Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]
[merged small][ocr errors]

7

NOTE VARIORUM

IN

T. LUCRETIUM CARUM.

LIBER IV.

DE RERUM NATURA LIB. IV.

1 Avia Pieridum] Hi 17. vss. jam sup. lib. 1. et a Lucretio positi sunt, et a nobis explicati. Quare illinc pete, si quid requiris. Atque iis quæ ibi diximus de 'solo,' hoc adde: Denique 'solum' idem valere interdum quod soleam, licet vel ex his verbis Plautinis intelligere, in Bacchid. 2. 3.98. 'Etiam rogas, qui soccis habeat auro suppactum solum?' Lamb. Istos 25. vss. quibus attentum sibi Memmium suum, aut alium quemvis Lectorem reddere conatur vid. 1. 925. Creech.

2 Integros] Ter. Prol. Adel. 'Plautus hunc locum Reliquit integrum.' Creech.

7 Animos] Sic utraque editio Anglicana, et lib. 1. reliquæ animum hoc loco habebant, nulla reddita ratione. Pr.

Exsolvere] Vide sup. vs. 931. Gif. 9 Contingens cuncta lepore] Duo codices manuscripti habent, contingens cuncta liquore. Non probo. Quod autem Thraso scribit continguens, quasi a verbo tinguo : suo more insanit. Est enim a verbo tango. Nam significat Lucretius levem quendam contactum, non tincturam ad imas parteis permanantem: idque declarat idem verbum paullo post posi tum, Contingunt mellis dulci,' &c. et verbale tactu, pro quo mendose scribitur in quibusdam libris vulg. facto: mendosissime autem Zoilus tractu legendum putat. Sic Arnob. lib. 3. dixit: 'Quisquamne est hominum, rationis alicujus sapore contactus, qui pilos et lanugines credat in Deorum corporibus nasci.' Lamb.

Lepore] Quidam Codd. liquore, imperite 1.29. Quo magis æternum da dictis, Diva, leporem.' Creech.

17 Facto] Ita quidem sup. Sed hic in 4. lib. erat tactu. Forte tractu. Trahere,' ut σrav Græce, sit epotare. Gif.

Tactu] Alii pro pacto contendunt, tractu, i. e. haustu, Gifanius. Non tanti. Creech.

24 Perspicis] Ita et lib. quidam ; et sup. 1. 948. 1110. Gif.

:

25 Præsentis] Legitur alibi codicum persentis, hoc sensu: Volui carmine Pierio rationem exponere nostram dum perspicis omnem naturam rerum et dum persentis utilitatem quam affert philosophica tractatio. Nec hæreas in ultima verbi syllaba : s enim vim hanc habet ut quandoque reddat ancipitem, quandoque productam sed in 'sentis' ultima corripi non potest: quod patet in 'sentitis,' ut 'dormis,'' dormitis,' is ultima producitur: quod in dormitis' patet. Obiter carmen Propertianum emenda ex sec. lib. 5. 11. 'Me lædet si multa sibi dabit oscula mater: Me soror et cum qua dormis amica simul.' scribe dormit, i. e. Cynthia. Ordo sequentis versiculi pentametri: Et me lædet soror cum qua simul dormit amica Cynthia. Quasi velit innuere: Licet prætendantur sanguinis et cognationis, nedum affinitatis vincula: tamen si videro sororem Cynthia condormientem, suspicione pellicatus ebulliam, et acerbam diem propter zelum exigam. Sine commatica divisione legitur ille versiculus: 'me soror' et reliqua. Apud eundem Propertium est pro nobis exemplum illud ex sec. quoque lib. 24. 24. 'Non audis, et verba sinis me ludere: cum jam Flectant Icarii sidera tarda boves.' Pius. I. e. ante sentis. Sic autem habent quinque lib. manuscr.

et nonnulli typis excusi. Alii persentis. Lamb. Forte persentis. Gif. Persentis; ut in præcedente versu perspicis: præsentis Lambini admitti non debet. Creech.

26 Sed quoniam docui, &c.] Vss. 7. breviter recenset ea quæ in præcedentibus libris disputaverat. Primo et secundo libro atomorum naturam, affectiones, motus denique et concilia absolverat; in tertio principia animæ, animamque ipsam tam corpori conjunctam, quam a corpore separatam consideraverat; et deinde vss. 13. hujus libri quarti argumentum complectitur, viz. aget de simu lachris, quæ veluti membranæ corticesque corporum a rerum superficie perpetuo fluunt, nobisque illarum species et figuras deferunt; si sincera integraque adveniant, tum res veras percipimus; si mutilata, inversa, aut cum aliis conjuncta, inde centaurorum, et aliorum id genus monstrorum phantasmata; aliquando etiam, (namque animæ cum corporibus intereunt) mortuorum spectra. Creech.

31 Cum corpore compta] Sic sup. 3. 260. 'Quibusque Compta modis vigeant.' utrobique tamen quidam legi volunt juncta. Lamb. Adi Emendationes ad 3. 260. Ceterum cum videam volumen paulo amplius excrescere quam speraram, decrevi me aliquanto etiam, quam antea, brevi orem esse debere. Fab. Copta, seu coapta Faber: ut et 3. 260. 'Quibusque Copta modis vigeant.' Creech. Nihil certius Fabri emendatione, quam nemo mihi vitio vertet, si receperim, quid enim est compta cum corpore?' Natus error est ex virgula a librariis ducta super literam p, ut passim fieri solet, scriptum videlicet fuerat copta vel copta sine virgula, ibique, cam amissam putantes librarii, reposuerant compta. Est vero copta, pro coapta, et ita contrahere voces amat Lucretius. Haverc.

32 Ordia prima] Primordia. Lamb.

33 Nunc agere incipiam, &c.] Nunc de simulacris seu imaginibus disputare meditatur, quæ εἴδωλα et τύποι nominantur ab Epicuro apud Diog. Laërt. Καὶ μὲν καὶ τύποι ὁμοιοσχήμονες τοῖς στερεμνίοις εἰσὶ, λεπτότησιν ἀπέχον. τες μακρὰν τῶν φαινομένων, &c. τούτους δὲ τοὺς τύπους εἴδωλα προσαγορεύομεν. i. e. Atqui et formæ sunt simili figura præditæ, atque ipsa solida corpora, subtilitate et tenuitate longe distantes ab iis quæ oculis cernuntur, &c. has autem formas, idola, i. e. simulacra, seu imagines appellamus.' Lamb.

[ocr errors]

33 Vehementer attinet] Verum est; nihil enim excogitari potuit commodius ad explicandam Epicuri rationem. Fab.

34 Rerum simulacra, &c.] Dictum est ad lib. 1. ' spectra' Latinis. Fab. Intelligit species rerum, quas vulgo intentionales vocant, εἴδωλα, τύπους, uévas, membranulas, effluvia ex superficie corporea, quæ ex omnibus omnino rebus perpetuo emanant, et animos impellunt. Latinis 'spectra,' 'figuræ,'' imagines,'' effigies :''quarum incursu,' ut inquit Cicero ex Epic. 1. de Fin. non modo videmus, sed etiam cogitamus.' Creech. ·

35 Membrana, &c.] Inde ipevwdeîs a Græcis scriptoribus dicuntur; vulgo species intentionales.' De iis ita agit Lucretius, nihil ut Physico homini jucundius esse possit. Fab.

Summo de corpore rerum] I. e. de summa et extrema rerum circumcæsura, de extremis lineamentis rerum. Lamb.

36 Derepta] I. e. detractæ. Sic au tem legendum est, et ita scriptum reperi in libris manuscr. de quo verbo alibi diximus. Lamb.

Ultro citroque] Libri manuscr. habent ultroque citroque: quos non sequor. Lamb. Ultroque, citroque, ita vet. libri. Vulgati: ultro citroque. Gif.

39 Simulacraque luce carentum] Virg. Georg. 4. 255. Tum corpora luce

« PreviousContinue »