cod. Scipionis Tettii, et item cod. 189 Non dubitant] Sic locutus est 191 Protelo] Tenore, impulsu vi- Fulgure fulgur] I. e. fulgore fulgor. 193 Immemorabile] Adeo prolixum 194 Quod parvola causa Est, procul a graphus primam secutus est, cum jus- 195 Est procul a tergo] Ita Veteres Atque propellat] Quidam et propellat enim longa, alibi brevis invenitur. Est operæ pretium monere quando brevis debeat, quando longa constitui. Si hanc præcedentem syllabam secuta fuerit altera syllaba, necessario prior corripitur: nt in Lucretio, 6. 6. Omnia veridico quæ qnondam ex ore profudit.' At, cum positione syllaba longa fuerit consecuta, frequenter producitur in verbis sive participiis, ut in Virg. Æn. 12. 280. Procurrunt Laurentum: hinc densi rursus inundant.' alibi autem brevis, alibi longa est. In nominibus brevis est in hoc ut in Virg. En. 1. 62. Ni faciat, maria ac terras cœlumque profundum :' longa in ultimo verbo brevis ponitur. In his sane varietatibus quam maxime auctoritas quærenda est.' 'Propago' in nominativo prima syllaba brevis est, ut in Virg. Æn. 6. 871. Nimium vobis Romana propago.' Propert. 2. 25. 85. 'Hæc quoque profecto ludebat Jasone Varro.' At in ablativo longa est, ut in Virg. Georg. 2. 64. 'Melius propagine vites Respondent.' Pius. 199 Præterea, si quæ penitus, &c.] Præterea, si ea quæ ex alto et ex intimis rerum partibus mittuntur, puncto temporis per immensum spatium sese diffundunt, tantaque levitate feruntur: quanto celerius moveri, quantoque longius intervallum transcurrere credibile est ea quæ e summis corporibus mittuntur, et quæ sunt in prima fronte, atque in promptu posita, nempe imagines? Lamb. Modo probavit imagines pari celeritate cum solis radiis ferri, jam majorem vss. 11. illis attribuit; quippe subtiliores sunt imagines, et, quod ad illarum celeritatem vehementer facit, fluunt a rerum superficié, et sese facile expediunt, dum calor et lux ab interioribus solis partibus mittuntur, Quidam legunt Quæ penitus corpuscula rerum Ex altoque foras mittuntur: et forsan rectius. Creech. 201 Puncto diei] 'Ev àrapeî. ' Dies' tempus est. Faber. 203 Cœlumque rigare] Per cœlum diffundi, et illud complere. Sic 5. 593. Tantulus ille queat tantum sol mittere lumen, Quod maria, ac terras omnes, cœlumque rigando Compleat, et calido perfundat cuncta vapore.' Sic atomorum trajectiones Epicurus ad Pythoclem vocat mapdevσeis. Creech. 204 Quod supera est] Cœlum, quod est supra. Lamb. Ubi tam volucri] Propterea quod multa interposuerat, ab illo loco 'si quæ penitus,' &c. ut succurrat memoriæ lectoris, subjungit quasi de integro, 'ubi hæc,' i. e. quandoquidem hæc, &c. non dissimulabo tamen hunc versum abesse hoc loco a quibusdam lib. manuscr. et positum esse sup. post versum, 'Est procul a tergo,' &c. Ex quo suspicatus aliquando sum, eum non esse Lucretianum. Lambin. Hic versus in vet. quibusdam ponitur supra, post illum: 'Est procul a tergo,' &c. Gif. 205 Quid quæ sunt igitur jam prima in fronte] Sic habebant aliquot libri vet. et recentiores. Alii, tam prima fr. alii, in prima fr. Ego sic legendum puto, Quid quæ sunt igitur jam prima in fronte locata. Lamb. Ita omnino legendum ex veteribus. Vulgati: jam. Gif. 206 Et emissum] Mutat numerum. Debuerat enim dicere, si numerum priorem sequi vellet, et emissa, nempe illa quæ sunt prima in fronte locata, &c. Lamb. Emissionem, ejaculationem, àwoppohy. Fab. 208 Multiplexque loci spatium] Nihil muto, quamvis Vaticanus codex habeat, Multiplicisque loci spatium. et item Bertinianus: quamvis eos, qui alteram lectionem probant, non reprehendam. Lamb. Ita in libris nostris. Marullus et vulg. Multiplexque. Vide et sup. Gifan. 209 Pervolgant] Sic alibi, et 4. 75. et 5. 428. Volgata.' Creech. 210 Hoc etiam in primis specimen, &c.] Sibi in subsidium vocat experientiam vss. 7. Omnis visio per imagines, at speculum vel aquam sub dio ponas, et momento temporis omnium stellarum imagines a speculo isto ant aqua resilientes in oculos incurrunt: quanta igitur trajectionis istarum imaginum celeritas? Creech. Verum] Corrige specimen veri, h. e. indicium et signum veritatis. Persius 5. 105. Veri specimen dignoscere calles Ne qua subærato mendosum tinniat anro.' Pius. Indicium, et quasi argumentum certum. sic autem legitur in quatuor libris manuscriptis, quo modo et in plerisque vulg. in uno manuscr. et item in impresso Paris. specimen veri. de qua scriptura judicet lector. Lamb. Veteres quidam: veri. Gifan. 212 Quod simul ac primum] Hoc specimen et argumentum est, quam celeriter ferantur imagines. Lamb. Sub divo splendor aquai] Sed longe mirabilius quod inquietus ille aquæ motus per reflexionem in laquear tam varias sui species ejaculatur. Virgilii versus notiores sunt, quam ut transcribi debeant, Æn. 8. 22. 'Sicut aquæ tremulum labris,' &c. Faber. 215 Quam puncto tempore] I. e. quam brevi tempore. Lamb. 216 Ad terrarum accidat oras] Sic habent quinque libri manuscr. nisi quod Vaticanus habet accidit: et item Parisienses. Ceteri vulg. incidat. Ego puto legendum accidat; et ita paucis post versibus hic idem scriptor loquitur. Lamb. Sic veteres nostri. Ita infra hic. Ita in Ennii ver su p. 197. 'Cæsa accidisset abiegna ad terr.' &c. Vulg. cecidisset. Gifan. 217 Quare etiam atque etiam, &c.] Hic autem fluor imaginum ad oculos admittendus est, quoniam vss. 14. ad omnes alios sensus e rebus effluxus quidam allabuntur. Eodem argu mento usus est Epicurus, teste Macrob. Sat. 7. 14. In propatulo est quod decepit Epicurum, a vero enim lapsus est aliorum quatuor sensnum secutus exemplum: quia in audiendo, gustando, et odorando, atque tangendo, nihil e nobis emittimus, sed extrinsecus accipimus quod sensum moveat, quippe et vox ad aures ultro venit, et auræ in nares influunt, et palato ingeritur quod gignat saporem, et corpori nostro applicantur tactu sentienda; hinc putavit et ex oculis nostris nihil foras proficisci, sed imagines rerum in oculos ultro meare.' Creech. Mitti. Sic restitui conjectura ductus, cum in codicibus Mss. reperissem scriptum, mira: in aliis, minima: quod utrumque sci. licet depravatum est ex antiqua et vera scriptura, mitti. nam ex mitti, factum est mini: deinde nunc minima, nunc mira. Meam conjecturam adjuvat versus ille, qui est 4. 680. 'Perpetuo fluere, ac mitti, spargique necesse est Corpora,' &c. Lumb. Ita omnes libri. Lambinus: mitti. Forte: mina. vel potius, ut in vetere libro: mira. Gifan. 219 Perpetuoque fluunt certis ab rebus odores] Secutus eram initio codices Florent. typis excusos, qui habent, certis ab rebus obortu, nam ceteri omnes et manuscr. et typis impressi habent, certis ab rebus odores. idque olim indicaram in commentariis: sed hanc scripturam mendosam esse existimaram, Marullum secutus, qui hic obortu substituerat. Nunc sententia mutata, odores probo. Sed primum fluunt lego, non fluant : deinde existimo, totum hunc locum hoc ordine esse legendum, visumque lacessant. Frigus ut a fluviis, &c. Æquoris, exesor mærorum, &c. Perpetuoque fluviis certis ab rebus odores. Nec variæ cess. &c. Si quis autem lectionem Florentinam forte probabit, certis ab rebus obortu: quam et Donatus Jano pleraque eorum, quæ nos per u dici- tius Florentinus amplectebatur, ego_mærorum,' his verbis: ‹ Nam veteres autem nunc minus probo: vox'obortu' conjungenda erit cum adject. 'perpetuo,' ut sit, perpetuoque obortu, i. e. et perpetua agnatione atque accessione oboriri' enim idem valet quod adnasci, ut docet Festus. nam præpositionem ‘ob' solitam esse usurpari proad,' testis est hic versus (inquit ille) Tantum gaudium oboriri ex tumulta maximo:' et hic Ennianus p. 100. Ob Romam noctu legiones ducere cœpit.' superior attem versus cum duodecim deinceps sequentibus iterantur lib. 6. Lamb. Ita omnes libri. Sed Marullus et Lambinus: obortu. Male. Commemorat Poëta, esse corpora, primum quæ oculos, deinde nares, ut sunt odores; deinde tactum, ut frigus; aures, ut soni; linguam, ut sapores feriant. Gifan. I. e. Quin etiam, &c. Faber. Vulg. obortu imperite. Obortu vero in ultima editione rejicit Lambinus, et ridiculus est Fayus, dum calumnias Parei impudenter recitat. Creech. 220 Estus ab undis] Estus marini impetus vel commotiones inquit Marcellus, advocans hoc Lucretianum carmen. Plautus in Asin. 1. 3. 6. Quo magis te in altum capessis, æstus te in portum refert.' Virg. Æn. 3. 577. 'Fundoque exæstuat imo.' Pius. Commotio, vel impetus maris. et ita Nonius, qui hunc versum profert. alias apud hunc eundem scriptorem, calorem significat, ut 1. 308. At neque quo pacto persederit humor aquai Visum est, nec rursum quo pacto fugerit æstu.' Lamb. 221 Exesor mærorum] Sic legi debet, et ita scriptum est in quinque libris manuscr. nisi quod in Vaticano est, mæororum: in Faërn. maurorum. Parisienses plane habent mærorum. dictum autem mærorum,' pro murorum, antique, ut notat Servius ad illum locum Virg. 10. 24. Aggeribus 222 Per auras] Turnebus mavult legi per aureis. Lamb. Contra miracula vanæ illorum credulitatis, qui a se illud aut illud auditum dicerent, cum tamen nemo homo ibi adesset. Fab. Ita omnino legendum puto, etiam non consentientibus libris. Scio, lib. 6. ter, quaterve 'auras' in quibusdam libris esse pro aures. Sententiam vide in adnotatione ad versum paullo ante positum: 'Perpetuoque,' &c. Et vide infr. 6. 927. Ita dicit Poëta volitare,' et 'transvolitare,' 'manare,' 'transmittere,' 'penetrare,' 'pervolitare,'' transire,' 'meare,' 'tranare.' Gifun. Rectius quam per aures, ut patet ex vs. 230. Creech. 225 Tangit amaror] Hunc versum integrum cum duobus superioribus profert Gell. 1. 21. eundem respexit Servius ad illum Virgilii locum Georg. 2.246. 'et ora Tristia tentautum sensu torquebit amaror.' Lamb. 228 Nec mora, nec requies] Hoc imitatus, atque adeo mutuatus est Virg. Georg. 3. et Æn. 6. Lamb. 230 Sentire sonorem] Olim conjectura ductus edendum curaram, exaudire sonorem, pro eo quod est in libris omnibus vulg. et plerisque manuscr. sentire sonorem, neque hoc temere mihi fecisse videbar: nam cum ita scriptum in uno cod. reperissem, ec suntire, ex c s feceram x; ex n, uj ex t, d. ita ex illis corruptis ec santire, feceram exaudire. quam emendandi rationem omnibus politi judicii hominibus probatum iri sperabam. Nunc vulgatam lectionem magis probo: aut certe tutiorem arbitror. Nam 'sentire' commune est omnium sensuum. Exempli causa inf. eodem lib. non longe, pro videre usurpavit ibi: Et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus,' &c. eod. libr. infr. 'Et seorsum varios rerum sentire colores.' Lamb. Ita veteres quidam, Vulg. sonorem. Lambinus: exaudire sonorem, pessime. Tempus' Gallice Tampus, 'Sentire,' Santire. Gifan. Recte quidem, et id ipsum agnovit Lambinus, qui aliquando legit exaudire sonorem: Gifanius tamen sentire sonare. Creech. 231 Præterea, quoniam] Hoc argumentum tale est. Figura (inquit) aliqua in tenebris et noctu, manibus tractata, eadem esse cognoscitur, atque ea quæ luce cernitur. At figura non potest cognosci in tenebris, nisi per speciem et imaginem. ergo neque in luce cerni. Sed hæc facile refelli possunt ab iis qui Aristotelis scholam sectantur. Sunt enim quædam singulis sensibus proprie subjecta, ut color, videndi sensui; sonus, auditui, &c. quædam plurium sensuum communia: at figura et magnitudo communiter aspectui et tactui subjecta est, motus et quies, omnibus, præterquam gustatui, &c. Lamb. Aliud vss. 9. continetur argumentum. Corpus aliquod, quadratum v. g. manu in tenebris tractemus, illud corpus quadratum esse cognoscimus, unde vero nisi ex figura ejus quadrata? Idem corpus in luce nostris oculis usurpemus, cognoscimus quadratum, unde vero nisi ex imagine quadrata ? Creech. 233 In luce, et claro candore] Quid si dicamus scriptum esse a Lucret. in luci claro et candore? 'luce claro' enim dixisse veteres testatur Nonius Marcell. Verum tamen nihil mutandum puto. Attendat autem lector, similitudinem atque affinitatem lucis et candoris vel hoc versu declarari. Itaque non temere, ut lux tenebris opponitur, quæ nigræ sunt: ita lux 'candida' dici solet a poëtis. Lumb. 235 Si quadratum tentamus] Legendum fortasse est tractamus. Immo vero tentamus retinendum. Tentat enim quis figuram in tenebris, qui eam tractat ea gratia, ut sciat qualis sit: tractat autem etiam is, qui, qualis sit figura, scire non laborat. Lamb. 236 In luci] 'Luci' pro luce. Lamb. Luce. Accidere ad speciem' interpretor ad oculos pervenire: et recte quidem, cum 'species' vs. 243. oculos significet. Creech. 238 Esse in imaginibus quapropter] Ex imaginibus rerum perpetuo effluentibus, et in oculos nostros advolantibus atque incurrentibus, fit visus, ex sententia Epicuri. Platoni ex conjunctione et cognatione duorum ignium seu luminum, alterius ex oculis nostris exeuntis, alterius a sole manantis, efficitur visus. Mathematici aiunt, radios quosdam ex oculis nostris effluenteis, et ad rem quæ cernitur accidenteis, videndi causas esse. Aristot. lib. 2. de Anim. docet, non ex emissione radiorum ab oculis, visum effici, sed ex functione et actu rerum, quæ sub aspectum cadunt, in oculos crebro ventitante. Arnobius lib. 2. adv. Gent. nihil horum sciri posse putat, quorum hic et dein. ceps causas explicat Lucretius, quibus causis mergamur in somnos, quibus evigilemus, quibus modis fiant insomnia, quibus visa, &c. Sequitur mox: Radiorum et luminis intentione videamus, an rerum imagines advolent, et nostris in pupulis sidant: utrum sapor in rebus sit, an palati contagionibus fiat,' &c. Lamb. Adde Modii Novant. Lectiones Epist. 57. Hav. Hanc Epicuri sententiam ita |