Page images
PDF
EPUB

Certo foedere castitas;

Et peccare nefas aut pretium est mori.

O quisquis volet impias

Caedes et rabiem tollere civicam,

Si quaeret PATER URBIUM

Subscribi statuis, indomitam audeat

Refrenare licentiam,

25

Clarus postgenitis: quatenus-heu nefas !— 30 Virtutem incolumem odimus,

Sublatam ex oculis quaerimus invidi.

Quid tristes querimoniae,

Si non supplicio culpa reciditur, Quid leges sine moribus

Vanae proficiunt, si neque fervidis Pars inclusa caloribus

Mundi nec Boreae finitimum latus Durataeque solo nives

Mercatorem abigunt, horrida callidi Vincunt aequora navitae,

35

Magnum pauperies opprobrium iubet Quidvis et facere et pati

40

Virtutisque viam deserit arduae ?

Vel nos in Capitolium,

Quo clamor vocat et turba faventium, Vel nos in mare proximum

Gemmas et lapides, aurum et inutile, Summi materiem mali,

45

Mittamus, scelerum si bene poenitet.

50

Eradenda cupidinis

Pravi sunt elementa et tenerae nimis Mentes asperioribus

Formandae studiis. Nescit equo rudis

55

Haerere ingenuus puer

Venarique timet, ludere doctior,

Seu Graeco iubeas trocho

Seu malis vetita legibus alea,

Cum periura patris fides

Consortem socium fallat et hospitem Indignoque pecuniam

Heredi properet. Scilicet improbae

Crescunt divitiae; tamen

Curtae nescio quid semper abest reï.

60

ODE XXV.

Quo me, Bacche, rapis tui

Plenum? quae nemora aut 'quos agor in specus

Velox mente nova? quibus

Antris egregii Caesaris audiar

Aeternum meditans decus

Stellis inserere et consilio Iovis ?

Dicam insigne recens adhuc

Indictum ore alio. Non secus in iugis

Exsomnis stupet Euias

Hebrum prospiciens et nive candidam Thracen ac pede barbaro

Lustratam Rhodopen, ut mihi devio Ripas et vacuum nemus

Mirari libet. O Naïadum potens Baccharumque valentium

Proceras manibus vertere fraxinos,

5

10

15

Nil parvum aut humili modo,

Nil mortale loquar. Dulce periculum est, O Lenaee, sequi deum

Cingentem viridi tempora pampino.

ODE XXVI.

VIXI puellis nuper idoneus
Et militavi non sine gloria;

Nunc arma defunctumque bello
Barbiton hic paries habebit,

Laevum marinae qui Veneris latus
Custodit. Hic hic ponite lucida

Funalia et vectes et arcus

Oppositis foribus minaces.

O quae beatam diva tenes Cyprum et
Memphin carentem Sithonia nive,

Regina, sublimi flagello

Tange Chloën semel arrogantem.

ODE XXVII.

IMPIOS parrae recinentis omen

Ducat et praegnans canis aut ab agro
Rava decurrens lupa Lanuvino,

Fetaque volpes.

Rumpat et serpens iter institutum,
Si per obliquum similis sagittae
Terruit mannos: ego cui timebo
Providus auspex,

20

5

ΙΟ

5

Antequam stantes repetat paludes
Imbrium divina avis imminentum,
Oscinem corvum prece suscitabo
Solis ab ortu.

Sis licet felix, ubicunque mavis,
Et memor nostri, Galatea, vivas,
Teque nec laevus vetet ire picus

Nec vaga cornix.

Sed vides, quanto trepidet tumultu
Pronus Orion. Ego quid sit ater
Hadriae novi sinus et quid albus
Peccet Iapyx.

Hostium uxores puerique caecos

Sentiant motus orientis Austri et
Aequoris nigri fremitum et trementes
Verbere ripas.

Sic et Europe niveum doloso

Credidit tauro latus et scatentem
Beluis pontum mediasque fraudes
Palluit audax.

Nuper in pratis studiosa florum et
Debitae Nymphis opifex coronae,
Nocte sublustri nihil astra praeter

Vidit et undas.

Quae simul centum tetigit potentem
Oppidis Creten: Pater, o relictum

Filiae nomen, pietasque, dixit,

Victa furore !

Unde quo veni? Levis una mors est
Virginum culpae. Vigilansne ploro
Turpe commissum, an vitiis carentem

Ludit imago

H

[blocks in formation]

Vana, quae porta fugiens eburna
Somnium ducit? Meliusne fluctus
Ire per longos fuit, an recentes
Carpere flores?

Si quis infamem mihi nunc iuvencum
Dedat iratae, lacerare ferro et

Frangere enitar modo multum amati
Cornua monstri.

Impudens liqui patrios Penates,

45

Impudens Orcum moror. O deorum

50

Si quis haec audis, utinam inter errem
Nuda leones!

Antequam turpis macies decentes

Occupet malas teneraeque sucus

Defluat praedae, speciosa quaero

Pascere tigres.

Vilis Europe, pater urget absens :

Quid mori cessas? Potes hac ab orno

Pendulum zona bene te secuta

Laedere collum.

Sive te rupes et acuta leto

Saxa delectant, age te procellae
Crede veloci, nisi herile mavis

Carpere pensum,

Regius sanguis, dominaeque tradi
Barbarae pellex. Aderat querenti
Perfidum ridens Venus et remisso

Filius arcu.

Mox, ubi lusit satis: Abstineto,

55

60

65

Dixit, irarum calidaeque rixae,

70

Cum tibi invisus laceranda reddet

Cornua taurus.

« PreviousContinue »