Page images
PDF
EPUB

ejus ope collapsam et emortuam veteris Ecclesiæ disciplinam, atque exercendam strenue; nostra enim nos jam pridem eviluisse inertia. Et hi quidem plerumque religiosi sunt viri, multaque lectione exercitati. Sed parum vident, quid ferant tempora, quove loco simus.

Primum adversarios habemus omnes, non modo qui Deum esse aperte negant, quos omni tempore fuisse paucos arbitror, sed eos etiam qui, ut iste olim, oratione relinquunt, re tollunt: et sub recenti latitantes Deistarum nomine, si verum eloqui oportet, Athei sunt. Neque enim numen illud suum bonos remunerari, neque improbos punire credunt: unde nullius foret, momenti, existeret necne. Proinde constant in eo sibi quod nullum ei honorem, vel una vel seorsim, quantum ego quidem inaudiverim, exhibeant ; et naturæ, quas vocant, leges iis limitibus quisque circumscribat, qui lubidini suæ optime congruant; eaque forte mutata, confestim aliud sibi juris naturalis corpus effingant, vel exceptiones quasdam futiles in sui gratiam excogitent, ut permissum videatur quicquid arridet. Licentiam interim, quam sibi infinitam asserunt, adeo gravate cum piis communicant, ut a cultu divino quoslibet obvios sannis et convitiis arceant, suos vero nonnunquam interdictionibus minisque; egregii scilicet, immo vero, si creditis, unici, libertatis vindices.

Cum his fere se conjungunt, neque multo sunt nobis æquiores, qui doctrinam Christianam profitentur quidem, sed parvi pendunt, aut erroribus contaminant: item qui dignitati nostræ invident, aut possessionibus inhiant. Quot autem universi sint, quantumque consociati valeant, animus dicere horrescit.

Jam porro, ut de Pontificiis taceam, qui occultis licet nunc dierum odiis, immortalibus tamen, diligen

ter sibi vires in idoneum tempus comparant; inter ipsos Reformatos, quid de Dissentientium, uti vocitantur, Fratrum affectu statuemus? Hos quidem spes erat in matris antiquæ gremium se propediem recepturos; utpote tandem Episcopatum et Liturgiam præscriptam vel probantes, vel ferri posse confitentes, nec amplius innocuis cæremoniis, tanquam larvis, exterritos. Contra vero nuper illorum plures, partim opiniones pravas de variis fidei capitibus arripuerunt, partim hoc nobis objiciunt, quod quæ legibus civilibus fundatur Ecclesia, eo ipso desiit Christo rite subesse. Unde cum prius videri poteramus in mutuos ruituri amplexus, nunc ex improviso resiliunt dissidentque longissime: nec raro amicitias cum apertis Christiani nominis hostibus studiose colunt, dum nos asperrime exagitant.

Hi igitur omnes, quos hactenus memoravi, statim ut aliquid aggredi cœpimus, cuncta clamoribus opplebunt, aliud Synodum præ se ferre, aliud meditari dictitabunt, affectatæ tyrannidis dicam scribent, patulis multorum auribus, quæ sibi imaginantur, facile infundent; atque etiam quæ ipsi non credunt, aliis persuadebunt. Etenim sunt mire propensi homines, alioquin haud mali, ad suspiciones adversum nos fovendas: quæ cum antehac (nam fatendum est) aliquatenus justæ fuerint, nimium tenaci reconduntur usque memoria, nec absque diuturno labore exi

mentur.

Verum obsepta est et aliis obstaculis via. Non adeo multa sane, quod mihi quidem constat, prompta habemus, quæ in Synodo proponantur: eaque brevi spatio possemus ad exitum perducere. Sed cum primum rumor percrebuerit ad negotia tractanda nos accingi, plurimas illico plurimi molitiones instituent, suum quisque commentum invitis ingerens; mille

opinionum obtrudentur monstra, mille speciosæ, aut ne speciosæ quidem, rerum novandarum formulæ, quædam a malevolis, quædam ab indoctis aut rudibus, quædam etiam a cordatioribus ipsis: et quod hic necessarium, ille exitiabile esse pronunciabit. Hæc omnia si rejicimus oblata, superbum videbitur: si sumimus dijudicanda, in infinitum res abibit : quoquo nos vertamus, gravem offensionem concitabimus; nec tandem fortasse quidquam decernere, aut si decernimus'obtinere ut ratum sit, valebimus. Non sum nescius morem antiquitus fuisse sententiarum varietates Synodorum decretis reprimere: sed cum Synodi, sed cum Clerici separatim, pondus haberent, quo nunc plane carent. Nam hodie quidem plurimis ludus est, immo etiam honori sibi ducant, nos petulanter frustrari, quanquam nec oderint, nec metuant: quod longe acrius aggredientur, cum intermissa diu consilia renovari intellexerint.

Dicet quis forsan, Regem salutis publicæ et fidei Christianæ studiosissimum, si minus ultro, saltem admonitum, certe ornaturum nós rerum constituendarum potestate, et adversus improborum machinationes in tuto collocaturum. Et quidem talem ovanti patriæ divinitus contigisse ex imo pectore vobis gratulor; deumque veneror ut possit, quod velle scio, in religionis amorem suos accendere, et ordini nostro debitum honorem conciliare. Sed nec potest omnia, nec inopportuno tempore quidpiam adorietur, nec iis inconsultis, quorum spectata fide et sapientia merito nititur. Jam hi, bene quidem nobis volunt, ut nemo possit melius: sed rerum suarum. hac præsertim tempestate, satagunt; et inde nostris (nam quid apud vos parcam proloqui?) aliquanto minus dedunt se, quam optandum esset. Metuunt nempe, ne si res bellicas ecclesiasticis cumulent, obruantur negotiorum

[blocks in formation]

multitudine. Metuunt etiam, ne quid a nobis, ne quid saltem ab aliis, turbetur. Justo timidiores, vel sane segniores, forsan putabitis, qui talia causentur. Nec intercedo. Habent tamen illa speciem aliquam, qua si capiantur isti, non est nimis indignandum. Et dum solenne illud suum identidem occentant, quieta non movenda, mirum ni assentiatur princeps juvenis, magis aliquando sibi nobisque fisurus.

Quin fingamus concessam, quæ expetitur, facultatem. Si pauca tantum, eaque leviora complecteretur, multi nos magno conatu nihil agere dicerent: et cum vel minimis aliquod tempus dandum sit, nostrûm non exiguus numerus domum pertæsi deliberentur, relicta Synodo infrequente et inhonoratâ. Quod si multa et gravia demandarentur, alii nihil restare in, tegrum clamitarent; et posset evenire, ut in partes ipsi distraheremur. Spero equidem, et amplam spei materiam præbet aspectus vester, sic nos affectos esse, ut ardentiores lenioribus, expertis rerum inexperti, se vellent submittere, nemo temere aut seorsim quidquam inceptare, nemo pertinaciter urgere periculosa vel suspecta. Sed nescio an hæc omnia spondere quis ausit: quæ tamen si minus præstabimus, quandocunque arcessemur in commune consulturi, opinionum discrepantium conflictu incendentur iræ, scindemur in studia contraria, lateque a nobis manabunt in publicum discordiæ. Hujusmodi multa in civilibus comitiis impune fiunt: in nostris fiebant olim: nunc nemo ferret. Undique incursarent, undique impeterent nos: nec mora, pro imperio edicerent, qui possunt, finem hisce dissidiis actutum quoquo modo esse imponendum. Abrumpenda esset repente tela exorsa: conquererentur bonorum non pauci nostra culpa nihil successisse, sed omnia deteriora facta; et salse deriderent nos quotquot sunt

alieni, vel a Christiana fide, vel ab hierarchia Anglicana. Quinetiam si nullæ lites orirentur, eo certius malignitatem et livorem quorundam exstimularemus. Nam qui maxime dissensionum nos accusant, minime eadem sentire, et bene rem gerere cupiunt.

His de causis, tametsi prorsus arbitrii nostri esset ad negotia capessenda statim convolare, quid prudentiores existimarent, haud dixerim: ego ampliandum

censerem.

Quid ergo? Jubeone vos de Synodo actuosa, deque Ecclesiæ statu per eam emendando, desperare? Absit vero. Semper enitendum est, ut antiqui regiminis non modo retineamus formam, sed et vim instauremus, quatenus vel divino, vel humano jure fulcitur. Atque interim manca quodammodo et mutila erit TOXITEα nostra. Hoc tantum caveri velim, ne, quod fieri, vel tuto fieri, nequit, exoptemus; ne audacibus et calidis inceptis faveamus: ne laqueis implicemur, unde expedire nos erit difficile. Hoc tantum commoneo, lentis passibus esse procedendum, cuncta circumspectanda, impedimenta sedulo amolienda, et substernenda diligenter meditatæ structuræ firma fundamenta. Non est igitur oratio mea procrasti nantis, eludendi causâ, sed in justum tempus differentis. Erit etiam, bona cum venia vestra, præcipi entis quo pacto maturabitur quod avemus.

Permagni ad hoc propositum interest, ut simus ipsi, quosque pascimus greges efficiamus, quantum res patitur, unanimes, potissimum in fide salutari. Sunt enim qui se nostros vocant, nihilo tamen secius multa quæ docemus improbant; speciatim, quæ ad S.S. Trinitatem pertinent, ad redemptionem generis humani, ad illapsum gratiæ cœlestis in mentes fidelium. Jam vero si longius proserpserit error sententiam de his receptam repudiantium; vel si invalescant qui

« PreviousContinue »