Page images
PDF
EPUB

5

nosceret. Ita undique regi dolus nectitur. Romulus, non cum globo juvenum (nec enim erat ad vim apertam par), sed aliis alio itinere jussis certo tempore ad regiam venire pastoribus, ad regem impetum facit: et a domo Numitoris aliâ comparatâ manu adjuvat Remus : ita obtruncant.

regem

VI. Numitor, inter primum tumultum hostes invasisse urbem atque adortos regiam dictitans, quum pubem Albanam in arcem præsidio armisque obtinendam avocâsset; postquam juvenes, perpetratâ cæde, pergere ad se gratulantes 10 vidit, extemplo advocato concilio, scelera in se fratris, originem nepotum, ut geniti, ut educati, ut cogniti essent, cœdem deinceps tyranni, seque ejus auctorem ostendit. Juvenes, per mediam concionem agmine ingressi, quum avum regem salutâssent, secuta ex omni multitudine consentiens 15 Vox ratum nomen imperiumque regi effecit. Ita Numitori Albanâ permissâ re, Romulum Remumque cupido cepit, in iis locis, ubi expositi, ubique educati erant, urbis condendæ : et supererat multitudo Albanorum Latinorumque. Ad id pastores quoque accesserant, qui omnes facilè spem facerent, 20 parvam Albam, parvum Lavinium, præ eâ urbe, quæ conderetur, fore. Intervenit deinde his cogitationibus avitum malum, regni cupido; atque inde fœdum certamen coortum a satis miti principio. Quoniam gemini_essent, nec ætatis verecundia discrimen facere posset, ut Dii, quorum tutelæ ea loca essent, auguriis legerent, qui nomen novæ urbi daret, qui conditam imperio regeret, Palatium Romulus, Remus Aventinum, ad inaugurandum, templa capiunt.

25

30

c. 751.]

VII. Priori Remo augurium venisse fertur, sex vultures : jamque, nuntiato augurio, quum duplex numerus Romulo se ostendisset, utrumque regem sua multitudo consalutaverat: tempore illi præcepto, at hi numero avium, regnum trahebant. Inde, cum altercatione congressi, certamine irarum ad cædem vertuntur: ibi in turbâ ictus Remus cecidit. Vulgatior fama est, ludibrio fratris Remum novos transiluisse muros: inde ab irato Romulo (quum verbis quoque increpitans adjecisset, "Sic deinde, quicumque alius tran"siliet monia mea") interfectum. Ita solus potitus imperio Romulus; condita urbs conditoris nomine appellata. Palatium primùm, in quo ipse erat educatus, muniit: sacra Diis aliis Albano ritu, Græco Herculi, ut ab Evandro instituta erant, facit. Herculem in ea loca, Geryone interempto,

boves mirâ specie abegisse memorant, ac prope Tiberim fluvium, quâ, præ se armentum agens, nando trajecerat, loco herbido, ut quiete et pabulo læto reficeret boves, et ipsum fessum viâ procubuisse: ibi quum eum, cibo vinoque gravatum, sopor oppressisset, pastor accola ejus loci, nomine Ca- 5 cus, ferox viribus, captus pulchritudine boum, quum avertere eam prædam vellet; quia, si agendo armentum in speluncam compulisset, ipsa vestigia quærentem dominum eò deductura erant; aversos boves, eximium quemque pulchritudine, caudis in speluncam traxit. Hercules, ad primam auroram 10 somno excitus, quum gregem perlustrâsset oculis, et partem abesse numero sensisset, pergit ad proximam speluncam, si forte eò vestigia ferrent: quæ ubi omnia foras versa vidit, nec in partem aliam ferre, confusus atque incertus animi, ex loco infesto agere porro armentum occœpit. Inde quum 15 actæ boves quædam ad desiderium (ut fit) relictarum mugîssent, reddita inclusarum ex speluncâ boum vox Herculem convertit: quem quum vadentem ad speluncam Cacus vi prohibere conatus esset; ictus clavâ, fidem pastorum nequidquam invocans, morte occubuit. Evander tum ea, pro- 20 fugus ex Peloponneso, auctoritate magis quàm imperio, regebat loca venerabilis vir miraculo literarum, rei novæ inter rudes artium homines; venerabilior divinitate creditâ Carmentæ matris, quam fatiloquam, ante Sibyllæ in Italiam adventum, miratæ hæ gentes fuerant. Is tum Evander, con- 25 cursu pastorum, trepidantium circa advenam manifestæ reum cædis, excitus, postquam facinus facinorisque causam audivit, habitum formamque viri aliquantùm ampliorem augustioremque humanâ intuens, rogitat, qui vir esset? Ubi nomen patremque ac patriam accepit; "Jove nate, Hercules, 30 "salve," inquit; "te mihi mater, veridica interpres Deûm, "aucturum cœlestium numerum cecinit: tibique aram hîc "dicatum iri, quam opulentissima olim in terris gens Maxi66 mam vocet, tuoque ritu colat." Dextrâ Hercules datâ, accipcre se omen, impleturumque fata, arâ conditâ atque 35 "dicatâ," ait. Ibi tum primùm bove eximiâ captâ de grege sacrum Herculi, adhibitis ad ministerium dapemque Potitiis ac Pinariis, quæ tum familiæ maximè inclytæ ea loca incolebant, factum. Forte ita evenit, ut Potitii ad tempus præsto essent, iisque exta apponerentur; Pinarii, extis adesis, ad 40 cæteram venirent dapem. Inde institutum mansit, donec Pinarium genus fuit, ne extis solennium vescerentur. Potitii, ab Evandro edocti, antistites sacri ejus per multas ætates

[ocr errors]

5

fuerunt; donec, tradito servis publicis solenni familiæ ministerio, genus omne Potitiorum interiit. Hæc tum sacra Romulus una ex omnibus peregrina suscepit; jam tum immortalitatis virtute partæ, ad quam eum sua fata ducebant, fautor.

VIII. Rebus divinis ritè perpetratis, vocatâque ad concilium multitudine, quæ coalescere in populi unius corpus nullâ re, præterquam legibus, poterat, jura dedit; quæ ita sancta generi hominum agresti fore ratus, si se ipse venerabilem insignibus imperii fecisset, quum cætero habitu se 10 augustiorem, tum maximè lictoribus duodecim sumptis, fecit. Alii ab numero avium, quæ augurio regnum portenderant, eum secutum numerum putant: me haud pœnitet eorum sententiæ esse, quibus et apparitores et hoc genus ab Etruscis finitimis, unde sella curulis, unde toga prætexta sumpta 15 est, numerum quoque ipsum ductum placet; et ita habuisse Etruscos, quòd, ex duodecim populis communiter creato rege, singulos singuli populi lictores dederint. Crescebat interim urbs, munitionibus alia atque alia appetendo loca, quum in spem magis futuræ multitudinis, quàm ad id quod tum homi20 num erat, munirent. Deinde, ne vana urbis magnitudo esset, adjiciendæ multitudinis causâ, vetere consilio condentium urbes, qui, obscuram atque humilem conciendo ad se multitudinem, natam e terrâ sibi prolem ementiebantur ; locum, qui nunc septus descendentibus Inter Duos Lucos 25 est, Asylum aperit: eò ex finitimis populis turba omnis sine discrimine, liber an servus esset, avida novarum rerum perfugit idque primum ad cœptam magnitudinem roboris fuit. Quum jam virium haud pœniteret, consilium deinde viribus parat: centum creat senatores; sive quia is numerus satis 30 erat; sive quia soli centum erant, qui creari Patres possent. Patres certè ab honore, patriciique progenies eorum appellati.

IX. Jam res Romana adeò erat valida, ut cuilibet finitimarum civitatium bello par esset; sed, penuriâ mulierum, hominis ætatem duratura magnitudo erat; quippe quibus 35 nec domi spes prolis, nec cum finitimis connubia essent. Tum ex consilio Patrum Romulus legatos circa vicinas gentes misit, qui societatem connubiumque novo populo peterent: "Urbes quoque, ut cætera, ex infimo nasci: deinde, quas sua virtus ac Dii juvent, magnas opes magnumque 40 nomen facere. Satis scire, origini Romanæ et Deos ad"fuisse, et non defuturam virtutem; proinde ne gravarentur

66

sibi

66

[u. c. 4.

.748.]

"homines cum hominibus sanguinem et genus miscere." Nusquam benignè legatio audita est: adeò simul spernebant, simul tantam in medio crescentem molem sibi ac posteris suis metuebant. A plerisque rogitantibus dimissi, “Ecquod "fœminis quoque asylum aperuissent? id enim demum com- 5 par connubium fore." Ægrè id Romana pubes passa; et haud dubiè ad vim spectare res cœpit: cui tempus locumque aptum ut daret Romulus, ægritudinem animi dissimulans, ludos ex industria parat, Neptuno Equestri solennes: Consualia vocat. Indici deinde finitimis spectaculum jubet : 10 quantoque apparatu tum sciebant, aut poterant, concelebrant; ut rem claram exspectatamque facerent. Multi mortales convenêre, studio etiam videndæ novæ urbis ; maximè proximi quique, Caninenses, Crustumini, Antemnates. Jam Sabinorum omnis multitudo, cum liberis ac 15 conjugibus, venit: invitati hospitaliter per domos, quum situm moniaque et frequentem tectis urbem vidissent, mirantur, tam brevi rem Romanam crevisse. Ubi spectaculi tempus venit, deditæque eò mentes cum oculis erant, tum ex composito orta vis: signoque dato, juventus Romana ad rapiendas virgines discurrit. Magna pars forte, ut in quem quæque inciderat, raptæ ; quasdam formâ excellente, primoribus Patrum destinatas, ex plebe homines, quibus datum negotium erat, domos deferebant. Unam, longè ante alias specie ac pulchritudine insignem, a globo Talassii cujusdam rap-25 tam ferunt multisque sciscitantibus, cuinam eam ferrent, identidem, ne quis violaret, Talassio ferri clamitatum: inde nuptialem hanc vocem factam. Turbato per metum ludicro, mœsti parentes virginum profugiunt, incusantes violati hospitii fœdus, Deumque invocantes, cujus ad solen- 30 ne ludosque, per fas ac fidem decepti, venissent. Nec raptis aut spes de se melior, aut indignatio est minor: sed ipse Romulus circuibat, docebatque: "Patrum id superbiâ fac"tum, qui connubium finitimis negâssent; illas tamen in "matrimonio, in societate fortunarum omnium civitatisque, 35 "et, quo nihil carius humano generi sit, liberûm fore. Mol"lirent modò iras; et, quibus fors corpora dedisset, darent "animos. Sæpe ex injuriâ postmodum gratiam ortam : eò66 que melioribus usuras viris, quòd adnisurus pro se quisque "sit, ut, quum suam vicem functus officio sit, parentûm etiam 40 "patriæque expleat desiderium." Accedebant blanditiæ virorum, factum purgantium cupiditate atque amore; quæ maximè ad muliebre ingenium efficaces preces sunt.

X. Jam admodum mitigati animi raptis erant: at raptarum parentes tum maximè sordidâ veste lacrymisque et querelis civitates concitabant: nec domi tantùm indignationes continebant, sed congregabantur undique ad Titum 5 Tatium, regem Sabinorum: et legationes eò, quòd maximum Tatii nomen in his regionibus erat, conveniebant. Caninenses Crustuminique et Antemnates erant, ad quos ejus injuriæ pars pertinebat. Lentè agere iis Tatius Sabinique visi sunt. Ipsi inter se tres populi communiter bel10 lum parant. Ne Crustumini quidem atque Antemnates, pro ardore irâque Caninensium, satis se impigrè movent: ita per se ipsum nomen Caninum in agrum Romanum impetum facit. Sed effusè vastantibus fit obvius cum exercitu Romulus, levique certamine docet, vanam sine viribus iram esse : 15 exercitum fundit fugatque: fusum persequitur: regem in prælio obtruncat, et spoliat: duce hostium occiso, urbem primo impetu capit. Inde exercitu victore reducto, ipse, quum factis vir magnificus, tum factorum ostentator haud minor, spolia ducis hostium cæsi suspensa fabricato ad id 20 aptè ferculo gerens, in Capitolium adscendit: ibique ea quum ad quercum pastoribus sacram deposuisset, simul cum dono designavit templo Jovis fines, cognomenque addidit Deo: "Jupiter Feretri," inquit, "hæc tibi victor Romulus "rex regia arma fero; templumque iis regionibus, quas modò 25" animo metatus sum, dedico, sedem opimis spoliis, quæ, regibus ducibusque hostium cæsis, me auctorem sequentes, posteri ferent." Hæc templi est origo, quod primum omnium Romæ sacratum est. Ita deinde Diis visum, nec irritam conditoris templi vocem esse, quâ laturos ea spolia pos30 teros - nuncupavit; nec, multitudine compotum, ejus doni vulgari laudem. Bina postea, inter tot annos, tot bella, opima parta sunt spolia: adeò rara ejus fortuna decoris fuit.

66

66

XI. Dum ea ibi Romani gerunt, Antemnatium exercitus "per occasionem ac solitudinem hostiliter in fines Romanos 35 incursionem facit: raptim et ad hos Romana legio ducta palatos in agris oppressit. Fusi igitur primo impetu et clamore hostes oppidum captum: duplicique victoriâ ovantem Romulum Hersilia conjux, precibus raptarum fatigata, orat, ut parentibus earum det veniam, et in civitatem ac40 cipiat; ita rem coalescere concordiâ posse. Facilè impetratum. Inde contra Crustuminos profectus, bellum inferenIbi minus etiam, quòd alienis cladibus ceciderant ani

tes.

« PreviousContinue »