Page images
PDF
EPUB

vius, grandius, sublimius, Deo inspirante dignius, aut humano generi magis scitu necessarium. Characterum interea diversitas mira; quodque artis est summæ, ad vivum depicti singuli, et sibi invicem undique constantes. Altera insuper venustatis specie gaudet Jobæis nostra, quæ artificiosis dramaticorum commentis decori est atque ornamento. Non fumum ex fulgore, quod monuit criticus, sed ex fumo lucem edit. Sermone pedestri orditur. Inde pedetentim progreditur ad altiores dicendi modos. Et cothurno induto, sensibus quoque assurgit. Rerum major nascitur ordo. Vehementiores congressus. Acriora conflictantium certamina. Usque dum nihil amplius aut fortius hinc illinc dici potuit. Tum demum intervenit moderator. Quæ prave dicta sunt utrinque subacto pensitat judicio, debitaque reprehensione castigat. Summa, si fieri potest, ope nititur, ut fervidos disputantium animos componat, litemque diu agitatam dirimat. Sed frustra. Major inest nodus, et difficilioris longe solutionis, quam ut juveni remonstranti cedat. DEUS, ecce DEUS adest! quidquamne augustius excogitari possit? Qui circuitus cœlorum perambulat, in arenam quasi (constet summa reverentia dicto) descendit. Quique astra per inane volventia librat, ILLE IPSE controversiæ hujus momenta et pondera æqua quasi bilance trutinat. DEO autem orante causam, ut ferocientes animi subsidunt! reniti cessant. Manus dant. Obmutescunt. Jobus ipse, quem lautiores de fua puritate tumidique nimis conceptus, ultra quam par erat, vexerant, erroris convictus, iniquitatis manifestus, pudore suffunditur, arma projicet, ad pedes infinitæ misericordiæ venerabundus devolvitur. Noscit seipsum; pœnitentiam agit; cedendo vincit; eumque, simul atque se coram DEO humillime deprimit, calamitatis sortitus est exitum, quem nefas esset expectare, dum inculpatam sibi integritatem temere nimis arrogavit. Omnia sua, non ita pridem misere deperdita, cumulatissima manu reponit, auget, stabilitque numen propitium. Palmæ ad instar, pressus resur

1

git; quamque omnes de felicitate sua conclamatum iri arbitrabantur, tum demum rediviva evasit, multoque, quam olim, lætius effloruit. Quam subitanea atque insperata prorsus catastrophe! quam jucundus malorum finis! quam pulchra coronis toto operi superinducta!

Leviter hæc tetigisse sufficiat. A rebus curiose speculationis, tuo ductus exemplo, ad utiliora longe mentem calamumque verto. Quæ fidem vacillantem suffulciant, praximque errabundam nimis gubernatoris solertis ritu ad clavum assidue sedentis, corrigant dirigantque, ea nunc consideranda occurrunt. Quod prudenter mones, de ediscenda animi fortitudine ex Jobo afflictionum agminibus lacessito, nec tamen fracto aut prostrato; de petendis insuper ad patientiam incitamentis ex Jobo mala acerbissima passo, atque humiliter se et summisse ferendo oneri accingente; id avide aripio; memoria defixum teneo; Deumque precor ut in ima atque intima cordis transeat.

Nobilissimum illud quod resurrectioni* mortuorum perhibetur testimonium, te eo remittente meditationes nostras, libenter adeo. Quamque aliqui, de re Christiana non bene meriti, monumentum istud ære perennius, auro pretiosius convellere satagunt, pergratam sane operam navat interpres noster, dum validissimis rationum viribus id sibi stabiliendum accipit. Non te latet fuisse inter eruditos, qui pulcherrimam hanc Jobinæ fidei confessionem aliorsum detorquere student; et de fortunis solummodo redintegratis ut intelligatur velint. Quem quidem errorem radicitus avulsum et funditius deletum, non sine gaudio et gratulatione, in lucubrationibus hisce accuratissimis contemplari datum est. Quod mihi de Redemptore "CALI" suggeris, id profecto arridet magnopere, et toto pectore amplector. Vellem de quocunque sacrorum voluminum libro dicere, quod olim Augustinus optime, "Sunt Scripturæ tuæ deliciæ meæ." Nulla est inter codices divinos pagina, quæ non aurifodinis sit præstantior; nulla vel minutissima * Vide Jobi, cap. xix. 25.

inspiratæ veritatis portiuncula, quin melle Hyblæo dulcior longe. Quæ autem de CHRISTO vaticinantur; CHRISTUM sive venturum spondent, sive adventum depingunt; CHRISTUM, ægris me delam, lugentibus solatium, vicariam pro sontibus victimam, artiλUTgov, v, ea, apud me, infinitum quantum! palmam præripiunt. Renident ea margaritarum instar hinc inde coruscantium; sive, ut cum poeta loquar, velut inter ignes luna minores. De his colloquia apud ædes privatas, de his pro rostro conciones, de his denique contemplationes domi, foris, instituere gestirum. Imo in his totus essem, atque immorarer jugiter, nisi corruptela, proh dolor! naturæ insita obstaret; vagæque ac instabiles cogitationes mentem in contraria identidem deflecterent. Hæc enim edidicisse, sapientia est; his fidem adhibuisse, salus. Qui hæc ad unguem callet, bonus evadet theologus; quique animo penitius imbibit, Christianus.

At quo feror? In quæ spatia effusus, trans limites epistolaris commercii excurro? Reprimo me tandem. Unum duntaxat præ aliis eximium, e versione antea laudata, locum seligere liceat. Ea erit scriptiunculæ hujus nostræ meta, et patientiæ tuæ lassæ plus satis et defatigatæ levamen. Verum ibi pristinumque sensum, acerrimo ingenii acumine e tenebris erutum, et non sine magno sanæ doctrinæ commodo repositum, lætus aspicio. Pericopam, si vacat, videre es, cap. iv. 17. Num mortalis a (non præ, ut nostras se habet hic saltem malefida versio) numine justus erit? Haud memini legisse me, aut narrando accepisse, ab ullo unquam, eo impudentiæ deventum iri, ut justiorem se Deo, perfectionis omnimoda fonte ac norma, venditare ausit. Vix igitur, imo ne vix quidem operæ pretium fuisset, tanto cum conamine dictorum et pompa refellere, quod in nullius quotquot sunt mortalium cogitationes introire potuit. Neque aliud quam nugatorem agit scriptor divinus, si fidem redditioni receptæ habes; sin vero Schultensii admittas, non item. Exhibet ista nodum deo vindice dignum. Errorem perstringit jugulatque, quo nullus alius

exitialior, quive importunius sese in mentes nostras ingerit. Speciem omnem humani, quod vocatur, meriti tollit, convellit, conculcat. Neque sinit, ut minima vel sanctissimis hominum, aut sua junctandi, aut se justificandi, ansa sit relicta. Quin omnes omnino, utcunque pietatis puritatisque encomiis per terras nobilitatos, coram supremo judice reos αναπολογήτες, sistit. Nullos proinde posse a tremendo illo tribunali pœnarum expertes abire, nisi gratuito iis condonentur peccata et CHRISTI Mediatoris justitia iis in salutem imputetur. Ecce revera evangelicum ante envangelium! Qui non cutem solam œconomiæ istius salutiferæ invenisset palpando, sed in ipsissima vicera et medullas quodammodo, penetrasse videtur. Felices nos nostrosque si eandem fidem medullitus hausisse detur! Amo mehercule hominem, qui feliciter commentando hæc tam luculenta svayyshia Jobo, Christianismo, nobisque etiam, aut inscitia Hebraicæ dictionis aut incuria interpretum ablata, instauravit demum ac restituit. Te vero impensius, vir reverende, amo atque colo; dulcissima cujus amicitia, plus una alteraque vice experimento cognita, fecit, ut amplissimam ex ea voluptatis atque emolumenti messem sperare, ac mihimet ipsi polliceri audeam. Ut vivas, valeasque, ex animo optat tibi devinctissimus

JACOBUS HERVEY.

P. S.-Si qua in re tibi, salute recuperata, prodesse potero, id ne dicam roges, sed jubeas velim.

TO THE

REV. MR CHARLES THAYER.

RESPECTED SIR,-TRULY I am surprised that you have so ready a faculty of expressing yourself in a language which is not your mother tongue, and which is banished from modern conversation. Unless I had been intimately acquainted with you long ago, that fruitful fund of Roman elocution would easily induce

me to believe that you had dwelt at Tusculum* rather than at Abingdon.+ As to myself, well knowing my rudeness and want of exercise in this kind of writing, I was on the point of imposing a perpetual silence on myself. For several days, sensible of my own. incapacity, I withheld my timorous hand from the desk. But indeed shame remonstrated, and a mind extremely averse to ingratitude, egged me on; and hence it is that my pen, though unequal and ill fitted for the task, is now at last excited to give you the trouble of a letter.

I render you my greatest thanks for your voluntarily communicating to me, out of your singular humanity and erudition, many remarks worthy of the highest notice concerning Job and his book. In the first place, you bring the version to the touchstone. It is neat, replete with elegance, and gives the force of the Hebrew phrases in their full strength, beyond any man's expectation. Add to this, that though it is new in most instances, yet it is what carries its authority in its bosom, and gains the reader's assent at the very first sight. Then you run over the notes with a sagacious eye. Which whoever reads, and reads over again, it is not easy to say whether he will carry off more profit from that very large crop of eastern learning, or rather delight from that most agreeable flower of the art of criticism. So that the remarks every-where interspersed are not trifling or unimportant, as they, with great ingenuity and skill, illustrate the emphasis of the words, the weight of the arguments, the sublimity of the meaning, and the thread of the discourse laid out in a most beautiful order. Nay, they shine with so glaring a light, that they are clearly understood even by me, a man of dull apprehension; and, being understood, please me. In short, Job, I fancy, has got the very commentator which he would have preferred to all others, if he himself had been now living and conversant among men.

* Tusculum, a town of Italy, where Cicero's country-house stood. † Abingdon, a little town near Northampton.

« PreviousContinue »