233 al. unde Clericus conjiciebat, statuam hanc fuisse simulacrum bovis deauratum, sed vir doctus in Miscell. Obss. t. v, p. 210 sq. post aurato excidisse verba et statua. Alii h. 1. legendum putant bove aratore, scil: aratorio, vel bove tauro, vel binis æris, vel bove et agro, seu auro, seu arvo, seu ac prato. Forte tamen bos auratus h. 1. ut XXV, 12, est bos auratis cornibus (ut VII, 37; et fere aurati milites

IX, 40, n. 5), non vero destinatus ad sacrificium a Minucio, aut ejus nomine faciendum, sed præmium virtutis virorumque de republica bene meritorum, quos vel multis bobus, vel eximio quodam albo, opimo et auratis cornibus donatos legimus VII, 26, n. 37; et XXVI, 48 extr. ut heroes Homericis temporibus, quibus census erat in pecudibus; unde ex iis et præmia proponi solebant, et mulctæ irrogari. Cf. Plin. XXXIII, 2, et Intpp. Hom. II. B, 449, et , 236. Ad sacrificium ta. men spectat locus XXV, 12 (coll. Macrob. Satur. I, 17), ubi reperimus sacra bobus caprisque auratis Apollini et Latonæ facta græco ritu: nam Græci, humanos affectus moresque ad deos transferre soliti, in publicis potissimum et majoribus sacrificiis, vel gravi calamitate imminente oblatis, victimas, ut eo gratiores diis essent, non modo coronis, infulis et floribus, sed auratis etiam cornibus ornabant; vide Plin. XXXIII, 3, seu 12 (qui majores duntaxat hostias ita decoratas tradit; quod falsum esse, vel ex Liv. XXV, 12 intelligitur); Hom. Il. X, 294; Odyss. III, 382 sq. 425 sq. 433 sq. Virg. Æn. IX, 627; Broukh. ad Tibull. IV, 1, 15, et Lakemacheri Observat. philol. p. 1, obs. 3; de ritu judaico, cornua victimæ deaurandi coronandique p. 79 sq. - Nostri Codd. ferunt bove aurato. ED.

dem invita quia frumentum Mælianum, assibus 3 in modios æstimatum, plebi divisit. Hunc Minucium, apud quosdam auctores, transisse a Patribus ad plebem, undecimumque tribunum plebis cooptatum seditionem, motam ex Mæliana cæde, sedasse, invenio : ceterum vix credibile est, numerum tribunorum Patres augeri passos, idque potissimum exemplum a patricio homine introductum; nec deinde id plebem concessum semel obtinuisse, aut certe tentasse sed ante omnia refellit falsum 4 imaginis titulum paucis ante annis lege cautum, ne tribunis collegam cooptare liceret. Q. Cæcilius, Q. Junius, Sext. Titinus, soli ex collegio tribunorum neque tulerant de honoribus Minucii legem; et criminari nunc Minucium, nunc Servilium apud plebem, querique indignam necem Mælii non destiterant. Pervicerunt igitur, ut tribunorum militum potius, quam consulum, comitia haberentur; haud dubii, quin sex 5 locis (tot enim jam creari licebat) et plebeii aliqui, profitendo se ultores fore Mælianæ cædis, crearentur. Plebs, quanquam agitata multis eo anno et variis motibus erat, nec plures, quam tres, tribunos consulari potestate creavit, et in iis L. Quintium Cincinnati filium ex cujus dictaturæ invidia tumultus quærebatur. Prælatus 6 suffragiis Quintio

[merged small][ocr errors][merged small]

cautum, v. ad I, 53, n. 1; et de hae lege III, 65.

5. Sex locis tribunorum mil., ut passim loca de honoribus, vel magistratibus, eorumque numero, ut IV, 57 extr. V, 2, n. 10; VI, 37, n. 3; VIII, 35, n. 7; X, 8, n. 15; XXXV, 10, n. 1; XLII, 34, n. 11. Similiter λεLOUGLY ai xópai dixit Polyb. XXXV, 4, 4; ut loca vacua relinquuntur supr. III, 35, n. 2; gall. les places vacantes.

4. Falsum imaginis titulum, titulum, tribunus plebis, falso subscriptum imagini Minucii cum aliis titulis, seu indicibus honorum rerumque in quovis magistratu gestarum. Confer VIII, 40; X, 7 extr. XXII, 31 extr.-Lege

6. Prælatus suffragiis Quintio, ante eum, adeoque primus, est creatus.

« PreviousContinue »