Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

LIPSIAE: TYPIS B. G. TEUBNERI.

PROLEGOMENA.

Quibus difficultatibus Catulli et Tibulli recensio obnoxia est, cum eisdem Propertii quoque carmina luctantur, quippe quorum codex saeculo XIV ex monasterii alicuius tenebris protractus et descriptus iterumque obliuioni traditus triste sui desiderium reliquerit nobis, qui ex apographis recentibus utcumque ueteris illius testis memoriam resuscitare debemus cum summo labore taedioque ingenti. his libris mss. nouiciis a doctis saeculi XV Italis foedissimum in modum interpolatis cum anteriorum temporum philologi nullo discrimine facto uterentur, tandem ante hos sexaginta fere annos Carolus Lachmannus quid factu esset opus perspexit: examinandum quam diligentissime singulorum codicum pretium, ut quinam eorum lectiones archetypi fideliter seruarint qui interpolatione sint contaminati euincatur. hoc cum optimo iure ille flagitaret, tamen quomodo rite uereque perfici posset nec ipse habuit cognitum. sic factum est ut primum inter codices Propertianos locum adsignaret membranis Groninganis, quae sunt infimi ordinis, in proximo autem ab his gradu poneret Neapolitanas, quarum quam fallax sit fides ex mea editione apparebit. nam nec critici insecuti in hac parte quidquam profecerunt; et quamquam Lachmanni in aestimando Groningano error non latuit plerosque, tamen qui denuo in se susciperet munus sane quam difficile libros Propertianos uia ac ratione perscrutandi adhuc repertus est nemo, sed Neapolitanum iam unicum textus recensendi subsidium anxie amplexi, quasi nulli alii poetae codices essent, uel apertis illius erroribus coniecturas superstruxerunt suapte natura uentosas. ita vitium priorum, quibus omnes libri pari erant

** a

« PreviousContinue »